Obrazy na stronie
PDF
ePub

qui in fornicariæ abusum ecclesiæ bona dilapidans, sanctuarii contemnit curam, caliceque inhabili et inepto redemptionis nostræ, indigne et periculose tractavit pretium: hoc præcipimus, ut eum severitate canonica corripias, ut in pœna unius multorum corrigantur errores. Sit itaque sollicitudinis tuæ attentius providere, ut in omnibus ecclesiis tibi commissis, pro facultatibus earum non modo argentei calices instaurentur, sed vestimenta, et omnia uten. silia sacri ministerii sic reparentur, ut modo possit honeste Domino ministrari. In hac autem parte, non monachis, non canonicis, non alicui omnino personæ parcas, quin Domino de bonis suis honoris primitiæ persolvantur, et plane quisque sicut Dominum diligit, et animam suam, sic commissam sibi honorabit ecclesiam. Lincolniensis vero sacerdos, si in judicio culpæ, quæ in eum impingitur, obnoxius apparuerit, et quod illa quæ ei pepererat, sine confessionis aut communionis participatione decesserit, et deinde, ut Christianam haberet sepulturam, in ecclesia fecerit purificari, tam diu secundum statuta patrum ordinis sui administratione privetur donec ipsum condigna pœnitentia, quantum ad humanum spectat examen, constet veniam meruisse. Sed et capellanus ejus eidem pœnæ subjaceat, nisi suam condigne valeat innocentiam declarare. Eoque, si purgatio præstanda est, magis videtur hic onerandus, quo minus meruit habere fidei, dum confessioni propriæ visus est reluctari. Et quidem ejus est mortuum solvere et ligare qui solus potest mortuos suscitare, et qui potestatis hujus arbitrium discipulis contulit super terram, hanc speciali privilegio divinæ majestatis in cœlis retinuit dignitatem. Cæterum, dilecte in Domino fili, ea cautelæ diligentia versare in talibus, ut videri non possis sitire pecuniam delinquentium,

sed, quod pastorem decet, quærere salutem animarum. Nosti siquidem quod et seculi leges eos acerbissime puniunt, lege Julia repetundarum, qui in faciendis ex officio, vel non faciendis, sordidum sectantur lucrum. Sed et canones prælatis omnibus ordinis et officii sui periculum infligunt, qui interdictum subjectis officium pretio accepto aut promisso restituunt. Ergo ut in tua sedulitate glorificetur Deus, et tuum ministerium honoretur, excute manus tuas a sordibus et calumniis, ne officium judicis, quod tibi a Domino commissum est, negotiationis species videatur.

EPISTOLA LXIX.-AD EPISCOPUM CESTRENSEM. Domino Cestrensi.

QUE perniciosius lædunt, et ecclesiam immundioribus sordibus polluunt, ex officio pastorali debemus acrius persequi, et a domo Domini validius propulsare. Si quidem et nos ex consensu culpa subditorum involvit, et reos convincit ante Dominum, nisi eorum delicta, quum valemus, studuerimus emendare. Meminimus autem vos per Alanum de Wilnai, archidiaconis et decanis, et officialibus Conventrensis ecclesiæ scripta nostra misisse ad convellendam pestiferam radicem Simoniacæ pravitatis, quæ in episcopatu Cicestrensi de novo dicitur germinare. Nam vicarii, ut in ecclesiis admittantur, singuli XII denarios coguntur exsolvere, et hanc redempta quodammodo Domino sanctificandi licentia, annuam ministris potius Sathanæ quam ecclesiæ, solvere pensionem. autem amplius fieri sub anathemate prohibuimus, tradentes Sathanæ principi suo eos, qui hanc Simoniacam pravitatem ulterius exercebunt. Præcepimus archidiaconos et ministros corum antiquis consuetu

Hoc

dinibus esse contentos. Sicut autem iterata clericorum de Dorbisria lacrimabilis indicat querimonia, jam dictus Alanus mandatum nostrum diu fraudulenter suppressit, donec ipse et complices sui suam in dispositione pauperum potuerint explesse pravitatem, et quasi eos ad vetitum nostra prohibitio animasset, imminente solemnitate Paschali sacerdotes, quibus ex necessitate sacramenti sacrum chrisma deesse non poterat, illud emere compulerunt. Quod quam sit sacris canonibus adversum fidelis novit ecclesia, nec ipsi poterant ignorare, quum constet sanctæ memoriæ Gauterum episcopum vestrum hac venditionem chrismatis apud vos condemnasse, et sub anathemate prohibuisse, ne ulterius distrahatur ad pretium. Unde quidam ad nos venientes detulerunt, se a Joanne Lexoviensi, et complicibus suis gravamina multa perpessos. Quidam etiam queruntur quod eos per appellationem ad nos factam ab officio suo suspendere conatus sit. Inde est quod discretioni vestræ præcipiendo mandamus, quatinus rei veritatem exactissima diligentia iniquitatis, et si A. litteras nostras fraudulenter suppressisse constiterit, eum auctoritate nostra ab officio suspendatis, donec vobis et ecclesiæ Cantuariensi condigne satisfaciat. Joannem quoque Lexoviensem, et ministros archidiaconi Dorberiensis compellatis auctoritate vestra restituere clericis quod ex prava, quam præmisimus, consuetudine, vel sacri chrismatis execrata venditione ab eis extorserint, postquam nos hanc nequitiam condemnavimus. Si vero vobis in hoc obtemperare neglexerunt; eos auctoritate vestra ab introitu ecclesiæ suspendatis, donec ablata clericis restituant, et satisfaciant nobis. Si autem aliquos post appellationem ad nos factam suspendere præsumpserint, eos relaxetis, et suspensores denuntietis a nobis esse suspensos a liminibus

ecclesiæ, quamdiu alii in inflicta sibi suspensionis sententia perstiterint. Quod si hanc nostram contempserint auctoritatem, præcipimus ut cum litteris nostris adeatis venerabilem fratrem nostrum Herefordensem episcopum, et contemptores sanctæ Cantuariensis ecclesiæ faciatis publice excommunicari.

EPISTOLA LXX.-AD REGEM.
Regi Anglorum.

AUDITA undique collisione regnorum, et emergentibus novis rerum figuris, et increbescentibus a nostra iniquitate malis, præcipuam de salute vestra, unde tot populorum salus est, concepimus sollicitudinem, quæ super flagellum Domini, quo per gratiam ejus flagellantur in corpore, die noctuque affligit in mente. Unde cogimur statum vestrum per nuntium explorare, qui eum si fieri posset, mallemus præsentialiter intueri. Meminimus autem nos vobis supplicasse, ut salutem, quum præsentiam vestram malitia temporis invideat, archidiaconum nostrum, qui nobis unicus est, et consilii nostri primus redire permitteretis. Debuerat enim venisse non vocatus, fueratque inobedientiæ ante Dominum et homines arguendus, nisi eum vestra necessitas excusaret. Sed quia voluntatem vestram nostræ semper prætulimus, et quatenus licuerit proferre decrevimus, ipsi quod deliquit pro voluntate vestra indulgemus: volentes, ut quam diu necessitas exegerit, insistat obsequio vestro, et ut totam fidem suam et industriam necessitati vestræ accommodet, præcipimus; ita tamen ut quam cito potueritis carcre eo, ipsum, si placet, redire permittatis. Nam et ego ipse, quem misericordia Domini afflixit lecto, etiam cum temporalis vitæ dispendio, negotia vestra liben

tissime portarem in humeris meis, dum pax reformaretur terris et populis, quos vestro regimini commisit Dominus. Spero autem quod quanto libentius acquiesco, et semper adquievi voluntati vestræ, tanto si placet benignius condescendetis necessitati meæ, et preces meas de remittendo cancellario, et promovendo negotio Exoniensis ecclesiæ facilius audietis, noveritisque pro certo quod id nullo modo peteremus, nisi illud crederemus esse Domino gratum, et vobis utile et honestum. Audite si placet quod in isto tam affectuose postulamus articulo, fortasse nihil amplius petituri.

EPISTOLA LXXI.-AD R. ARCHIDIACONUM.

Archidiacono.

SÆPE jam revocatus es, qui ad unius patris senis et languentis vocationem rediisse debueras. Et quidem verendum est ne tarditatem tuam puniat Dominus, si ab inobedientia obsurdescis, beneficiorum immemor, patrisque, quem languentem in humeris portare debueras, contemptor. Eras omnino inexcusabilis et maledictioni nostræ proximus, nisi tuam absentiam sub prætextu necessitatis suæ dominus rex excusaret. Cæterum, quia publicam utilitatem, quæ in negotiis domini regis vertitur, privatæ utilitati præferimus, voluntatem ipsius, quam semper, quatenus licuit, et expediebat, nostræ prætulimus, adhuc sustinemus nostro præjudicasse mandato, sub ea tamen conditione ut quam cito gratiam ejus potueris obtinere, ad nos redire non differas. Et hoc tam necessitati tuæ, quam voluntati ejus ad præsens indulgemus, veriti periculum tuum, si eo offenso redieris. Timemus enim ne si periculum amissæ gratiæ pro nobis incurras, eam per nos recuperare non possis. Breves enim sunt dies

« PoprzedniaDalej »