Obrazy na stronie
PDF
ePub

alterum a Domino pendet. Quomodo autem ille, cum quo vobis negotium geritur, amicos et contrahentes secum beare consueverit, ex quo ei in omnibus voluntatibus suis, etiam cum dispendio famæ et conscientiæ non acquiescunt, multis patet exemplis. Ex quo longe periculosius, quam inconsiderati homines opinentur, esse arbitror aliquando ad promissiones ejus jacturam facere conscientiæ et honestatis, quæ si semel lædantur, facile nequeunt reparari. Nam quæ in alterutro fiunt vulnera, fere lethalia sunt, ut tamen fere magis ex infirmitate carnis dictum accipiatur, quam ex judicio rationis. Hac enim judice perniciosiora sunt, quam illa, quæ corporis et animæ compagem solvunt, Ethnico nedum Christiano dicenti, Summum crede nefas animam præferre pudori,

Et, propter vitam, vivendi perdere causas.

Unde tota mentis affectione deposco, ut si de pace mea actum fuerit, ea provideatur forma, in qua non offendatur Deus et honestas, quam non audeo dicere ego, sed Deus mihi hactenus integram conservavit, illæsa quoque in posterum apud homines conservetur: et si forte talis potuerit inveniri, agam gratias Domino et vobis, et omnibus, qui ad hoc operam dederint. Si vero de juramentis actum fuerit, novit dominus meus episcopus, quam subtili reverentia in talibus tenear. Numquid ergo jurare possem in ea præscriptione verborum, aut potius salutis proscriptione, quæ ab aliis ut audio, exigitur et præstatur, ubi nec Domini, nec legis, nec ordinis salvandi licet fieri mentionem? sed et de consuetudinibus reprobis, et legibus ignotis, aut repugnantibus legi Domini, servandis, quis sacramentum præstat, nisi alienus a fide et omnium sacramentorum contemptor? sane temerarium nimis, et omnino præcipitem, et præcipitantem se in mille damnationis laqueos reputarem, qui se ad observan

tiam sacrorum canonum, aut certe ipsius Evangelii custodiam juramento præstito obligaret, nisi forte eo major sit qui suæ conscius infirmitatis, et testis noştræ humilitatis, confitetur, quia in multis offendimus omnes. Si de præteritis agatur, non nego, me Cantuariensi archiepiscopo, sicut domino et patri meo, debitum et devotum præstitisse obsequium: et utinam efficacius præstitissem, nec unquam Domino propitio ab hoc pro quacumque utilitate et damno deducar, ut dominum meum, quicumque sit, abjurando vel abnegando, maculem vitam meam, immo et memoriam nominis et gentis meæ coram Deo et hominibus.

Cæterum sicut a pluribus accepi, nisi hæc et prædicta fecero, pacem mihi reformari aut impossibile aut difficillimum est. Ad hoc itaque proficiat, si placet, vigilantia domini episcopi, et vestra, ut si de reconciliatione mea actum fuerit, iniquæ et periculosæ conditiones amoveantur: et ego in omnibus quæ sine periculo salutis et famæ fieri possunt, domini episcopi, et vestrum, quod ab eo non discrepat, consilium sequar: sed nec proficisci vellem ad curiam pacem facturus, nisi aliquatenus præcognita forma ejus. Nam rei familiaris angustia, et negotiatio litterarum, quæ mihi solatium pariter, et subsidium præbet, nec magnos sumptus facere, nec diu abesse patiuntur. Facultas enim solito magis tenuis est, sed onera non decrescunt. Rarescunt autem auxilia, etsi ab initio rarissima fuerint. In profectione versus Andegavim, et Paschalibus colloquiis regum, tredecim libras expendi, et duas amisi equitaturus, ut de laboribus, molestiis, et curiarum tædiis taceatur, quodque magis piget, cuncta cesserunt in cassum. Nam labor periit et impensa, nec vellem si fieri posset occupationum et rerum humile subire dispendium. Status meus vobis ex parte per nuncium innotescet. Idem enim

est fere qui fuit. De causa Cantuariensis non despero, quia ipse pœnitentiam agens super commissis in curia, de Domino non desperat, nec ponit, ut opinor, carnem brachium suum. Credo autem quod Dominus adhuc supremum remedium differt, quia nondum est. omni humano auxilio destitutus. Vocat me Magister Girardus, ut salva fide ecclesiæ Romanæ Coloniam transeam, sed auctore pio Jesu, pro nullo questu ponam cum schismaticis ad subversionem domus Domini, schismatis portionem. Ipsum tamen Girardum nequaquam schismaticum reputo, quia fidei ejus perspicua patent indicia ex litteris ejus, quarum rescriptum domino episcopo mitto, suppresso tamen auctoris nomine, ne et illi, et aliis noceat, si fuerit divulgatum. Non dubito quin mihi compateremini, si constaret, in qua sollicitudine versatur animus meus, nec tamen Domino teste, pro me, licet apud duricordes habitem, quantum pro amicis sollicitor, quia mihi quoad me, sufficeret commercium litterarum, nisi urgerent et alii quorum oportet me necessitudinibus communicare. Si nescitis, Belgica secunda, quæ modo Remorum dicitur, in antiquis historiis provincia Duricordium appellatur, licet habita contemplatione quorumdam possit et Mollicordium appellari. Neque enim duricordiam archiepiscopi et suorum quisquam, familiarius accedens, probabiliter arguere poterit. Sed quis quæso nostratum et veterum amicorum de gente Duricordium non convincitur esse? Dicam, quod fortasse non creditis, sed certe verum est. Filius Magistri Gaufredi mihi coexulavit mensibus octo, sed quum ad eum nuntius meus ab episcopo Norwic. et abbate sancti Edmundi divertisset, profecto nec unas ad me litterulas potuit impetrare. Scit tamen Dominus, quia nihil ab aliquo eorum petii, in eoque mihi bene actum est, quod nondum ab initio

268

JOANNIS SARESBERIENSIS

[A. D.

proscriptionis meæ erubescentiam sustinui de repulsa. Ex his et præcedentibus patet via rationi, sed in litteras ex affectione totus defluerem, nisi modestia et multiplicitas occupationum, quibus id tantillum sub ripui, compellerent, ut dicam ex animo, Valete!

EPISTOLA CLXIX.-AD MAGISTRUM JOANNEM SARRACENUM. [A. D. 1166.]

Magistro Joanni Sarraceno.

LITTERE dilectionis vestræ, super quibus, quoad vixero, gratiæ vobis habendæ sunt et agendæ, philosophum et Christianum pariter redolent, et multiplici et patenti protestantur indicio; quod de abundanti virtutum et litterarum promptuario processerunt. Sed nec orator illis cudendis defuit, aut condendis, qui quod ratio philosophica, et Christianæ religionis professio suggerebat, efficacissime persuasit. Viguit enim per gratiam dictio apposita ad persuasionem, et eatenus cepit et profecit in me, ut de cætero pigeat, si forte ex infirmitate contigerit acerbitatem exilii nominare, et omnino pudeat nominasse. Nam licet. exilii quartus, et proscriptionis meæ tertius agatur annus, jam turbine fortunæ minus indies concutior aut moveor damnis, profecto sciens numquam in meis fuisse bonis quæ tam facile inimicus extorsit: et fortasse rectius amicum dixerim, qui oculos meos phantasticis fortunæ ludibriis præstrictos aperuit, et excussis curialibus nugis, et illecebris voluptatum, me in viam virtutis impulit, et philosophantium cœtibus aggregavit. Longe ergo liberior, quam quum mundana supellectile et sarcinulis fortuitorum premerer, læta quidem conditione, ne dicam paupertate, quod philosophia dictat, experior, quia

Omne solum forti patria est,

quod ad animum in adversis erigendum, et Christiano mundus totus exilium est, dum peregrinatur a Domino, ut numquam prosperis extollatur. Cessent ergo de ludibriis fortunæ querelæ: de reliquo, dum nos, quatenus licet a quæstionibus philosophicis non cessemus, indulgeamus persequutoribus nostris, nescientibus fortasse quid faciunt, et prælatis Ecclesiarum non vestratibus, sed nostratibus dico, qui, quod Caio Cassio Cicero in epistola ad eundem Cassium improperat, jam a multo tempore virtuti et officio suo nuntium remiserunt, nec cum eis agant deliniti divitiis et illecebris voluptatum. Expecto a gratia vestra residuum Hierarchiæ transferri, ut vestro beneficio, vobis ad æternam gloriam, Francis suis beatus Dionysius plenius innotescat. Utinam detur mihi locus ad pedes vestros ut cum Maria sedente secus pedes Christi, quem in corde vestro habitare confido, cœlestis oraculi verba et veræ philosophiae sententias excipiam ab ore vestro. Sed hoc desiderium meum impedit indignatio regis Anglorum, cui ille, qui corda regum dirigit, tribuat si placet intellectum, ut sapiat quæ. Dei sunt. Interim quod possum dignationis vestræ genibus provolutus, precibus et litteris pulso supplicans, ut in explananda translatione beati Dionysii me vestra sinceritas dignetur audire. Ad hoc nuper in libro beati Ambrosii de Incarnatione verbi obstaculum reperi, quod nullus magistrorum nostrorum sufficit amovere, quia Græcæ linguæ expertes sunt. Hæc autem sunt verba Ambrosii facientia quæstionem. Ousiam ita Latinus interpretatus est, ut substantiam diceret. Ousia autem Domini quum dicitur, quid aliud significat nisi Dominum semper esse? Quod litteræ ipsæ exprimunt, quamvis divine ousia ai acta ai, hoc est quum sit semper, Ousia dicitur, unius litteræ mutato ordine propter sonum et competentiam

« PoprzedniaDalej »