Obrazy na stronie
PDF
ePub

tium possint illas cum eo dicere debent enim ex consuetudine concelebrare, et etiam verba consecrationis proferre.

Tempora ordinationum sunt: Sabbata in omnibus quatuor temporibus, Sabbatum ante Dominicam de Passione, et Sabbatum sanctum.

Clericatus, seu prima Tonsura, quocumque die, hora, et loco conferri potest.

Minores vero Ordines possunt dari singulis Dominicis, et festivis diebus duplicibus ex præcepto, ubicumque, in mane tamen.

Ordinandi omnes debent in Ecclesia se præsentare cum tonsura, habitu, et paramentis Ordini suo convenientibus, et candelis in manu accensis. Et cum a notario Episcopi nominati fuerint, respondeant: Adsum; et accedant ad locum ordinationis, secundum ordinem descriptionis.

Advertat quoque Pontifex, quod si unus tantum sit per eum ad quemcumque Ordinem promovendus, illum admoneat, et alloquatur, non in plurali, ut textus dicit; sed in singulari, ut in fine Partis tertiæ hujus Pontificalis habetur.

In Sabbatis quator Temporum, in quibus fiunt ordinationes generales, Tonsuræ fieri debent post Kyric eleison. Deinde, dicta prima Lectione, ordinantur Ostiarii: Post secundam Lectionem, Lectores: Post tertiam, Exorciste: Post quartam, Acolythi: Post quintam, Subdiaconi: Finita Epis tola, Diaconi: Et demum ante ultimum versum Tractus, vel infra Octavam Pentecostes, ante ultimum versum Sequentiæ, ordinantur Presbyteri.

Si ordinationes fiant in Sabbato ante Dominicam de Passione, quia unica tantum dicitur Lectio, Tonsure debent fieri immediate post Introitum : Omnes minores Ordines post Kyrie eleison: Subdiaconi immediate post Collectam: Diaconi post Epis

tolam: Presbyteri ante ultimum versum Tractus.

Idem servetur, quandocumque dantur Ordines sacri extra tempora, ex dispensatione Apostolica. Quod si fiat inter Pascha et Pentecosten, Presbyteri ordinantur ante ultimum v. Si inter Pentecosten et Septuagesimam, ordinantur ante v. Alleluia. Et antequam ad collationem Ordinum procedatur, legitur mandatum Apostolicum, sive supplicatio, cujus vigore Pontifici facultas conceditur ordinandi; quibus lectis, dicit Pontifex : Deo gratias; et ad ordinationem procedit.

Si vero Sabbato sancto ordinationes fiant, Officium incipitur a prima prophetia, et continuatur, prout in Ordinario, usque ad Litanias inclusive, in quibus dicto: Ut omnibus fidelibus etc., surgit ab accubitu Pontifex, et conversus ad ordinandos, eos benedicit, prout post Litanias infra ponitur. Deinde perficiuntur Litaniæ, et Pontifex facit Confessionem, et dicto Kyrie eleison pro Missa, ordinat ad primam Tonsuram. Tum dicit: Gloria in excelsis ete., quo dicto, ordinat ad quatuor minores Ordines. Deinde dicit Orationem ordinariam cum alia pro ordinandis, quibus dictis, ordinat ad Subdiaconatum. Tum dicitur Epistola; et, ea dicta, ordinat Diaconos. Dicitur deinde Alleluia cum suo Versu, et prima pars Tractus; quibus dictis, ordinat Presbyteros: post quorum ordinationem dicitur versus Tractus, Evangelium, et alia, prout in Ordinario.

Quando autem Pontifex extra Missarum solemnia est promoturus aliquos ad primam Tonsuram, vel ad quatuor minores Ordines, sufficit quod habeat stolam supra rochetum, vel supra superpelliceum (si sit Regularis), et mitram simplicem. Cum autem est celebraturus pro sacris Ordinibus conferendis, habere debet sandalia, et omnia pa

ramenta Pontificalia, et dicere Psalmum, Quam dilecta etc.

Ordinationes sacrorum Ordinum, statutis a jure temporibus, ac in Cathedrali Ecclesia, vocatis, præsentibusque ad id Ecclesia Canonicis, publice celebrentur: si autem in alio diœcesis loco, præsente Clero loci, dignior, quantum fieri poterit, Ecclesia semper adeatur.

Cum igitur ordinationes faciendæ sunt, per Sacristam, seu alium, ad quem spectat, præparantur omnia, quæ necessaria sunt pro Missa Pontificali. Et demum, cum tempus ordinationis instat, hora competenti, Pontifex cappa magna indutus, Capellano illam post eum deferente, venit ad Ecclesiam, ubi ordinationes fieri debent, et accedens ante altare, genuflexus ibidem aliquandiu orat. Deinde vadit ad sedem, ubi paramenta capere consuevit; vel, si non sit in Ecclesia sua, ad faldistorium ad cornu Epistolæ sibi paratum, ubi sedens accipit omnia paramenta Pontificalia coloris tempori convenientis, et mitram simplicem, dicens Psalmum Quam dilecta.

Pontifex sic paratus, baculum Pastoralem in sinistra tenens, accedit ad gradus altaris, ubi, depositis baculo et mitra, facta altari reverentia cum profunda capitis inclinatione, facit cum ministris Confessionem. Interim cantatur a choro Introitus, et Kyrie eleison. Finita Confessione, Pontifex ascendit ad altare, illud in medio osculatur, et textum Evangelii ad sinistram; incensat altare more solito, resumit mitram, et revertitur ad sedem, seu ad faldistorium ad cornu Epistolæ; ubi, deposita mitra, et versa facie ad altare, oblato sibi per ministrum libro', ex eo legit Introitum, et Kyrie eleison; quibus dictis, sedet cum mitra, donec perficiatur a choro ultimum

[ocr errors]

Kyrie eleison. Quo finito, surgit Pontifex, et cum mitra ad faldistorium, ante medium altaris sibi præparatum, accedit, et in illo sedet, renibus altari versis. Tum Archidiaconus vocat omnes ordinandos, dicens: Accedant omnes, qui ordinandi sunt.

Quibus ante altare coram Pontifice genuflexis, et in modum coronæ dispositis, Archidiaconus publice interrogat omnes, si sint aliqui, qui forte non sint confirmati; quia non debent ad ordinationem accedere, nisi prius confirmentur. Et, si aliqui confirmandi erunt, tunc depositis Pontifex annulis et chirotecis, lavat manus, reassumit annulos, et confirmat, prout habetur supra folio primo; vel si non erunt aliqui confirmandi, palam interdicit per unum ex suis, sub his verbis:

Reverendissimus in Christo pater, et dominus, dominus N. Dei et Apostolicæ sedis gratia Episcopus N. sub excommunicationis pœna præcipit, et mandat omnibus, et singulis pro suscipiendis Ordinibus hic præsentibus, ne quis forsan eorum irregularis, aut alias a jure, vel ab homine excommunicatus, interdictus, suspensus, spurius, infamis, aut alias a jure prohibitus, sive ex aliena diœcesi oriundus, sine licentia sui Episcopi, aut non descriptus, examinatus, approbatus, et nominatus, ullo pacto audeat ad suscipiendos Ordines accedere. Et quod nullus ex ordinatis discedat, nisi Missa finita, et benedictione Pontificis accepta. Demum ad ordinationem procedat.

DE CLERICO FACIENDO.

Clericus fieri potest, etiam extra Missarum solemnia, quocumque die, hora et loco.

Pro Clericis ordinandis, parentur forfices pro incidendis capillis, et bacile pro illis imponendis. Et quilibet ordinandorum habere debet suum superpelliceum super brachium sinistrum, et candelam in manu dextra. Et vocantur omnes tonsurandi nominatim, et sigillatim per notarium, et quilibet respondet: Adsum.

Quibus ante altare coram Pontifice in faldistorio cum mitra sedente genuflexis, Pontifex surgit cum mitra, et dicit:

. Sit nomen Domini benedictum.

R. Ex hoc nunc et usque in sæculum.
*. Adjutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit cœlum et terram.

Oremus, fratres charissimi, Dominum nostrum Jesum Christum, pro his famulis suis, qui ad deponendum comas capitum suorum pro ejus amore festinant, ut donet eis Spiritum sanctum, qui habitum religionis in eis in perpetuum conservet, et a mundi impedimento, ac sæculari desiderio corda eorum defendat; ut, sicut immutantur in vultibus, ita dextra manus ejus virtutis tribuat eis incrementa, et ab omni cæcitate spirituali et humana oculos eorum aperiat, et lumen eis æternæ gratiæ concedat. Qui vivit, et regnat cum Deo Patre in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum.

Post hæc, sedente Pontifice, schola inchoat, et prosequitur Antiphonam et Psalmum. 8. ton. Tu es Domine qui restitues hæreditatem meam mihi.

PSALMUS 15.

Conserva me, Domine, es tu, quoniam bonorum quoniam speravi in te, * meorum non eges.

dixi Domino: Deus meus

« PoprzedniaDalej »