Obrazy na stronie
PDF
ePub

rarum, quæ ab ipso de fonte Hebræorum manaverunt ad intelligentiam Latinorum. Liber vero Sapientiæ, et Ecclesiasticus, Judith, Tobias et Pastor, ut idem pater asserit, non reputantur in Canone, sed neque Machabæorum liber, qui in duo volumina scinditur, quorum primum Hebræam redolet eloquentiam, alterum Græcam, quod stylus ipse convincit, ille autem qui Pastor inscribitur, an alicubi sit nescio, sed certum est quod Hieronymus et Beda illum se vidisse et legisse testantur. His adduntur novi Testamenti octo volumina, scilicet, Evangelium Matthæi, Marci, Lucæ, Joannis, Epistolæ Pauli xv uno volumine comprehensæ, licet sit vulgata, et fere omnium communis opinio non esse nisi xiv, decem ad ecclesias, quatuor ad personas: si tamen illa quæ ad Hebræos est, connumeranda est epistolis Pauli, quod in præfatione ejus astruere videtur doctorum doctor Hieronymus, illorum dissolvens argutias, qui eam Pauli non esse contendebant. Cæterum, quintadecima est illa quæ Ecclesiæ Laodicensium scribitur, et licet, ut ait Hier. ab omnibus explodatur, tamen ab apostolo scripta est: neque sententia hæc de aliorum præsumitur opinione, sed ipsius apostoli testimonio roboratur. Meminit enim ipsius in epistola ad Colossenses his verbis, Quum lecta fuerit apud vos hæc epistola, facite ut in Laodicensium ecclesia legatur, et ea quæ Laodicensium est legatur vobis. Sequuntur Epistolæ Canonica vii in uno volumine, deinde Actus Apostolorum in alio, et tandem Apocalypsis. Et hunc quidem nume

esse librorum, qui in sacrarum Scripturarum canonem admittuntur, celebris apud ecclesiam, et indubitata traditio est, quæ tanta apud omnes vigent auctoritate ut contradictionis aut dubietatis locum sanis mentibus non relinquant, quia conscriptæ sunt digito Dei. Jure ergo et merito cavetur, et condem

natur ut reprobus, qui in morum verborumque commercio, præsertim in foro fidelium, hujus divini eloquii passim et publice non admittit argentum, quod igne Spiritus Sancti examinatum est, purgatum ab omni fæce terrena et macula purgatur septuplum. Istis ergo secure fides incumbat et illis, quæ hinc probatum et debitum accipiunt firmamentum, quoniam infidelis et hæreticus est, qui eis ausus fuerit refragari.

De librorum vero auctoribus variantur opiniones, licet ista prævaluerit apud ecclesiam eos ab illis esse præscriptos, qui in singulorum titulis prænotantur. Isidorus sexto etymologiarum libro, cap. ii, rationem nominum quæ libris indita sunt, a fonte litterarum Hieronymus mutuatus exponit, et auctores eorum. Rhabanus quoque in libro de ecclesiasticis officiis, quem nonnulli de sacramentis dicunt, et Cassiodorus in libro de institutione divinarum litterarum quæ ad hunc articulum pertinent, latius exequitur. Cassiodorus enim non modo de Scripturis Canonicis et earum auctoribus disserit, sed a quibus exponantur, eleganti, ut solet, describit eloquio.

Præterea singuli Patrum librum aliquem exposituri, sicut ratio exigit, de auctore, et materia ejus, intentione, et causa, et titulo, et si qua alia sunt quæ auditoribus, et lectoribus faciliorem intelligentiam sequentis operis præparent, in tractatibus suis præmittere consueverunt, et hæc quidem habita ratione loci, et temporis, et eorum ad quos sermo dirigitur, ut ad formam Evangelicæ institutionis, familiæ Domini mensuram cibi salutaris opportunæ dispensent. Nam, ut ait Palladius, magna pars prudentiæ est, consulta ratione personam illius qui scribit permetiri. Unde ab executione vulgatæ opinionis de industria stylum suspendo, ad alia transiturus, nisi forte dignatio vestra præceperit, ut et hanc diligentius exequar. Interim

certum habeat vestra discretio, quoniam Philo, cujus meminit Hier., undecimo capitulo libri de viris illustribus, ab aliis dissentit in libro qui inscribitur, Quare quorumdam in Scripturis mutata sint nomina. Hunc sequuntur Theophilus Alexandrinus in Chronicis suis, et Epiphanius Constantia Cypri episcopus in libro de viris illustribus, quod et Theodorus, qui urbano sermone libros eorum de Græco transtulit in Latinum, attestatur. Dicit enim quod et Gamaliel, ad cujus pedes apostolus se gloriatur didicisse legem, et publica assertio Hebræorum, qui de littera legis rectius sapiunt, cum Philonis opinione concordant.

Sed ne protendam verbum, quum ad reliqua properandum sit, et istorum proponatur opinio. Ea autem est quod Moyses Pentateuchum scripsit, etsi de fine Deuteronomii, ubi de morte ejus agitur, non conveniat, aliis asserentibus, etiam hanc particulam prophetali certitudine, sicut et illam quam de mundi creatione præmisit in capite, et quam in benedictionibus Patriarcharum de futuro vaticinatus est, ab ipso Moyse fuisse conscriptam, aliis autem a Josue, aliis ab Esdra dicentibus eam fuisse appositam. Josue librum scripsit, qui denominatur ab eo. Sophithim vero, i. e. Judices, item librum Ruth, et partem libri Regum, qui denominantur ab ipso, scripsit Samuel, reliqua excepit David, sed tandem a Jeremia scriptus est Malachim, id est duo posteriores libri Regum. Idem librum suum cum Lamentationibus edidit. His autem omnibus vulgata non contradicit opinio. Ezechias et viri sapientes, quos in scholam virtutum et litterarum sociaverat sibi annis xv, quibus Deus prorogaverat vitam ejus, divinis de cætero vacans, in unum volumen compegerunt vaticinia Esaiæ, quæ ille in populo declamasse (quod ex verbis ejus apparet) visus est potius quam scripsisse :

rarum.

nec repugnat quod in grandi libro scribere jussus est stylo hominis, quia liber ille jam scriptus erat, et grandis, nec ad ipsius prophetias, ut aiunt, pertinent colligendas, quæ exceptæ sunt ab auditoribus, et a præfato rege dispositæ. Iidem et Parabolas compilaverunt, ante quidem a Salomone dictatas, et silenter ab excipientibus, ut ut sit, usu vulgatas. Unde in iisdem parabolis hæ quoque sunt parabole Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda. Transtulisse autem dicuntur, quia quasi de loco ad locum, ab usu vulgari, et privatis fortasse schedulis singulorum, publica auctoritate traduxerunt in Canonem ScriptuInde etiam roboratur hæc traditio, quod in tertio Regum scriptum est, Loquutus est Salomon tria millia parabolas, et fuerunt carmina ejus quinque millia, et disputavit a cedro Libani usque ad hyssopum &c. Hoc enim dixisse potius creditur, quam scripsisse. Sunt qui carmina ejus referant ad Cantica Canticorum: disputationem naturalium a maximis ad minima procedentem, ad significationem eorum quæ Ecclesiastes in totius mundi concionatur auditu. Sed de his alias. Nam et Ecclesiasticem, et Cantica Canticorum Canoni Scripturarum rex Jerusalem Ezechias et conscholares sui dicuntur adjecisse. Salomonis tamen auctoritate prolata, quem in his conscribendis inventorem, et quasi publicæ utilitatis præconem habuerant. Hoc tamen contra vulgatam opinionem, sed an contra veritatem dictum sit, diffiniat ille qui novit. Aggæus, Zacharias, et Malachias, adhibitis xv viris, maxime fideliter synagogæ Ezechielis oracula composuerunt. Ipse enim prædicavit visiones, et infixit memoriæ auditorum quas in terra polluta scribere noluit, ne sancta prophanaret, sed præcepit, ut scriberentur in terra Domini. Huic autem suspensioni alludit Psalmus, dicens, In salici

bus, in medio ejus suspendimus organa nostra. &c. Et ab hac quidem opinione, vulgata non dissentit, sicut Isidorus attestatur. Iidem prophetæ scripserunt Danielem. Nam Daniel et propter causam, quæ in Ezechiele reddita est, se a scriptitatione suspendit: et quia præpediebatur administrationibus publicis. Iidem quoque tres prophetæ, et conscholares eorum conscripserunt librum Ester, quem vulgata opinio ab Esdra compositum asserit, librum quoque XII Prophetarum, quem vulgus ab ipsis xii Prophetis compositum tenet. Præfatus autem Philo cum sequentibus suis superius nominatis, memoratos tres Prophetas hujus libri et præcedentium, ut dictum est, laudat auctores. Quia enim breves erant singulorum visiones, satis visum est ipsis prophetis, eas prædicando publicare, et sic aliis demandare scriptoribus, præsertim quum quidam eorum rustici fuerint, et pastores, aut aliis officiis dediti, litterarum fuisse credantur ignari. Librum Psalmorum composuit David, utens interdum ministerio virorum, qui in quorundam Psalmorum titulis ascribuntur. Fuerunt autem hi viri x, qui licet aliquos Psalmos composuerint, quod et vulgata, quam Isidorus refert, non negat opinio, attamen omnes Psalmi dicuntur esse Davidis, qui eis suam accommodavit auctoritatem, juxta quod Justinianus docet in codice, dicens, Omnia merita nostra facimus, quibus nostram impertimur auctoritatem, quia ex nobis eis omnis impertietur auctoritas. Nam qui non subtiliter factum emendat, laudabilior est eo qui primus invenit. Esdras librum composuit, qui prænotatur ab ipso, et Paralipomenon, usque ad dies suos. Reliquum vero scripserunt sapientissimi fideliter synagogæ, quæ templum reædificavit in Hierosolymis. Moyses scripsit Job secundum istos, de quo nihil definire præsumit vulgata opinio, licet in

« PoprzedniaDalej »