Obrazy na stronie
PDF
ePub

Illis tunc accedentibus, et coram Pontifice genuflexis, Archidiaconus vocat cæteros ordinandos, dicens :

Accedant qui ordinandi sunt Diaconi, et Presbyteri.

Quibus accedentibus, Archidiaconus ordinat eos, videlicet Diaconandos paratos amictu, alba, cingulo, et manipulo, stolam in manu sinistra, dalmaticam super brachium sinistrum, et candelam in manu dextera tenentes, contra cornu Epistolæ altaris, faciebus altari versis; et Presbyterandos paratos amictu, alba, cingulo, manipulo, stola in modum Diaconi, planetam super brachium sinistrum, mappulam albam manu sinistra, et candelam dextera tenentes, contra faciem Pontificis ac medium altaris, faciebus similiter altari versis. Quibus sic ordinatis, Pontifex mitram in capite tenens, procumbit super faldistorium in superiori gradu, sive plano altaris paratum, et omnes ordinandi in locis super tapetia prosternunt se; ministri vero, et alii adstantes genuflectunt; et schola inchoat Litanias, choro respondente: vel si officium fiat sine cantu, Pontifex dicit, ministris et Capellanis respondentibus :

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Ab insidiis diaboli, libera | Peccatores, te rogamus.

nos Domine.

Ab ira, et odio, et omni mala voluntate, libera nos Domine.

Ut nobis parcas, te roga

mus audi nos.

Ut nobis indulgeas, te rogamus audi nos.

A spiritu fornicationis, li- Ut ad veram pœnitentiam

bera nos Domine.

A fulgure, et tempestate, libera nos Domine.

A flagello terræ motus, li

bera nos Domine.

nos perducere digneris, te rogamus audi nos.

Ut ecclesiam tuam sanctam regere, et conservare digneris, te rogamus audi.

A peste, fame, et bello, li- Ut Domnum apostolicum,

bera nos Domine.

A morte perpetua, libera nos Domine. Per mysterium sanctæ incarnationis tuæ, libera nos Domine. Per adventum tuum, libera nos Domine. Per nativitatem tuam, libera nos Domine. Per baptismum, et sanctum jejunium tuum, libera nos Domine. Per crucem, et passionem tuam, libera nos Domine. Permortem, et sepulturam

tuam, libera nos Do. Per sanctam resurrectionem tuam, libera nos Domine.

Per admirabilem ascensionem tuam, libera nos Domine.

Per adventum Spiritus sancti paracliti, liberal nos Domine.

In die judicii, libera nos Domine.

et omnes ecclesiasticos ordines in sancta religione conservare digneris, te rogamus audi nos. Ut inimicos sanctæ Ecclesiæ humiliare digneris, te rogamus audi nos. Ut Regibus, et Principibus christianis pacem et veram concordiam donare digneris, te rogamus. Ut cuncto populo christiano pacem, et unitatem largiri digneris, te rogamus audi nos. Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio confortare, et conservare digneris, te rogamus audi nos. Ut mentes nostras ad cœlestia desideria erigas, te rogamus audi nos. Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas, te rogamus audi nos.

Ut animas nostras, fra

trum, propinquorum et

benefactorum nostrorum ab æterna damna

tione eripias, te rogamus audi nos.

Ut fructus terræ dare, et conservare digneris,

te rogamus audi nos. Ut omnibus fidelibus defunctis requiem æternam donare digneris, te rogamus audi nos.

sanctificatio, et conse

(Hic datur benedictio, cratio per Pontificem rebus consecrandis, ut infra in locis propriis dicetur.)

Postquam autem dictum fuerit in Litaniis:

Ut omnibus fidelibus defunctis etc. R. Te rogamus audi nos.

Surgit Pontifex cum mitra ab accubitu, et se ad ordinandos vertens, et baculum Pastoralem in sinistra manu tenens, ordinandis prostratis manentibus, dicit :

Ut hos electos benedicere digneris. R. Te rogamus audi nos.

Secundo dicit:

Ut hos electos bene† dicere, et sanctificare digneris. . Te rogamus audi nos.

Tertio dici:

Ut hos electos benedicere, sanctificare, et consecrare digneris. R. Te rogamus audi nos.

Tum iterum super faldistorium procumbit, schola perficiente Litanias, Ut nos exaudire digneris, usque ad finem. Ut nos exaudire digneris, te rogamus audi

nos.

Fili Dei, te rogamus audi

nos.

Agnus Dei, qui tollis pec-
cata mundi, parce nobis
Domine.
Agnus Dei, qui tollis pec-

cata mundi, exaudi nos Domine.

Agnus Dei, qui tollis pec

cata mundi, miserere nobis. Christe audi nos. Christe exaudi nos. Kyrie eleison. Christe elei

son. Kyrie eleison.

Quibus finitis, Pontifex surgens cum mitra, sedet super faldistorium ante medium altaris, et Archidiaconus dicit alta voce:

Recedant in parteın, qui ordinandi sunt Diaconi, et Presbyteri.

Quibus ad aliquem locum idoneum, unde Pontificem celebrantem videre possint, transeuntibus, ad ordinationem Subdiaconorum proceditur. Illis itaque coram Pontifice per ordinem in modum coronæ genuflexis, Pontifex admonet eos dicens:

Adepturi, filii dilectissimi, officium Subdiaconatus, sedulo attendite quale ministerium vobis traditur. Subdiaconum enim oportet aquam ad ministerium altaris præparare; Diacono ministrare; pallas altaris, et corporalia abluere; Calicem, et Patenam in usum sacrificii eidem offerre. Oblationes quæ yeniunt in altare, panes propositionis vocantur. De ipsis oblationibus tantum debet in altare poni, quantum populo possit sufficere, ne aliquid putridum in sacrario remaneat. Pallæ, quæ sunt in substratorio altaris, in alio vase debent lavari, et in alio corporales palla. Ubi autem corporales pallæ lotæ fuerint, nullum aliud linteamen debet lavari, ipsaque lotionis aqua in baptisterium debet vergi. Studete itaque, ut ista visibilia ministeria, quæ diximus, nitide et diligentissime complentes, invisibilia horum exemplo perficiatis. Altare quidem sanctæ Ecclesiæ ipse est Christus, teste Joanne, qui in Apocalypsi sua altare aureum se vidisse perhibet stans ante thronum, in quo et per quem oblationes fidelium Deo Patri consecrantur. Cujus altaris pallæ et corporalia sunt membra Christi, scilicet fideles Dei, quibus Dominus quasi vestimentis pretiosis circumdatur, ut ait Psalmista: Dominus regnavit, decorem indutus est. Beatus quoque Joannes in Apocalypsi vidit filium homi

« PoprzedniaDalej »