Obrazy na stronie
PDF
ePub

præsentis contractu conjugii, et quum matrimonium consensus efficiat, quicquid in injuriam legitime præcedentis consensus præsumptum est, nexum inseparabilem prioris matrimonii non dissolvit. Quod si carnale commercium, et ex eo concepta soboles exinde contra fidem conjugii processerunt, non ex eo inficiatur primum, sed sequentis contubernii reatus arguitur. Patet ergo, quicquid egerit, aut scivit, aut scire debuit, sed nec liberis ejus prodesse debet, si ex privilegio militari sibi licitum esse crediderit, ut recte agentium fidei impune illuderet: forte si materna peteretur hæreditas, liberis prospici poterat in hac parte, eo quod mater potuerat in contrahendo conjugio sinistram conscientiam non habere. At quia de paterna successione agitur, patris fallacia nequaquam liberis suffragatur, parcit interdum mansuetudo legum his, ab ignorantia convinctis, qui ratione cognationis ab invicem separantur, liberosque eorum ab infamia, et hæreditatis damno liberat, quas ecclesiæ per ignorantiam detemptæ conjungit auctoritas. Sed in eos rigor legum et Canonum exercetur, qui incestuose, aut illicite coeunt, scienter, jure divino et humano pariter prohibente. Contra hæc pars Mabiliæ multa proposuit in suffragium rationum et legum, multis utebatur exemplis dicens, impossibile, aut difficillimum, ut liberi regis Francorum, aliorumque, ques nominabant, exhæreditarentur, ob hoc quod inter pa-> rentes eorum sit divortium legitime celebratum: nec tamen inter parentes suos divortium legitime celebratum pars Mabiliæ fatebatur, jura quoque dicebat proniora ad absolutionem, præsertim innocentium, quos iniquum est alieno delicto condemnari: separationem vero in synodo Londoniensi a domino. Wintoniensi non factum eo nitebatur ostendere, quod antequam synodus illa, quam solam jam dictus epis

copus Londoniæ convocavit, celebraretur, Adeliciam, sicut multi præsentes testabantur, sæpedictus archidiaconus inauditam in indefensam in capitulo Colecestrensi, nullo præcedente judicio præceperat amoveri, et quod gravius est, uxorem totius hujus quæstionis ignaram a domo mariti præsens ejecit. Quum autem in jam dicta synodo Londoniensi memoratum Wintoniensem Adelicia convenisset, non hoc quidem egit, nisi ut illatam sibi ad archidiacono deploraret injuriam, et juxta mandatum quod dominus Albericus legatus Wintoniensis fecerat, justitiam consequeretur Nullum autem aliud verbum, sicut probare nitebatur, ibi habitum est cum ipsa, nisi quod querelam suam apud judicem surdum deposuit. Querebatur etiam quod idem Wintoniensis ad dispendium ejus, consilium domini Innocentii trahere disponebat, quum in supradictis litteris domini Innocentii nihil de parentibus ejus expressum fuerit, sed nescio de quibus male conjunctis: parentes enim ejus nequaquam sic convenerant; quod si eos convenisse sæpedictus episcopus domino papæ suggessit, et falsæ suggestionis culpa, et alieni mendacii crimen obesse non debet. In summa sicut Ricardus præcipue insistebat, institutioni avunculi petitionem hæreditatis instituens, et ad damnatum, ut dicebat, adulterium convincendum sententiæ Wintoniensis episcopi. Sic e contra Mabilia maxime patris novissimæ voluntati innitebatur, et judicio comitis Theobaldi. Nam utrumque docere testibus promittebat: ad hæc si non usquequaque pars aberraret auctoris, sibi et diuturnitate temporis et juris ignorantia, numero liberorum, et auctoritate ecclesiæ, quæ matrimonium illud conjunxerat, subveniendum esse protestabatur. Nam in causa duriori Divus Marcus et Lucius benignius responderunt, ita Flavia Tertullæ per mensorem libertum rescri

bentes: Movemur et temporis diuturnitate quo ignorantia juris in matrimonio avunculi tui fuisti, et quod ab avia tua collocata es, et numero liberorum. Idcircoque quum hæc omnia in unum concurrant, confirmamus statum liberorum vestrorum in eo matrimonio quæsitorum, quod ante annos xl contractum est, perinde ac si legitime concepti essent. Si ergo tanta est clementia sæcularium principum, ut favore liberorum, etiam incestui parcant, quænam erit audacia Christianorum pontificum, ut eos, quos ecclesiæ sinus legitime conceptos edidit, inaudita severitate condemnent? Quum itaque hæc hinc inde proponerentur, et ad probationes partium producendas, tandem fere in fine biennii, dies peremptorius eis præfixus esset, post dilationes, quas partes emeruerant, rea tamen frequentius, utpote quæ interveniente puerperio aliave infirmitate, aut ex justa, ut ducebatur, mariti absentia se excusabat, et ipsa missis excusatoribus, suam ab infirmitate absentiam excusaret, Ricardus ad vestram audientiam appellavit, præfigens Dominicam qua cantabitur, Lætare Jerusalem, in co se gravatum asserens quod dilationibus jam fere biennio vexatus erat, et tergiversatione mulieris delusus ne justitiam consequi posset.

EPISTOLA XC.-AD BARTHOLOMÆUM ARCHIDIACONUM EXONIENSEM.

Magistro B. archidiacono Exoniensi, Salutem et gratiam Spiritus, qui ad bonum universa disponit. DOMINUS tecum sit, dilectissime amicorum, et te in soliditate virtutum stabiliat, ut nequaquam arundinea infirmitate frangaris, nec omnem ejusdem levitate agiteris ad aurem. Fortis, et potens est Dominus exercituum, idemque suaviter disponit omnia,

et eos, qui dispositioni ejus reluctantur, potenter conteret sub pedibus suis. Utique quod statuit de te, sine te deliberat ipse, et in actibus Apostolorum ex sententia Gamalielis, arbitrio Dei commissa est nascens Ecclesia, nutu cujus omnia infirmantur aut convalescunt. Ei itaque committas causam tuam, quoniam eo patrocinante periclitari non potest. Noli pusillanimis esse in illo, quoniam corpori parvulorum dictum est, Jacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet. Si quidem adulti jam non nutricis alimento, sed conservationis egent præsidio. Ergo sit desiderium, sit oratio tua, ut non modo de te, sed etiam a te voluntas Domini impleatur. Quod si ipse pro nobis, quis contra nos? Non erit irritum verbum ejus, etsi plerumque ad gloriam disponentis, malis repugnantibus, impleatur. Steterunt contra eum ab initio viri fortes, potentes, habentes prudentiam hujus sæculi, et gratiæ collocatione famosi, cientes bellum, sed præcipitavit eos Dominus, et divisit linguas eorum, quoniam vidit ab iniquitate manare contradictionem in civitate, quæ præfigurabat Ecclesiam. Non itaque verearis, si sit in parte adversa Dei, cui te militare confido, os lampadis, quoniam in parte orientis et loquentis ex alto æternitatis consilio, sermo lucidior, copiosior, et efficacior est. Nec movearis, si gratiam Dei aliquando umbratilis impugnet gratia, quoniam illa, quæ quærit quæ sua sunt, evanescet. Licet enim exultet ad horam in lumine alieno, deficiet plane, et obscurabitur, quum justitia in judicium convertetur. Quod si quis de solo nititur Ulpiano, imo de opinione Ulpiani Domino propitio erudietur, nec de spiritu proprio, nequam sit adversus eum, qui superbos humiliat, et exaltat humiles. Singuli pro suo loquuntur arbitrio, sed penes unum est generalis et necessaria interpretatio legum et cano

num totius divini et humani juris, et omnium quæ statuta sunt ab initio. Ipsum invoco testem, quem velim nolim habiturus sum judicem, quia ex animi mei conscientia, tu nec actor hujus verbi fuisti, nec procurator, immo nec conscius, et ut vocationi divinæ. securius adquiescas, sine archiepiscopus pro verbo hoc domino regi scripserit, sine non scripserit, scio quia ille litteras hujus non suscepit. Sollicitabatur quidem pro filio Hardingi, qui utinam vir episcopalis esset, sed nec Simone impellente, nec inducentibus Giezitis potuit inclinari, ut in alieno compendio dispendium faceret animæ suæ. Sic repulsam passus est filius Hardingi modo quidem dicendo potius quam scribendo; ita tamen ut alterius ei beneficii spes relinqueretur incolumis, sed, sive tu epuleris sive non, moriaris aut vivas, ille numquam rege nostro auctore erit episcopus. Profecto, ut creditur, sed nec Domino, quia semper nisus est contra Dominum, et pro viribus suis, aut suorum, omnes turbavit ecclesias. Consuluit me magister W. archid. per Bosonem socium suum, et dispositioni divinæ, adhibitis sociis, quos poterit, sedulus adquiescet. Sic et R. de Limesheia, sane si electionem tuam, quod tamen auctore Domino non poterunt, aliquo modo possent æmuli impedire, nihil eorum quæ volent, facerent, sed jam provisus est qui cervicosis imponeretur, et quæ ferre non possent. Verbum autem quod de te motum est, ecclesiæ Romanæ, domino regi, metropolitano, coepiscopis, sed et omnibus qui illud audierunt, placet, exceptis his quos aut ambitio, aut avaritia, aut immundicia, aut invidia, excæcavit. Quod si forte apparuerint in conspectu bonorum, in sua malitia persistentes, confundet eos Deus, ne ipse dispositione frustrata confundatur ab eis. Silueram quidem, et dissimulaveram gaudium meum, quia te, si fieri posset,

« PoprzedniaDalej »