Obrazy na stronie
PDF
ePub

DE BENEDICTIONE TABERNACULI,

SIVE VASCULI PRO SACROSANCTA EUCHARISTIA

CONSERVANDA.

Pontifex tabernaculum sive vasculum pro conservanda sacrosancta Eucharistia benedicere volens, stans sine mitra, dicit :

. Adjutorium nostrum in nomine Domini. §. Qui fecit cælum et terram. . Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

OREMUS. Omnipotens sempiterne Deus, majestatem tuam supplices deprecamur, ut vasculum hoc pro corpore Filii tui Domini nostri Jesu Christi in eo condendo fabricatum, bene + dictionis tuæ gratia dicare digneris. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen. Tum aspergit illud aqua benedicta.

.

DE BENEDICTIONE CAPSARUM

PRO RELIQUIIS ET ALIIS SANCTUARIIS INCLUDENDIS.

Pontifex capsas pro Reliquiis et aliis sanetuariis includendis, benedicere volens, stans cum mitra, dicit :

1. Adjutorium nostrum in nomine Domini. R. Qui fecit cælum et terram.

Oremus, dilectissimi nobis, Deum Patrem omni

potentem, ut qui omnia per unigenitum Filium suam in virtute Spiritus sancti valde bona creavit, ipse nobis indignis ad consecrationem harum capsarum Reliquiis Sanctorum suorum condendis paratarum, rorem gratiæ suæ clementer infundere dignetur. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium suum, qui cum eo vivit et regnat in unitale Spiritus sancti Deus.

Deinde, deposita mitra, extensis manibus ante pectus, dicit Præfationem.

Per omnia sæcula sæculorum. . Amen.
V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.
V. Sursum corda. §. Habemus ad Dominum.

V. Gratias agamus Domino Deo nostro. Ę. Dignum, et justum est.

Vere dignuni, et justum est, æquum, et salutare, nos tibi semper, et ubique gratias agere, Domine sancte , Pater omnipotens, æterne Deus inæstimabilis, Deus ineffabilis, Deus misericordiarum et totius consolationis. Qui Moysi famulo tuo præcepisti, ut juxta exemplar quod ei in monte demonstrasti, arcam de lignis imputribilibus construeret, et eam auro mundissimo circumdaret, in qua urna aurea manna cælesti plena, cum tabulis testamenti digito majestatis tuæ conscriptis, in testimonium futuris generationibus servari deberet. Quique nostris sæculis eadem sacratius intelligenda manifestasti, dum corpus unici Filii tui, opere Spiritus sancti de incorrupta Virgine conceptum, et anima rationali vivificatum , omni plenitudine divinitatis replesti; te suppliciter imploramus, omnipotens Deus, Pater Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in cælo et in terra nominatur; ut hæc vascula Sanctorum tuorum pignoribus præparata, eisdem Sanctis tuis intercedentibus, cælesti

bene | dictione perfundere digneris; quatenus qui horum patrocinia requirunt, ipsis intercedentibus, cuncta sibi adversantia, te adjuvante, superare, et omnia commode profutura, abundantia largitatis tuæ mereantur invenire. Et sicut illi, te Domine inspirante, spiritualium nequitiarum versutias cavere, et humanitus exquisita tormenta non solum contemnere, sed etiam penitus evincere, Christo Domino confortante, potuerunt; ita ipsorum merita venerantibus, et Reliquias humiliter amplectentibus, contra diabolum et angelos ejus, contra fulmina et tempestates, contra grandines et varias pestes, contra corruptum aerem, et mortes hominum vel animalium, contra fures et latrones, sive gentium incursiones, contra malas bestias, et serpentium ac reptantium diversissimas formas, contra malorum hominum adinventiones pessimas, eorumdem Sanctorum tuorum precibus complacatus, dexteram invictæ potentiæ tuæ ad depulsionem nocivorum et largitatem proficuorum semper et ubique propitius extende.

Quod sequitur dicit submissa voce legendo, ita tamen quod a circumstantibus possit audiri.

Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Tum adhuc sine mitra stans dicit :
ř. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

OREMUS. Domine Deus omnipotens, qui ut murmur insani populi compesceres, et sacerdotium Aaron tibi placitum comprobares, virgam ejus aridam germinare et flores fructiferos producere fecisti, eamdemque in arca testamenti pro signo virtutis tuæ poni jus

sisti; sed et nobis eodem præsagio Christum in ara crucis arefactum, tertia die resurrectione reflorescere, et in Ecclesia novissimo tempore resuscitanda, per mortem suam die ac nocte fructificare demonstrasti : te, quæsumus, indulgentissime generis humani provisor, ut hæc vascula Sanctorum tuorum receptaculo præparata, ita gratuita gratia sanctifices, ut ubicumque in tuo nomine perlata fuerint, intercedentibus habitatorum ipsorum meritis , cuncta adversa repellas et nullifices, et omnia utilia multiplices atque custodias; quatenus fideles tui magnitudine sive'universitate beneficiorum tuorum, in parte modica Reliquiarum integra Sanctorum corpora se percepisse gratulentur ; et per temporalia loca ipsorum precibus impensa, ad æterna cum eis gaudia possidenda fiducialius animentar. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Tunc aspergit eas aqua benedicta.

DE BENEDICTIONE

SIGNI, VEL CAMPANÆ.

Signum vel Campana debet benedici, antequam ponatur in campanili, hoc ordine. In primis debet Campana ipsa ita suspendi et situari, ut commode possit intus et extra tangi, tractari, et circuiri; deinde prope ipsam Campanam benedicendam paratur Pontifici faldistorium ; vas aque benedicendæ; aspersorium; vas cum sale; lintea munda ad extergendum Campanam, quando opus

erit; vas Olei sancti infirmorum; sanctum Chrisma; thymiama : thus; myrrha, et thuribulum cum igne. Diaconus etiam accipit amictum, albam, cingulum, manipulum, stolam, et dalmaticam albi coloris. Quibus ordinatis, Pontifex in sacristia aut alio convenienti loco paratus amictu, alba, cingulo, stola, pluviali albi coloris, et mitra simplici, baculum Pastoralem manu gestans , venit prope Campanam, ubi sedens super faldistorium ibidem sibi paratum, dicit cum ministris Psalmos sequentes, videlicet :

Psalmum 50. Miserere mei Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Totus dicitur cum Gloria Patri, et Sicut erat, prout supra habetur,

pag. 97.

PSALMUS 53. Deus in nomine tuo sal-, ceptor est animæ meæ. vum me sac:* et in virtute Averte mala inimicis tua judica me.

meis : * et in veritale tua Deus exaudi orationem disperde illos. meam : auribus percipe

Voluntarie sacrificabo verba oris mei.

tibi, * et confitebor nomiQuoniam alieni insur- ni tuo, Domine, quoniam rexerunt adversum me, bonum est. et fortes quæsierunt ani- Quoniam ex omni trimam meam: et non pro- bulatione eripuisti me : posuerunt Deum ante et super inimicos meos conspectum suum. despexit oculus meus.

Ecce enim Deus adju Gloria Patri. Sicut erat vat me: * et Dominus sus- ' etc.

PSALMUS 56. Miserere mei, Deus, Clamabo ad Deum altismiserere mei : * quoniam simum , * Deum qui benein te confidit anima mea. fecit mihi.

Et in umbra alarum Misit de cælo , et liberatuarum sperabo, * donec vit me:

dedit in opprotranseat iniquitas.

brium conculcantes me.

« PoprzedniaDalej »