Obrazy na stronie
PDF
ePub

decoremque sermonis. Ergo Ousia, quod semper sit Dominus, significat. Sic quidem Ambrosius colligit, sed ratio inferentiæ vobis plenius liquet et Græcis, mihi vero et mei similibus nubeculosior est. Hilarius autem in lib. de Synodis similiter de essentia ratiocinatur, ut Ambrosius de Ousia: fortasse quia idem est essentia quod Ousia. Et quidem verba Hilarii hæc sunt. Essentia est res quæ vel est, vel ex quibus est, qui in eo quod maneat subsistit. Dicitur autem essentia, et natura, et genus, et substantia uniuscujusque rei poterit; proprie autem essentia idcirco dicta est, quia semper est. Quæ idcirco etiam substantia est, quia res quæ est necesse est subsistat in sese. Quicquid autem subsistit sine dubio in genere vel in natura vel in substantia manet. Quum ergo essentiam dicimus significare naturam, vel genus vel substantiam, intelligimus ejus rei quæ in his omnibus semper esse subsistat. Horum verborum Hilarii subtilissima speculatio est, difficilis intelligentia, sed arbitror quod in Græca lingua peritis planiora sunt. Nam de beato Hilario dicit sanctissimus patet, et litteratissimus doctor quod Gallicano cothurno attollitur, et floribus Græcis adornatur, et procul est a lectione simplicium fratrum. Alibi autem præcipit, ut Hilarius et Athanasius inoffenso currantur pede. Quod si apud Græcos expressam habent differentiam hæc, quæ hic toties inculcata sunt, essentia, natura, genus, substantia, eam expediri, omnium arbitror interesse quamplurimum: unde vobis ad meritum et gloriam profecturum esse non dubito, et profuturum ad vitam, si ad ostium Scripturarum pulsanti aperueritis, et panes vobis a Christo creditos in multitudinis usum fregeritis, ut vestra sollicitudine reficiantur turbæ, quarum adeo in via peregrinationis hujus bonus miseretur Jesus, ut seip

confugere necesse habeo, ut vestris intercessionibus flagellum istud ab ecclesia sua et nobis amoveat Dominus, aut convertat in usus salutis nostræ, neque nos patiatur in procella turbinis hujus aliquid committere contra ipsum, sed dirigat gressus nostros in beneplacito suo. Expectabamus pacem, et ecce Ecclesiam jam gravior infestat turbatio, tanta quidem, ut ad subveniendum inane videatur auxilium hominis. Ad pedes itaque sanctitatis vestræ, et fratrum vestrorum tota mentis devotione provolutus affectuosius supplico, ut misereamini nostri, saltem vos amici Domini, et Cantuariensis Ecclesiæ, et meum, et fratris mei, et coexulantium nobis, vestris precibus sublevetis exilium. Jam enim de humano auxilio desperamus. Hoc quoque attentius deprecor, ut pro rege Angliæ intercedatis ad Dominum, quatenus eum Deus revocet ab hac pressura Ecclesiæ, et ut miserator Dominus, qui solus huic morbo mederi potest, persecutores Ecclesiæ aut convertat, aut conterat.

EPISTOLA CLXXII.-AD ABBATEM SANCTI
MEDARDI. [A. D. 1166.]

Abbati sancti Medardi.

CAUSA Christi multa commendatione non indiget, præsertim apud vos, qui et piæ devotionis famulatu, et sanctorum intercedentibus meritis, desideratis Christo felicius commendari. Quis autem causam sanctorum pauperum, de Valle Sancti Petri esse dubitat causam Christi? quis eorum contristatione vel consolatione Christum ipsum contristari nescit aut consolari, nisi qui evangelicam ignorat prophetiam, ex cujus veritate sententiam proferet in judicio Christus, in condemnatione impiorum, et præelecto

[blocks in formation]

Hæc tibi, dilecte, non tam de verbis nostris, quam de sacris scripturis constare debent, si in eo perstiteris quod cœpisti. Sola enim perseverentia est, quæ virtutum omnium consequitur fructum. Nec diu, si recte futura metiaris, in labore isto sudandum est tibi, quia oculis tuis laborum gloriosa merces impendet, et remunerator tuus astat in januis. Pro illo itaque si quæ molestiæ irruunt ex tibi impacto prioratu, et de sollicitudine animarum et corporum, quæ humeris tuis, ad tantum onus, ut tibi videtur, debilibus et infirmis, imposita est, sustine patienter, clama ad ipsum, quoniam prope est. Et quod tibi visum fuerit importabile, pia confidentia rejicias in humeros ejus, qui ovem revexit perditam, et totius humani generis in ligno portavit onera, quando principatus ipsius factus est super humerum ejus. Ipse vero te sublevabit, quia fidelis est, et non patietur tentari supra id quod potes, sed faciet tentationem ipsam tuum esse profectum.

EPISTOLA CLXXI.-AD EUNDEM. [A. D. 1166.] Idem Eidem.

CAUSAM exilii mei ex relatione Prioris de Monte Dei, et ex mea vobis notam esse arbitror: ut tamen vobis liquidius constet, eam paucis expono. Domino Cantuariensi, et Ecclesiæ, ut potui, astiti, nec tamen, quod conscientia teste secure audeo profiteri, dominum regem Anglorum ex proposito injuste offendi. Ipse autem, et me, et fratrem meum proscripsit bonis nostris, et ego exilium patior. Mihi vero nec opes, nec amici, nec arma sunt, quibus tantum principem valeam expugnare, aut quas de beneplacito suo mihi et meis infert, propulsare injurias. Unde ad vestrum, et aliorum sanctorum patrocinium

exhibui et devotum, spero quod mihi compatiemini tum pro sinceritate causæ, tum pro affectione personæ. Itaque paternitati vestræ attentius commendo fratrem meum, qui magis de aliena voluntate, quam de merito suo bonis suis proscriptus est. Nec enim vobis commendarem, nisi quia domini regis pacem habet, licet plenam gratiam nondum adeptus sit, et quia redituum meorum inhibita est solutio, ut tres marcas de præsenti festo sancti Joannis non exigam, precor ut tres marcas quocumque nomine volueritis, sive in causam mutui, sive in aliam, ei, si placet, tradi faciatis, quia hoc imputari non poterit, si homini innocenti et habenti pacem domini regis subveniatur.

EPISTOLA CLXXIV.-AD JOANNEM PICTAVIENSEM EPISCOPUM. [A. D. 1166.]

Domino Pictaviensi.

AD notitiam vestram arbitror pervenisse quod Gir. archidiaconus Parisiensis amicissimus mihi est, et suo et suorum merito familiarissimus, qui unum servientem suum Jordanum nomine, meis apud vos precibus desiderat et sperat promoveri. Abbas sancti Maxentii, ut asserit, ei pecuniam debet, et cum eo minus amice versatur, ut diffidat de fide debitoris, nisi vestra paternitas eum esse fidelem faciat vel invitum. Precor ergo attentius ut ita justitiam servientis promoveatis, quatinus præfatum archidiaconum, cujus contemplatione has preces porrigo, vobis et vestris reddatis obnoxium, et serviens ejus, quod sibi debitum esse constiterit, vestra interveniente diligentia, si possibile est, sine difficultate consequatur

et mora.

rum salutem et glorificationem? Et quia memoratis fratribus, ut audimus, pietas vestra compatitur, et humanitas libenter subvenit, cum eis et pro eis caritati vestræ immensas referimus gratias, quum præceperitis, et res et tempus expetierint, relaturi gratiarum quantas poterimus actiones, certi quidem quod Christus, quem in membris suis ad præsens consolamini, quas debet, referat in misericordia verbi, mensuram coagitatam et supereffluentem refundens in sinus vestros. Precamur autem, et quanta possumus supplicatione deposcimus, ut Priorem eorum L. carissimum alumnum vestrum carum habeatis et vos, et ei et fratribus suis, in quibus patrocinio vestro eguerint, auxilium et consilium impendatis, et quod tantum patrem decet et tantæ nobilitatis ecclesiam, pauperum, quum expedierit, preces præveniendo, eorum parcatis, erubescentiæ, et vestram dilatetis gloriam, et conscientiam mulceatis. Et quia eos aliqui de fratribus vestris, quod nec honori, nec utilitati vestræ expedit, molestare dicuntur, supplicamus attentius, ut eis pacem reformetis, et fratres vestros ab eorum inquietatione suspendatis. Quicquid autem eis feceritis, si nobis factum dixerimus, veraciter quicquid dicetur. Sed parum erit ad expressionem meriti vestri, quum Christo personaliter intendatur, quicquid istis in alterutra sorte boni vel mali exhibitum fuerit.

EPISTOLA CLXXIII.—AD WILLELMUM NORWICENSEM EPISCOPUM. [A. D. 1166.]

Domino Norwicensi.

Scio, pater, quod fideles vestros sincera consuevistis caritate diligere, et devotionem et obsequia eorum acceptare et remunerare pro facultate et merito. Unde ego, quia me vobis semper fidelem

« PoprzedniaDalej »