Obrazy na stronie
PDF
ePub

EPISTOLA CLXVI.-AD NICOLAUM DE SIGILLO.

Nicolao de Sigillo.

ERAT, ut memini, genus hominum, qui in Ecclesia Dei archidiaconorum censentur nomine, quibus vestra discretio omnem salutis viam querebatur esse præclusam. Nam, ut dicere consuevistis, diligunt munera, sequuntur retributiones, ad injurias proni sunt, calumniis gaudent, peccata populi comedunt et bibunt, quibus vivitur ex rapto, ut non sit hospes ab hospite tutus. Qui in eis præstantissimi sunt, debent utique servare legem Domini, sed non faciunt. Hæc et similia solebat, in miserrima conditione hominum, vestræ pietatis miseratio deplorare. Bonis autem viris et amicis vestris agendum est gratias Deo et domino Lincolniensi, qui aperuit oculos vestros et viam docuit, qua hoc genus hominum non modo perveniat ad salutem, inenarrabili salvandorum corona decoratum, sed et superiorem consequatur aureolam, quæ sicut martyrio laureatos, et virginitate vernantes, sic prædicationis officio coruscantes insignit. A Domino quidem factum est istud, qui oculos cæcitatis vestræ aperuit, et patefacta veritate in causa archidiaconorum perniciosam fecit mutare sententiam. Licet autem merito gaudeant archidiaconi vestro judicio absoluti, credo me non minorem quam ipsos concepisse de vestra promotione lætitiam, quia ubicumque locorum sim, me ad honorem et obsequium vestrum, in quibus discretionis vestræ censura præscribere dignaretur, promptissima voluntate devovi. Magni siquidem muneris instar esset, si mihi aliquid infra vires meas velletis injungere, et peregrinantis affectum utcumque experiri. De cætero lator præsentium in obsequio meo, et fratris nostri diutius immoratus est,

Habet autem scri

et inventus usquequam fidelis. bendi peritiam, et plurium experientiam utilitatum, quem si pro amore vestro vobis in obsequio vestro retinere placeret, et uti obsequio ejus, nobis esset gratissimum, quia ei ad præsens pro voluntate nostra nou possumus providere. Confidimus autem quoniam apud vos opera sua et diligentia promerebitur, ut exinde nostra vel aliorum commendatione non egeat.

EPISTOLA CLXVII.-AD ROBERTUM filium
ÆGIDIÆ. [A. D. 1166.]

Roberto filio Egidiæ.

PRÆTER eam quam affectio fraterna rememorationem vestram mihi excitat, crebro in mente mea congratulandi vobis causam et gratiam, colloquendi occasionem sæpissime præstat transmissum mihi a vobis signaculum fidei et devotionis insigne. Ipsa enim materia muneris, si qualitates ipsius diligentius intueamur, ut quum B[aldwini] Archidiaconus, R[0gerus] de Sideberia et fraterculus vester non dissentiant, expresse indicat quid principaliter dominetur in animo mittentis. Aurum enim imputribile, largum ad dilatationem, nec igne nec tunsionibus minuitur, nec incontaminabile, utpote quod nullam admittit rubiginem, unde et aliorum metallorum custoditivum est, nonne fidem imputribilem, largam et dilatatam figurat, caritatem constantem in adversis, moderationem virtutum conservatricem in prosperis? ea enim, sicut melius nostis, cui rerum natura physica docente innotuit, auri natura est quam prædixi. Unde prudentes, qui pecuniam suam volunt imputribilem conservare, auro miscent argentum, ut ex auri consortio argentum absque rubigine conservetur. Formæ

Et

vero rotunditas perfectionis indicium est, ut mittentem doceat, in præfatis virtutibus consummatum. Gemmeus fulgor elucentis prudentiæ et scientiæ imago est. Quid, quod color ipse cœlestis rectissime innuit, quo in actibus suis præcipue tendat animus mittentis? Ipsum vero lapidis nomen verborum et operum designat venustatem. Jacynthus enim, si de formæ gratia, dictionis attendamus originem, totus flos, vel universaliter florens interpretatur. Ja etenim universalem sonat, et cynthus vertitur in florem. ne in hujus tempestatis articulo fides vacillet, aut humanis persuasionibus ratio seducatur, et superscriptio fidem confirmat, et illuminat rationem. Nam rationem ab errore, purgans eum mittit ad Christum, et ne tribulationibus et pressuris Christiani fides ab infirmitate deficiat, victoriam ascribit Christo. Quibus duobus verbis et fides ab infirmitate, et ratio ab errore purgatur. Et quia finis pugnæ victoria est, et fructus victoriæ corona, Christo consequenter regnum attribuit, ut cum eo conregnaturos doceat, qui cum Christo certaminum et laborum discrimina pertulerunt, et adversarios ejus, quando justitia in judicium convertetur, contritione et confusione duplici conterendos. Si quidem honor regis judicium diligit, et oculi ejus vident quia diligit æquitatem. Nam ubi amor, ibi oculus. Et hæc mihi videtur esse duarum conceptio clausarum: tertia vero nomen Christi repetit, et imperii reticet dignitatem, ea dispensatione ut arbitror, quo et animus suscipientis in persecutorum suorum victore, et Regum Rege figatur Christo, eique cohæreat inseparabiliter, et ut ostendatur non esse hodie imperatorem, qui ad Christum pertineat, quum schismaticus per vim et fraudem et labem hæreticorum, nitens insecabilem scindere unitatem, integritatem corrumpere, incestare pudicitiam,

et quantum in ipso est, evertens dispositionem Domini, et promissiones veritatis evacuans, Romanum imperium Christo machinatur auferre. Instat ergo

ut nomen Christi de imperio deleatur: sed ut muneris tui docet inscriptio, nomen Christi singulariter permanet in æternum, et præsumentis imperium, et de falso gloriæ nomine gloriantis exinanitus est honor, et profecto humiliabit eum, qui est ante sæcula. Hæc omnia et plura, quæ brevitati insistens prætereo, in annulo contemplatus sum, fraternam caritatem agnoscens in munere, et ad virtutem salubriter et multipliciter eruditus ex muneris qualitate. Nonne ergo talis omni jure et merito amandus est et colendus? et quidem amare semper licet, nec prohiberi potest, et hoc indesinenter et intensive efficio, et habeo in proposito, ut quum licuerit, debitum amori cultum gratanter impendam. Interim vero quantas possum gratias ago, rogans attentius, ut fraterculum nostrum commendatum habeatis, et his qui nos contingunt, quam licuerit diligentiam impendatis.

EPISTOLA CLXVIII.-RICARDO PICTAV. ARCHIDIACONO. [A. D. 1166.]

Magistro Raimundo Pictaviensis ecclesiæ Cancellario. PUER meus a vobis rediens, unde sinceritati vestræ innumeras gratias ago, litteras retulit, multa fidei, et caritatis indicia præferentes. Eo enim spiritu videntur esse conceptæ, ut singula verba et fere singuli apices signis fidelibus protestentur, se ad amicum de sincerissimæ dilectionis adipe processisse. Sed quia in illis, sicut in domini mei episcopi scripto, plura continebantur capita negotiorum quæ sollicitudinem amantis augere poterant: utpote quod plena conva

lescentia ipsius, quæ nondum erat, sperabatur; et quod de pace inter ipsum et regem reformanda convenerat, et de me reconciliando mentio habita est; et in hunc modum plura, in quibus amico gessistis morem. Latorem præsentium ad vos usque transmisi ut eo intermeante me de prædictis, et cæteris quæ statum vestrum contingunt, aut publicum, per litteras vestras si placet reddatis certiorem. Obtemperans autem vestro consilio, de industria talem misi, qui nulli sit apud vos, aut paucis notus, et mihi et meis in omnibus fidelis inventus est. Injunctum est illi, ut apud dominum episcopum gerat negotium M. Galteri clerici domini Remensis, pro recuperandis libris quos idem Walterus Magistro Petro Heliæ commendaverat. De quibus vobiscum locutus sum apud Andegavim, et commonitorium dedi. Ipsum itaque tanquam puerum de domo Remensis archiepiscopi tractare poteritis, ut tempus exposcet, sed ut cito remittatur, exigit continuæ sollicitudinis stimulus auimæ meæ quietem denegans, donec aliquid certius de præmissis agnoscam. Si vero, quod plurimum desidero, ad honorem Dei et ecclesiæ pax domino episcopo reformata est et completa, quæ sperabatur implenda, qualiter in electione juratorum processum sit, et in quibus finibus causa steterit, mihi diligentius recurrentibus litteris vestris placeat significare. Nam quid timuerim, immo quid timeam, in omnibus articulis oblatæ conditionis perspicuum erit ex litteris, quas domino episcopo misi. Neminem tamen arbitror sapientem, qui dissuadeat pacem, quæ fieri potest in Domino, et ante himerinum diem, honestati non derogat: fiat utinam pax cum salute conscientiæ, et integritate famæ in diebus nostris, sed quæ nec simulatoria sit nec momentanea, horum tamen neutrum in vobis est. Nam alterum ab adversario,

« PoprzedniaDalej »