Obrazy na stronie
PDF
ePub

conversi ad eum qui fideles suos tentari non patitur supra id quod possunt, faciens quidem de tentatione proventum, ut omnia cooperentur in bonum. In sorte namque justorum peccatorum virga non permanet, et quicquid ab iniquitate recedit, seu prosperi, seu adversi faciem induat, nihilominus proficit ad salutem, et conatur ad gloriam. Ex rerum namque difficultate crescit meritum fidei, et gloriosior est triumphus, quem assiduitas laborum, et periculorum susceptio, et jugis patientia præcesserunt. Si de se præsumit aliquis in quo deficit, si de Domino, in quo non proficit, Sine me, inquit, nihil potestis facere: et in eo cujus spiritu agitur apostolus, omnia potest. Quis virorum fortium et sublimium illud non libenter amplectitur?

Tu ne cede malis, sed contra audentior ito,

Quam tua te fortuna sinat.

Quid ergo [ille] quem Verbum Patris invitat ad fortia, et animat in tribulatione malorum, et dolore? dicens, Confidite in me, ego vici mundum.

Dilatare voluit Dominus nomen suum, et martyris sui gloriam transferre ad externas nationes, ut qui quasi sub modio Senonensis ecclesiæ latebat, respondeat in medio nationum, et multitudine populorum. In ædes suas tantum forte permisit incendium, ut quasi beneficio ignis examinatæ, auctore Domino, quum reædificatæ fuerint, sicut mundiores, ita appareant pulchriores. Quum vero ecclesiam Anglorum sollicitare placuerit, diligenti sollicitudine prudentes et honestos viros in hoc opus eligere studeatis, quorum peccata minime ruborem incutiant innocentiæ vestræ: veniant quidem muniti commendatitiis precibus principum vestrorum, non quo res aliter expediri non possit, sed quia facilius et felicius promovetur negotium, quod magnorum virorum est auctoritate subnixum. Affectum spondet dominus Cantuariensis,

[blocks in formation]

effectus autem Dominus procurabit. Quid de me dicam, qui totus vester sum, et illorum ?

De cætero liberalitati vestræ pro epistolis beati Bernardi gratias ago, antiquis insistens precibus, ut flores verborum ejus quos conquirere poteritis mihi transcribi faciatis, et si quid hujusmodi apud vos paratum est, per nostros nuntios afferatur. Præterea beati Aigulfi mihi pignora promisistis, cui satis gratulari non possum; sed licet mihi sufficiat gratia vestra, precor, si fieri potest, ut de reliquiis beatæ Savinæ, Memorii, Frodoberti, et aliorum, quorum pane nutritus sum, per eosdem mihi mittatis. Quod autem hujusmodi mitti placuerit, manu vestra signatum tradatur nuntiis, et litterarum vestrarum prosequutione fiat authenticum.

EPISTOLA XCVIII.-AD HENRICUM EPISC. WINTONIENSEM [A. D. 1157.]

Henrico episcopo Wintoniensi.

QUOT et quanta mala ecclesiis Christi procuret pastoris absentia, etsi antea nobis fuisset incognitum, ex solo peregrinationis vestræ dispendio potuimus didicisse. Biennium enim est ex quo fames cœpit in terra vestra, non equidem fames victualium, quorum satietate a cultu Domini avertitur, et plerumque recalcitrat populus incrassatus, impinguatus, dilatatus, sed fames audiendi verbum Domini. Parvuli siquidem petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Si ergo ad aliquem vicinorum solos evangelii tres panes, domui vestræ mutuaturi accedimus, creditorum continuo sustinemus difficultates, ea se copia excusationum opponit, ut filiis quiescentibus in cubili, ad impor tunitatem nostram vix surgat aliquis, et aperiat vel

nobis pro reverentia nostra. Si autem ad extraneum vel peregrinum urgente necessitate confugimus, timemus, ne pro pisce serpentem, aut ne pro ovo porrigat scorpionem. Præterea oves vestræ aut non audiunt, aut minus audiunt vocem alienorum. Quid multa? jacturam Domini, quæ quotidie fit in rebus et moribus, non sufficiunt enarrare. Audite ergo, dilectissime frater in Domino, planctum esurientium, audite voces vagientium parvulorum, audite vocem sponsæ quæ amore languet, et vestro desiderio intabescit. Audite denique vocem sponsi, qui vos constituit super familiam suam, ut e cibum detis in tempore. Redite itaque ad ecclesiam vestram, et totam insulam sapientiæ et virtutis vestræ radiis illustrate. Nec vos moveant damna rerum, quem respiciunt pericula animarum. Proculdubio satius est et æquius, ut sollicitudinis vestræ vigilantiam commissis vobis ecclesiis impendatis, quam alienis. Dominus rex de securitate vestra nos fecit securos, et duobus, quos nominatim excludit, exceptis, quos volueritis, ad gratiam ejus poteritis introducere. Nos autem reditui vestro congratulabimur, et quicquid auxilii vel consilii poterimus, libenti animo conferemus. Vale.

[ocr errors]

EPISTOLA XCIX.-AD EUNDEM. [A.D. 1157.]

Idem eidem.

AMICIS nostris, urgente tentationis articulo, illam consilii viam credidimus ostendendam, quæ honestatis specie, aut utilitatis fructu, videtur præ cæteris eligenda. Et licet ambigentis animus recte consulenti obtemperare detrectet, caritatis tamen instantia non quiescit, donec reluctantem amicum ad bona pertrahat, vel invitum. Sic nos, reverende et amantissime frater

in Domino, fraternitatem vestram ad propria redire monuimus, omnino non credentes honestati vestræ, aut ecclesiæ utilitati magis aliquid expedire. Ut enim cætera taceamus, quæ longum est enarre, profecto morum ruina longe miserabilior est, quam nummorum. Nec est de temporalium amissione dolendum, ubi dispendium incurritur æternorum. Duorum namque dolorum circa eundem animum major denigrat alterum. Absit autem ut aliquis de vestra prudentia audeat suspicari, quod vilissima rerum, opes scilicet, animum vestrum moveant ubi periculum imminet animarum. Absit ut invidia antiquo suo vobis possit insultare proverbio dicens,

quod defles, illud amasti.

Unum e duobus eligite, aut litis discrimen vultis, aut pacem. Si litis incertum præfertis, advertite quia nihil turpius est quam suis armis expugnari, et quasi mucrone proprio jugulari. Si pacem, redite, et pax est sed timetis, et quidem ubi non est timendum. Numquam enim venit in mentem serenissimi domini nostri regis ut innocentiam vitæ, integritatem famæ, gloriam regni, tanto deturparet opprobrio, ut manum suam et quacumque causa extenderet in Christum Domini, vel aliquam contumeliam a quocumque pateretur inferri. In eo siquidem plurimum motus est, quod conductum petere necessarium credidisti, quum neminem eorum unquam læserit, quantæcumque processerint inimicitiæ, qui ad se veniebat. Quid ergo timebatis, quum vos sua, et omnium nostrum voce et litteris revocaret? Sed vos mandatum domini papæ, et Cluniacensium vestrorum necessitas detinet. Porro et ipse dominus papa reditui vestro congratulabitur, nolens mandatum illud utilitati vestræ præjudicium facere, et personam vestram Wintoniensi et Glastoniensi ecclesiis, plus quam Cluniacensi non ambigitis obli

gatam. Illarum quippe regimen suscepistis a Cluniacensibus absoluti. Qua ergo ratione ab istis ad illos divertistis? Numquid æquum est, istis esurientibus, eorum pane illos satiari? Hæc non modo domini regis, sed fere omnium querela est. Certe an justa sit, vos videritis. Præterea ex absentia vestra se in necessitatibus regni a consilio vestro et auxilio queritur destitutum, quum, Domino præcipiente, Cæsari reddi debeant quæ sunt Cæsaris. Unde plurimi suaserunt, ut in omnes vestros durius ageret, et in bona ecclesiæ, usque ad thesauros intimos, manum extenderet. Ipse tamen, incitante se turba, continet manus suas, et adventum vestrum utcumque expectat. Quod si ecclesiam, et omnes vestros hac provocatione regiæ indignationi exposueritis, timendum est ne veniant majora metu, et vos, quos declinare non vultis prævisos, sentiatis aculeos postmodum duriores. Precamur ergo, et in virtute caritatis consulimus ut redeatis, et ex quo vos audierimus esse Boloniæ, vobis in ipso littore nostro occurremus, procuraturi quomodo ad dominum regem cum honore perveniatis, et finis jucundus tantis laboribus imponatur.

EPISTOLA C.-AD PAPAM ALEXANDrum.

Domino Papa Alexandro.

Ex mandato sanctitatis vestræ in præsentiam nostram citavimus venerabilem virum G. Abbatem Westmonasteriensem monachis de Malvernia responsurum super his quæ in audientia vestra adversus eum proposuerant. In ipsa autem ventilatione causæ nobis ex testimonio venerabilium virorum Gileberti Hereford. episcopi, Hamelini abbatis Gloucestr., Raginaldi Persor. abb. evidenter apparuit, quod monachi Malverniæ graviora quam passi sunt promeruerant, vicio

« PoprzedniaDalej »