Obrazy na stronie
PDF
ePub

DE ORDINATIONE ACOLYTHORUM.

PRO ACOLYTHIS ORDINANDIS PARENTUR CANDELABRUM CUM CEREO EXTINCTO, ET URCEOLUS VACUUS PRO VINO, PRO SACRAMENTO.

Exorcistis ordinatis, Pontifex, reassumpta mitra, accedit ad sedem suam, vel ad faldistorium in cornu Epistolæ, ubi sedens cum mitra, oblato sibi libro et candela, legit tertium Graduale, vel tertium Alleluia, si sit infra Octavam Pentecostes. Interim a choro cantatur ipsum Graduale, vel Alleluia. Quo finito, surgit Pontifex, deposita mitra, et versus ad altare cantat quartam Collectam. Tum sedet, reassumpta mitra, et cantatur quarta Lectio. Interim accedunt duo Capellani cum libro et candela ante Pontificem, qui sedens cum mitra ex eo legit Lectionem ipsam. Quibus dictis, Pontifex revertitur ad faldistorium ante altare, ubi sedet cum mitra. Acolythi vero vocantur per Archidiaco

num.

Accedant, qui ordinandi sunt ad officium Acolythorum.

Et mox nominantur per notarium, ut supra. Quibus coram Pontifice cum candelis in manibus genuflexis, Pontifex admonet eos, dicens:

Suscepturi, filii charissimi, officium Acolythorum, pensate quod suscipitis. Acolythum etenim oportet ceroferarium ferre; luminaria Ecclesiæ accendere; vinum et aquam ad Eucharistiam ministrare. Studete igitur susceptum officium digne implere. Non enim Deo placere poteritis, si lucem Deo manibus præferentes, operibus tenebrarum inserviatis, et per hoc aliis exempla perfidiæ præbeatis. Sed sicut Veritas dicit: Luceat lux vestra coram bo.

minibus; ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Et sicut Apostolus Paulus ait: In medio nationis pravæ et perversæ, lucete sicut luminaria in mundo, verbum vitæ continentes. Sint ergo lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in manibus vestris, ut filii lucis sitis. Abjiciatis opera tenebrarum, et induamini arma lucis. Eratis enim aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate. Quæ sit vero ista lux, quam tantopere inculcat Apostolus, ipse demonstrat subdens: Fructus enim lucis est, in omni bonitate, et justitia, et veritate. Estote igitur solliciti in omni justitia, bonitate et veritate, ut vos, et alios, et Dei Ecclesiam illuminetis. Tunc etenim in Dei sacrificio digne vinum suggeretis et aquam, si vos ipsi Deo sacrificium, per castam vitam et bona opera, oblati fueritis. Quod vobis Dominus concedat per misericordiam suam.

Post hæc Pontifex accipit, et tradit omnibus candelabrum cum candela extincta, quod successive manu dextera singuli tangunt, Pontifice dicente:

Accipite ceroferarium cum cereo, et sciatis vos ad accendenda Ecclesiæ luminaria mancipari, in nomine Domini. R. Amen.

Tunc accipit, et tradit eis urceolum vacuum, quem similiter tangere debent, dicens communiter omnibus:

Accipite urceolum, ad suggerendum vinum et aquam in Eucharistiam sanguinis Christi, in nomine Domini. R. Amen.

Postea, eis genuflexis permanentibus, Pontifex stans cum mitra versus ad eos, dicit:

Deum Patrem omnipotentem, fratres charissimi, suppliciter deprecemur, ut hos famulos suos bene†dicere dignetur in ordine Acolythorum; quatenus

lumen visibile manibus præferentes, lumen quoque spirituale moribus præbeant: adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum eo, et Spiritu sancto vivit, et regnat Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Tum Pontifex ad altare se convertens, deposita mitra, et stans dicit: Oremus.

Et ministri Flectamus genua. . Levate. Et mox Pontifex conversus ad eos genuflexos, dicit:

Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, . qui per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum et Apostolos ejus, in hunc mundum lumen claritatis tuæ misisti; quique, ut mortis nostræ antiquum aboleres chirographum, gloriosissimæ illum crucis vexillo affigi, ac sanguinem et aquam ex latere illius pro salute generis humani effluere voluisti, bene † dicere dignare hos famulos tuos in officium Acolythorum; ut ad accendendum lumen Ecclesiæ tuæ, et ad suggerendum vinum et aquam ad conficiendum sanguinem Christi Filii tui in offerenda Eucharistia, sanctis altaribus tuis fideliter subministrent. Accende, Domine, mentes eorum et corda, ad amorem gratiæ tuæ, ut illuminati vultu splendoris tui, fideliter tibi in sancta Ecclesia deserviant. Per eumdem Christum Dominum nostrum. R. Amen.

OREMUS.

Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, qui ad Moysen et Aaron locutus es, ut accenderentur lucernæ in tabernaculo testimonii, bene † dicere dignare hos famulos tuos; ut sint Acolythi in Ecclesia tua. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

CREMUS.

Omnipotens sempiterne Deus, fons lucis, et origo bonitatis, qui per Jesum Christum Filium tuum,

lumen verum, mundum illuminasti, ejusque passionis mysterio redemisti, bene † dicere dignare hos famulos tuos, quos in officium Acolythorum consecramus, poscentes clementiam tuam, ut eorum mentes, et lumine scientiæ illustres, et pietatis tuæ rore irriges; ut ita acceptum ministerium, te auxiliante, peragant, qualiter ad æternam remunerationem pervenire mereantur. Per eumdem Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Post hæc, suggerente Archidiacono, ordinati redeunt ad loca sua.

DE SACRIS ORDINIBUS

IN GENERE.

Sacri et majores Ordines sunt: Subdiaconatus, Diaconatus, et Presbyteratus, ad quos ordinati omnes debent communicare; ideo parentur, pro eorum numero, hostic parvæ consecrandæ.

DE ORDINATIONE SUBDIACONI.

PRO ORDINATIONE SUBDIACONORUM PARENTUR CALIX VACUUS, CUM PATENA SUPERPOSITA, URCEOLI CUM MANUTERGIO, ET LIBER EPISTOLARUM.

Acolythis ordinatis, Pontifex, reassumpta mitra, accedit ad sedem suam, vel ad faldistorium in cornu Epistolæ; ubi sedens cum mitra, oblato sibi libro et candela, legit quartum Graduale, vel quartum Alleluia, si sit infra Octavam Pentecostes; interim a choro cantatur ipsum Graduale, vel Alleluia. Quo finito, surgit Pontifex, deposita mitra, et versus ad altare cantat quintam Collectam.

Tum sedet, reassumpta mitra, et cantatur quinta Lectio. Interim accedunt duo Capellani cum libro, et candela ante Pontificem, qui ex eo legit Lectionem ipsam. Quibus dictis, Pontifex revertitur ad sedem suam ante medium altaris; et Archidiaconus versus ad ordinandos, dicit:

Accedant qui ordinandi sunt Subdiaconi.

Et notarius unumquemque illorum vocat, dicens : N. ad titulum Ecclesiæ N.

N. ad titulum patrimonii sui.

Frater N. professus ordinis N. ad titulum paupertatis.

Et sic de aliis; et quilibet vocatus dicit: Adsum, et accedit versus Episcopum.

Debet autem quilibet ordinandorum in Subdiaconum indutus esse amictu, non tamen super caput, alba et cingulo, habere manipulum in manu sinistra, tunicellam super brachio sinistro, et candelam in manu dextera.

Omnibus autem in Subdiaconos ordinandis competenti spatio coram Pontifice stantibus, Pontifex cum mitra sedens admonet eos (nisi omnes sint Religiosi, quia tunc ista admonitio omittitur), dicens :

Filii dilectissimi, ad sacrum Subdiaconatus Ordinem promovendi, iterum atque iterum considerare debetis attente, quod onus hodie ultro appetitis. Hactenus enim liberi estis, licetque vobis pro arbitrio ad sæcularia vota transire; quod si hunc Ordinem susceperitis, amplius non licebit a proposito resilire; sed Deo, cui servire regnare est, perpetuo famulari; et castitatem, illo adjuvante, serare oportebit; atque in Ecclesiæ ministerio semper esse mancipatos. Proinde, dum tempus est, cogitate, et, si in sancto proposito perseverare placet, in nomine Domini, huc accedite.

« PoprzedniaDalej »