Obrazy na stronie
PDF
ePub

EPISTOLA CV.-AD BOSONEM CARDINALEM.

Bosoni Cancellario.

PRO honore et beneficiis a vobis mihi et meis sæpe collatis bonitati vestræ gratias ago, orans, ut in me non tepescat vestræ caritatis affectus, quia mei obsequii devotio non quiescit. Verum quia amicorum sibi invicem reseranda sunt pectora, quid animam meam maxime torqueat, paucis aperiam. Ex quo promotus sum in episcopum, sanctæ Romanæ ecclesiæ studui totis viribus inservire, credens, amore et cultu justitiæ, et jugi devotionis exhibitione me posse ipsius gratiam comparare. Cæterum secus accidit. Nullo si quidem mali merito de conscientia mea procedente, me quidam dominorum meorum cardinalium, ut a quibusdam audio, admodum persequuntur. Quod ex eo verum esse maxime perpendo, quod detractoribus meis favent, et adversarios fovent. Sit ergo sollicitudinis vestræ, ut si hoc culpa mea promerui, cum debitæ satisfactionis fructu non respuant pœnitentem. Si non, ut credo, promerui, contemplatione misericordiæ, et justi judicii Dei, molestias hujus acerbitatis amoveant, et a se non rejiciant nostræ devotionis obsequium. Præterea, quod mentem meam dolore graviori exulcerat, dominus papa, qui præterita hyeme petitiones meas non admisit, adversariis meis, et præsertim monachis Sancti Augustini, fasciculos, quibus senectutem meam obruerent, contulit litterarum: ad abbatem Sancti Augustini de facienda professione litteras mihi indulsit, quæ, ut pace ejus loquar, ei non essent honori, et mihi fuissent dedecori, et abbati essent futuræ contemptui. Scripsit enim tenuiter, ut professio fieret. At diu cardinales e contra litteris instruxerunt abbatem, ut appellaret. Quis non videt litteras hinc inde missas, nisi ad ancipitis pugnæ dis

crimen invitasse? Præcepit item ut pro beneplacito monachorum ad tribunal Londonias litigaturus accederem. Quid multa? ego nec in minimo, qui tot et tantos amicos in ecclesia Romana habeo: monachi illi sunt in omnibus exauditi. Hæc in auribus vestris corde et ore mœsto depono, ut quandoque similibus obviare studeatis. De cætero creditoribus vestris satisfecimus, nihil accipientes de pecunia sancti Bertini.

EPISTOLA CVI.-AD ALEXANDRUM PAPAM.

Domino Papa Alexandro.

NOSTRUM, et ecclesiæ, quæ apud nos est, statum, vobis per Herebertum vestrum missis litteris significavimus, at ille aut per malitiam prodidit, aut perdidit per negligentiam, aut eas amissas esse fraudulenter simulavit. Quum enim dimissus a vobis apud cancellarium regis Anglorum per mensem et amplius contra prohibitionem vestram expectasset, remisso in Angliam nuntio nos per litteras memorati cancellarii sollicitavit, ut ei litteras prioribus similes, quas sibi sublatas querebatur, remitteremus ad vos fidelius deferendas. Quia igitur parum fidelis in primis extitit, malumus proprium nuntium destinare, quam secundo decipi per alienum. Vos nuntium vestrum pro beneplacito vestro convenietis, et, si placet, eum, ut cautius et fidelius negotia vestra exequatur, instruite.

De cætero monachi sancti Augustini ecclesias in fundis eorum sitas nobis subtrahere machinantur, et quia in oculis ecclesiæ Romanæ gratiam invenerunt, si quid salutis nobis, aut ecclesiæ nostræ decernitis relinquendum, preces eorum ulterius in dispendia nostra non admittatis. Præterea noveritis liberum esse omnibus appellare. Quod ex eo vobis constare

poterit, quod aliqui ad vos confugientes hoc solo remedio evaserunt. Vos, qualiter agatis cum eis, providete, et si quid in causis eorum nobis debetur honoris, prout placuerit, reservate.

EPISTOLA CVII.-AD EUNDEM.

Domino Papa Alexandro.

NORWICENSIS archidiaconus, vir malitia, dolositate, et arte mentiendi conspicuus regnum nostrum præterita æstate rumoribus suis concussit, et optimates regni adversus fideles vestros, imo ecclesiam Dei graviter concitavit, vulgo dicens, in episcopatu Norwicensi se a vobis in Angliam destinatum, ut a Willelmo comite Warennæ filio regis Stephani DCC marcas reciperet, quas pro audiendis petitionibus suis contra regem vobis præfatus comes debebat appendere: sub hac excusationis imagine, ne in jus traheretur juxta mandatum vestrum a domino Norwicensi sæpius impetravit, et causam quæ inter ipsum et magistrum Willelmum clericum domini Cantuariensis vertebatur super ecclesia de Alvestona, diutius distulit. Beneficio tamen litterarum vestrarum, dictante justitia, in facie ecclesiæ Norwic. per præsentiam episcopi, cui causam commiseratis, absque remedio appellationis infra præscriptum terminum finiendam, in ea prostratus est, et a jamdicta ecclesia dejectus. Si ergo causam iniquam reparare tentaverit, non decet bonitatem vestram, ut ipsius preces, ne dicam fallacias admittatis, sed potius puniatis, quod se procuratorem vestrum, et gestorem negotiorum mentitus est, aut inepte gloriatus. Male enim sonuit in auribus omnium gloriatio ejus.

EPISTOLA CVIII.-AD ALEXANDRUM PAPAM.

[A. D. 1159.]

Domino Papa Alexandro.

POSSEM temeritatis et arrogantiæ argui, qui aures vestras totiens pulsare præsumo, si timiditatem meam patris benignitas non excitaret, et ausum non excusaret fraternæ caritatis officium. Suadente ergo pietatis vestræ dulcedine, et urgente pauperis honesti et litterati necessitate, majestatis vestræ pedibus toto animo provolutus, quas licet clementiæ vestræ preces offero, quatinus latoris præsentium personam benigne recipiatis et causam, et ei solatium vitæ Senonensis archiepiscopi violentia non permittatis auferri. Quid justitiam ejus impediat, ipso referente, si placet, audietis. Præterea præcentor Senonensis, et honestate morum, et litterarum eruditione, et speciali, qua vester est devotione, in quantum æquitas permiserit, dignus est exaudiri. Nunc ad me redeo. Episcopo Lexoviensi, quum excellentiæ vestræ visum fuerit, gratiam rependetis, pro eo quod in me servum vestrum, serenissimi domini regis tantam conflavit indignationem, ut morari in Anglia mihi tutum non sit, et exire aut impossibile sit, aut difficillimum. Senes nostri incolumes sunt ab abbate Radingensi, licet vos cum Thoma suo circumvenerit. Ad opus R. nostri vix aliquid extorquebimus. Osbertus Eboracensis archidiaconus in purgatione defecit. Quisquis vobis suggesserit aliter non credatis.

EPISTOLA CIX.-AD Eundem.

Domino Papa Alexandro.

ANDREAS clericus de Lenham, ecclesiam suam de Lenham quibusdam decimationibus injuste spoliatam

esse, in præsentia nostra conquestus est, postulans sibi de G. presbytero de Wichelemera, qui eas occupavit, et quodam milite, Ricardo, qui fundi dominus est, et occupanti patrocinatur, justitiam exhiberi. Partibus vero tandem peremptoria die præfixa, quum præfatus An. adesset, pars adversa tergiversando, ad frustratorias dilationes confugit, quas quum eis juris ratio denegasset, jamdictus miles sibi a nobili viro Willelmo fratre regis, domino suo, dixit esse prohibitum, ne eo absente, super decimis, de quibus agebatur, causam ingrederetur. Præmemoratus quoque presbyter, quum cedere videret militem, cujus patrocinio nitebatur, se non litigaturum respondit. Quum ergo actor productis idoneis testibus, quibus abundabat, summa instantia, ut ipsius probatio reciperetur, a nobis impetrasset, et ea recepta consilio synodi quum pro eo laturi essemus sententiam, sæpedictus presbyter ad vestram audientiam appellavit, diem præfigens Quasi modo geniti. Vos itaque prout Deus vobis inspiraverit, causæ debitum finem imponetis.

EPISTOLA CX.-AD Eundem.

Domino Papa Alexandro.

MAGNAM, dulcissime pater, conceperamus lætitiam, sperantes, ut fama erat, nos citra Alpes posse præsentiæ vestræ solatio recreari. Versa est tamen in luctum cythara nostra, et gaudium transiit in mœrorem, ex quo pro certo nobis innotuit, quod urbs beatitudinem vestram invidens Cisalpinis, nominis vestri gloria maluit illustrari. Quum ergo apostolatus vestri culmen nequeamus pro voto visitare, quod possumus, iterum per nuntios, celeritate adhibita, consuetæ visitationis supplebimus obsequium. Placeat

« PoprzedniaDalej »