Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ň. Adjutorium nostrum in nomine Domini. R. Qui fecit cælum et terram. y. Dominus vobiscum. §. Et cum spiritu tuo.

OREMUS.

Deus, qui de beatæ Mariæ Virginis utero Verbum tuum, Angelo nuntiante, carnem suscipere voluisti ; præsta supplicibus tuis , ut qui vere eam Genitricem Dei credimus, ejus apud te intercessionibus adjuvemur. Per eumdem Christum Dominum nostrum. ß. Amen.

Quo facto, aspergit figuram aqua benedicta. Deinde 'inchoat , schola prosequente, Antiphonam Sub tuum præsidium.

Qua incepta, et dum ea cantatur, thurificat Imaginem ipsam ter ducens thuribulum. Deinde sedet, reassumpta mitra, donec compleantur Antiphone et Psalmi sequentes.

ANTIPHONA.

Sub tuum præsidium confugimus, sancta Dei Genitrix, nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus; sed a periculis cunctis libera nos semper, Virgo gloriosa, et benedicta.

Tempore Pascali; Antiphona :
Alleluia, Alleluia.

Psalmus 86. Fundamenta ejus in montibus sanctis : * diligit Dominus portas Sion, super omnia tabernacula Jacob. Et totus dicitur prout habetur supra, pag. 203, cum Gloria Patri.

Deinde dicitur Antiphona.

Ave Maria , gratia plena , Dominus tecum , benedicta tu in mulieribus. Alleluia.

PSALMUS 122. Ad te levavi oculos me Miserere nostri, Domine, os : * qui habitas in cælis. miserere nostri : * quia

Ecce sicut oculi servo- multum repleti sumus desrum: * in manibus domi- | pectione. norum suorum.

Quia multum repleta est Sicut oculi ancillæ in anima nostra :* opprobrimanibus dominæ suæ : um abundantibus, et des. ita oculi nostri ad Domi- | pectio superbis. num Deum nostrum, Gloria patri. Sicut erat donec misereatur nostri. etc.

Finitis Antiphonis et Psalmis prædictis, Pontifex surgit, deposita mitra, et dicit :

OREMUS. Deus, qui virginalem aulam beatæ Mariæ Virginis, in qua habitares , eligere dignatus es : da, quæsumus, ut sua nos defensione munitos, jucundos facias suæ interesse commemorationi. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Deinde Pontifex incipit Antiphonam, schola prosequente. Qua incepta, sedet cum mitra, donec perficiatur Antiphona.

O gloriosa Dei Genitrix virgo semper Maria, quæ Dominum omnium meruisti portare , et Regem Angelorum sola virgo lactare, nostri, quæsumus, pia memorare et pro nobis Jesum Christum deprecare; ut tuis fulti patrociniis, ad cælestia regna mereamur pervenire.

Canticum B. Mariæ Virginis. Lucæ. 1. Magnificat* anima mea Quia respexit humilitaDominum.

tem ancillæ suæ : ecce Et exultavit spiritus enim ex hoc beatam me

in Deo salutari dicent omnes generatio

meus : meo.

nes.

[ocr errors]

Quia fecit mihi magna Esurientes implevit boqui potens est, * et sanc- nis : et divites dimisit tum nomen ejus.

inanes. Et misericordia ejus a Suscepit Israel puerum progenie in progenies · ti- suum, * recordatus misementibus eum.

ricordiæ suæ. Fecit potentiam in bra Sicut locutus est ad chio suo: * dispersit super- patres nostros, Abrabos mente cordis sui. ham , et semini ejus in sæ

Deposuit potentes de cula. sede, * et exaltavit humi Gloria Patri. Sicut erat les.

etc. Finita Antiphona, surgit Pontifex, sine mitra stans usque ad finem Cantici. Quo finito, dicit :

OREMUS. Deus, qui de beatæ Mariæ Virginis utero, bum tuum, Angelo nuntiante, carnem suscipere voluisti : præsta supplicibus tuis, ut qui vere eam Genitricem Dei credimus, ejus apud te intercessionibus adjuvemur. Per eumdem Christum Dominum nostrum. ß. Amen.

OREMUS.

Omnipotens sempiterne Deus, clementissima cujus dispensatione cuncta creantur ex nihilo ; hanc imaginem in honorem piissimæ Genitricis Filii tui Domini nostri Jesu Christi venerabiliter adaptatam bene fi dicere et sancti * ficare digneris; et præsta, misericordissime Pater , per invocationem nominis tui atque ejusdem unigeniti Filii tui Domini nostri Jesu Christi , quem pro salute generis humani, integritate Virginis Mariæ servata, incarnari voluisti, quatenus precibus ejusdem sacratissimæ Virginis, quicumque eamdem misericordiæ 'Reginam et gratiosissimam Dominam nostram coram hac effigie suppliciter honorare studuerint , et de instantibus periculis eruantur, et in conspectu

divinæ majestatis tuæ de commissis et omissis veniam impetrent; ac mereantur in præsenti gratiam quam desiderant adipisci, et in futuro perpetua salvatione cum electis tuis valeant gratulari. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Ultimo aspergat imaginem aqua benedicta.

DE BENEDICTIONE IMAGINUM

ALIORUM SANCTORUM.

Pontifex stans sine mitra, dicit :

. Adjutorium nostrum in nomine Domini. R. Qui fecit cælum et terram.

Ň. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. ř. Dominus vobiscum. §. Et cum spiritu tuo.

OREMUS. Omnipotens sempiterne Deus, qui Sanctorum tuorum imagines seu effigies sculpi aut pingi non reprobas , ut quoties illas oculis corporeis intuemur, toties eorum actus et sanctitatem ad imitandum memoriæ oculis meditemur, hanc, quæsumus, imaginem, seu sculpturam in honorem ac memoriam heati N. Apostoli tui, vel Martyris , vel Confessoris, aut Pontificis, vel Virginis adaptatam bene | dicere , ac sancti † ficare digneris; et præsta, ut quicumque coram illa ipsum gloriosissimum Apostolum tuum, vel Martyrem, vel Confessorem, aut Pontificem, vel Virginem suppliciter honorare studuerit , illius precibus ac obtentu, a te gratiam in præsenti , et æternam gloriam obtineat

in futuro. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum , qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum.

R. Amen.

Ultimo aspergat eas aqua benedicta.

DE BENEDICTIONE

SACRORUM VASORUM ET ALIORUM ORNAMENTORUM

IN GENERE.

Pontifex sacra vasa, vel alia ornamenta benedicere volens, stans sine mitra, dicit :

*. Adjutorium nostrum in nomine Domini. R. Qui fecit cælum et terram. . Dominus vobiscum. . Et cum spiritu tuo.

OREMUS. Exaudi, Domine, Pater clementissime, preces nostras, et hæc purificanda vasa et ornamenta, sacri altaris atque Ecclesiæ tuæ sacri ministerii usui præparata, bene i dicere et sancti + ficare digneris. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

OREMUS.

Omnipotens sempiterne Deus, a quo omnia immunda purgantur, et in quo omnia purgata clarescunt, supplices omnipotentiam tuam invocamus, ut ab his vasis et ornamentis, quæ tibi offerunt famuli tui, omnis spiritus immundus confusus longe discedat, et per tuam bene + dictionem ad usum et ministerium sancti altaris et Ecclesiæ tuæ sanctificata permaneant. Per Christum Dominum nostrum. §. Amen.

Deinde aspergit ea aqua benedicta.

« PoprzedniaDalej »