Obrazy na stronie
PDF
ePub

oculis, quam auribus credunt: deinde quia longum est iter per præcepta, breve et efficax per exempla. Cleanthes non expressisset moribus Zenonem, si eum tantummodo audîsset. Vitæ ejus interfuit, secreta perspexit, observavit illum, an ex præceptis suis viveret. Plato et Aristoteles plus ex moribus quàm ex verbis Socratis taxêre. Senec. Ep. 6.

Ex commodato librorum usu, ac sermone de iis habito, fluxit illa studiorum animorumque conjunctio Po. lybii et Scipionis Æmiliani, cujus fama non Italiam modò ac Græciam pervasit, sed remotissimas etiam gentes. Polyb. I. xxxi.

2. Xenophontem in angiportu obvium hahuit Socrates. Quumque videret adolescentem vultu specioso admodum et verecundo, porrecto baculo, vetuit ne præteri·ret. Ut constitit, interrogavit eum Socrates, ubinam venderentur, quæ essent necessaria variis usibus civium? Ad quæ cùm expeditè respondisset Xenophon; percontatus est, ubinam homines fierent boni probique? Id verò nescire se, respondente adolescente: Me igitur sequere inquit Socrates. Ex eo tempore Xenophon cœpit esse Socratis auditor. Diog. Laërt. in Xenoph.

3. Protagoram aiunt adolescentem, victûs quærendi gratiâ, vecturas onerum corpore suo factitâsse. Quod genus hominum Latinè bajulos appellamus. Is aliquando caudices ligni plurimos funiculo brebi colligatos portabat è rure Abderà in oppidum, cujus civis fuit. Tum fortè Democritus, ejusdem civitatis popularis, homoque ante alios virtutis et philosophiæ gratiâ venerandus, urbe egrediens, videt adolescentem cum illo genere oneris tam impedito facilè atque expeditè incedentem. Propè accedit, juncturam posituramque lignorum scitè peritéque factam considerat, petitque ut paulùm acquiescat. Quod ubi Protagoras, ut erat petitum, fecit: animadvertit Democritus caudices illos brevi vinculo comprehensos librari continerique ratione quâdam quasi geometricâ. Itaque interrogavit, quis illum acevrum lignorum ita composuisset? Et cùm ille à se compositum dixisset, desideravit uti solveret, ac denuo in eundem modum collocaret. Paruit bajulus, ac dissolutum fascidulum composuit similiter Tum Democritus solertiam hominis non docti demiratus: Mi adolescens, inquit, cum ingenium solerter aliquid

agendi habeas, sunt majora melioraque, quæ facere mecum possis. Abduxitque eum statim, secumque habuit; sumptum ministravit philosophiam docuit, et esse eum fecit, quantus postea fuit. A. Gell. l. v, c. 3.

4. Hoc docenti et discenti debet esse propositum, ut ille prodesse velit, hic proficere. Qui ad Philosophorum scholas venit, quotidie secum aliquid boni referat: aut sanior domum redeat, aut sanabilior. Aliquid peccatur vitio præcipientium, qui nos docent disputare, non vivere aliquid etiam vitio discentium, qui ad præceptores suos afferunt propositum, non animum excolendi, sed ingenium. Hæc nobis dicere Attalum memini, inquit ipse de se seneca, cùm scholam ejus obsideremus, et primi veniremus, et ultimi exiremus. Senec, Ep. 108.

Perditæ luxuriæ adolescens Atheniensis Polemo, cùm è convivio, non post occasum solis, sed post ortum surrexisset: domumque repetens, Xenocratis philosophi patentem januam vidisset: vino gravis, unguentis delibatus, sertis capite redimito, perlucidâ veste amictus, scholam ejus refertam turbâ doctorum hominum intravit, deinde consedit, ut clarissimum eloquium et prudentissima philosophi præcepta irrideret. Ortâ, ut par erat, omnium, qui aderant, indignatione, Xenocrates vultum in eodem habitu continuit, omissisque iis, de quibus tum disserebat, de modestiâ ac temperantiâ loqui cœpit. Cujus sermonis gravitate resipiscere coactus Polemo, primùm coronam capite detractám projecit, paulò post brachium intra pallium reduxit, deinde oris hilaritátem deposuit, ad ultimum totam luxuriam exuit, uniusque oratiónis saluberrimâ medicinâ sanatus, ex infami ganeone maximus philosophus evasit. Valer. l. vi. c. 9.

CAPUT XII.

Stultum est ea docere cæteros, qua ipse expertus non es.

Cùm Annibal Carthagine expulsus, venisset Ephesum ad Antiochum regem, invitatus est ab hospitibus suis, ut Phormionem Peripaticum audiret. Quod cùm se non nolle dixisset: locutus est homo copiosus aliquot horas de imperatoris officio, et de omni re militari. Cæteri, qui illum audierant, vehementer ejus oratione delectati, quæ

siëre ab Annibale, quidnam ipse de illo philosopho judicaret? Hic Poenus liberè respondisse fertur: Se multos deliros senes de vidisse; sed qui magis, quam Phormio, deliraret, vidisse neminem. Neque mehercule injuria. Quid enim aut arrogantius aut loquacius fieri potuit, quam. Græcum hominem qui nunquam hostem aut castra viderat, et ne minimam quidem partem uilius publici muneris attigerat, dare præcepta de re millitari Annibali, qui tot annos de imperio certaverat cum populo Romano, omnium gentium victore? Hoc mihi facere videntur omnes illi, qui, quod ipsi experti non sunt, id docent cæteros. Cicer. 2. de Orat. n. 75. 76.

CAPUT XIII.

Etiam seni discere decorum est.

1. Gloriabatur Solon, se aliquid quotidie addiscentem senem fieri. Quod et supremo vitæ die confirmavit. Nam cùm assidentes ei amici, quâdam de re inter se sermonem conferrent; caput jam morte instante gravatum erexit interrogatusque cur id secisset; respondit: Ut cùm istud, quidquid est, de quo disputatis, percepero, æquiore animo moriar. Cic. de Senect. n. 26. Valer. 7. viii. c. 7.

Cato major Græcas literas senex didicit; quas quidem avidè arripuit, quasi diuturnam sitim explere cupi

ens.

Sophocles ad summam senectutem tragoedias fecit. Propter quod studium cùm rem familiarem negligere videretur, à filiis in judicium vocatus est, ut judices à rei familiaris administratione removerent eum quasi desipientem, quemadmodum apud Romanos bonis interdici solebat patribus male rem gerentibus. Tum senex recitavit judicibus eam fabulam, quam proximè scripserat, quæsivitque, num illud carmen hominis desipientis esse videretur. Quo recitato, sententiis judicum est liberatus.

n. 22.

Diogenem admonebat quidam, ut jam senex quiesceret à laboribus. Cui ille; Quid inquit, si in stadio currerem, oporteretne me jam vicinam meta cursum remittere ? an non potius intendere? Ex Erasm. Apoph.

2. Senecam ætate provectum non pudebat ire ad philosophos, ut ipse refert his verbis: Quintam jam diem in scholam eo, et ab octavâ horâ disputantem Metronactem philosophum audio. Quid ergo, inquit, idem facies quod juvenes? Na ego mihi beatus videor, si hoc unum senectutem meam dedecet. In theatrum senex ibo, ad philosophum ire erubescam? Quid stultius, quàm non discere, quia diu non didiceris? Tamdiu discendum est quamdiu nescis et tamdiu discendum est quemadmodum vivas, quamdiu vivis. Senec. Ep. 76.

Pudet autem me generis humani. Mihi Metronactis domum petenti transeundum est præter theatrum. Illud semper factum est. Ibi ingenti studio judicatur quis sit bonus histrio: at in illo loco ubi discitur quomodo quis fieri possit vir bonus, pauci sedent: et hi plerisque videntur ac vocantur inepti et inertes. Mihi contingat iste derisus. Æquo animo audienda sunt imperatorum convicia; et ad honesta vadenti contemnendus est iste contemptus. Ibid.

Cur nescire, pudens pravè, quàm discere, malo?

Horat. de arte poët. ver. 88.

Turpe est, quempiam multos annos continenter laborare atque exerceri, ut vel bonus grammaticus, vel rhetor, vel geometra, vel medicus fiat: ut autem vir bonus evadat, nunquam quidquam laboris in tanto temporis spatio insumere. Galenus de affect. curand.

3. Aurelius imperator sapientiæ studiis incumbebat apud Sextum philosophum, ad ejus ædes propterea ventitans. E regiâ aliquando egredientem rogavit Lucius phieosophus, qui modò Romam advenerat, quò pergeret, et ad quod negotium? Tum Marcus; Seni etiam, inquit, discere decorum est. Itaque ad Sextum philosophum eo, ut sciam quæ nondum scio. Lucius manibus in cœlum sublatis, exclamavit. Q Jupiter! Romanorum imperator jam senescens, tabellis è zona suepensis ad ludimagistrum pergit, puerorum instar! Philost. 1. ii.

CAPUT XIV.

Honos doctis habitus.

1. Dionysius tyrannus, qui sævitiæ et superbiæ natus videbatur, navem vittis ornatam misit obviàm Platoni, gravissimo dicendi et vivendi magistro, venienti Syracusas. Ipse quadrigis albis excepit in littore egredientem è navi. Plin. l. vii. c. 30,

Consule ædes aliquas ingressuro, earum fores virgâ à lictore percutiebantur, monendi causâ adesse consulem: nisi ædes essent ejus hominis cui habendus ab ipso magistratu honos videretur. Itaque Pompeius cùm ex Asia rediens Rhodum venisset, et Posidonii philosophi domum esset intraturus, fores ejus de more percuti à lictore vetuit, et fasces lictoris Januæ philosophi submisit is cui se oriens occidensque submiserat.

Gaditanus quidam Titi Livii nomine famâque commotus, ad visendum eum ab ultimis terrarum finibus venit, statimque, ut viderat, abiit. Plin. l. ii. Ep. 3.

2. Alexander magnus, captis Thebis, posteris Pindari poëtæ in eâ urbe nati pepercit, ipsiusque domum stare incolumem voluit. Inter spolia Darii regis Persarum capto unguentorum scrinio, quod erat auro, gemmisque, ac margaritis pretiosum, varios ejus usus amicis demonstrantibus: Imò Hercule, inquit, librorum Homeri custodia detur. Cupiebat nempe ut pretiosissimum humani ingenii opus servaretur opere quàm maximè diviti. Prædicabat hunc poëtam complexum esse omnia bellandi ac regnandi præcepta: eumque tanto amore atque honore prosecutus est, ut Homeri amator cognominaretur. Interrogante aliquando Philippo patre, cur tantopere hoc uno poëtâ delectaretur, cæteros verò negligeret? Ideo, inquit, pater, quòd non quævis poësis regem decere mihi videtur, sicut nec quodvis vestimentum. Unius Homeri ingenua est, et magnifica, et verè regia. Itaque Homeri libros secum inter bella ferre solitus erat; et, cùm quiesceret, eos unà cum pugione sub pulvino, cui incumbebat,

D

« PoprzedniaDalej »