Obrazy na stronie
PDF
ePub

"cultoribus præmio, donabimur: et cœlestis ira, quæ in "universam gentem Judæam justè effusa est, meo fra"trumque meorum sanguine quamprimum placabitur.'

Se derisum esse acerbè ferens Rex; et pudore pariter atque irâ confusus quòd ab inermi adolescentulo multorum populorum victor devictus esset; in hunc crudelius quam in cæteros desævit, et in Domino ad ultimum usque vitæ terminum confidentem morte sævissimâ fratribus comitem adjunxit.

Fortissimorum Athletarum funeri superstes restabat generosi spiritus plena mater, quæ cùm certaminis non spectatrix tantùm, sed etiam adhortatrix füisset, tormenta quæ singuli filii toto corpore pertulerunt, ipsa oculis ac mente perpessa erat, et in septem martyribus septies fuerat facta martyr. Tandem quos ad Deum præmiserat subsequi festinavit: et viam filiorum sanguine conspersam ingressa, viriles animos in morte oppetenda gessit, insigni viris ac mulieribus documento, "Pro asserenda sacræ religionis veritate, fuso etiam, si necesse sit, "sanguine aliquando esse decertandum."

[ocr errors]

Cæterùm sacer scriptor, enumeratis calamitatibus quibus Judæa vexata est, obsecrat eos qui librum suum lecturi sunt, "Ne propter adversos gentis casus animum "despondeant; sed reputent illos ad castigationem ejus "duntaxat, non vero ad interitum, accidisse. Etenim "magnum Dei beneficium est, inquit, cùm eos qui pec "cant, non multo tempore ex arbitrio agere sinit, sed " statim eis pœnas irrogat. Itaque Dominus, qui patien"ter fert alias nationes scelera sceleribus addere, tum "graviter puniendas cùm judicii dies advenerit; in Ju"dæos, gentem suam, jam nunc salutaribus pænis pro "sua misericordiâ animadvertit. L. 2. c. 6.

Mathathie et filiorum ejus pietas ac fortitudo.

Quo tempore urbs Hierosolyma omni clade vastabatur, secessit in oppidum Modin Mathathias Sacerdos cum filiis quinque, Joanne, Simone, Judâ, Eleazaro, et Jonathâ. Cum ibi reputâssent quæ hominum cujusque ætatis cædes in sancta civitate facta esset, quæ vasorum sacrorum direptio, quæ templi antehac intacti sacrilega violatio; eos ingens dolor, et ex eo vitæ tædium cepit; exclamantesque, "Quo ergo nobis adhuc vivere!" sci

derunt vestimenta sua, operuerunt se ciliciis, et luxerunt valdè.

Venêre tunc qui à Rege Antiocho missi erant, ut cogerent eos qui confugerant in urbem Modin, hostias diis gentium mactare et thura incendere. Quorum minis cùm

multi Israëlitæ fracti, à lege Dei turpiter discessissent; Mathathias et filii ejus non facilè moveri posse visi sunt. Itaque regii ministri Mathathiam tum blandis verbis, tum magnis promissis aggrediendum rati, eum et principem "et clarissimum totius civitatis virum" vocitantes, hortabantur "ut regia jussa, quibus et Hierosolyma et Juda, "et omnes gentes paruissent, ipse quoque exequeretur, " amplissimis propterea muneribus, multo auro argento66 que donandus, sicut et filii, à Rege, et inter ejus amicos "numerandus." At ille sublatâ voce respondit; "Siom"nes gentes Regi Antiocho obediant; si cunctus Israël, "neglectis patriis legibus, regiis edictis pareať; ego tamen, et filii mei, et fratres mei, à patrum religione. "non recedemus, neque dicto audientes Regi erimus ut peregrinos ritus et sacrificia sectemur, quæ Dei nostri "mandatis adversentur."

[ocr errors]

Vix hæc magno animo eloqui desierat, cùm accessit quidam Judæus in omnium oculis sacrum diis gentium facturus, super aram secundum Regis jussa. Hunc conspicatus Mathathias, sic indignatione commotus est, sic pio furore exarsit, pro eo quo ardebat divinæ legis studio, ut in hominem insiliens trucidaverit eum ad aram: et viro, qui à Rege missus ejusmodi sacrificia imperabat, eodem tempore interfecto, aram ipsam deturbaverit, fidus imitator antiqui Phineæ. Deinde cùm media in urbe altâ voce exclamâsset. "Ut quicumque tuendarum legum patria66 rum studio teneretur, secum exiret;" confugit ipse et filii ejus in montes, quæcumque habebant in oppido relictis. Illuc eum secuti sunt multi avitæ religionis studiosi; ibique, propter ingruentia undique mala, cum liberis, uxoribus, et pecoribus habitârunt. Quod ubi renunciatum est, regius exercitus nonnullos eorum qui occulta deserti penetraverunt, deprehensos pugnâ lacessivit. Quibus cum aut lapidem in hostem mittere, aut latebras suas obstruere religio foret propter diem Sabbati; ad unum omnes nihil repugnantes cæsi sunt, sicque mille homines inulti periêre. Hâc clade auditâ, Mathathias et amici ejus tam tristem suorum casum magno luctu deflevêre, et non mo

[ocr errors]

dò non nefas esse, sed etiam pium arbitrati ipso die Sabbati arma tractare divinæ legis gratiâ, constituerunt, quicumque hominum eos festo et sacro die adoriretur, cum eo dimicare.

Confluentibus in dies majore numero ad Mathathiam qui patriorum institutorum tenaces erant, et certa remanentibus in urbe Hierosolvmâ mala effugere properabant, speciem justi exercitûs effecit. Quibus omnibus cùm animo destinatum esset vitam profundere in asserendâ divinæ legis majestate, et prophanis ritibus profligandis multos qui peregrinas religiones et ceremonias aut invexerant aut exercebant, letho dederunt, multos alium alio diffugere coëgerunt. Erectas passim in agris et civitatibus aras sub verterunt. Quoscumque in finibus Israëliticis pueros invenêre incircumcisos, circumciderunt: pristinum Dei omnipotentis cultum pro virili parte restituerunt; et contusâ hostium suorum superbiâ, non passi sunt Antiochum ulteriús crescere.

: Mors Mathathia.

His egregiis editis operibus, Mathathias extremum vitæ diem sibi instare sentiens, convocatos ad se filios hortatus est; "Ut tam miseris temporibus majorum suorum "piè fortiterque gesta æmulati, viriliter agerent, et animas pro patriis legibus in discrimen offerre non dubita"rent, clarum æternumque sibi nomen hâc ratione factuAbrahami, Josephi, Davidis, Danielis, nonnullorumque aliorum exempla recensuit, qui vario quisque modo à Deo probati, et fideles inventi, è maximis periculis liberati ab illo fuissent, et mercedem consecuti; quia omnes, qui sperarent in éum, viribus non deficerent nec succumberent adversis. Ostendit " quam parum metu"endus esset hostis qui tunc tantâ superbiâ sese efferret: 66 omnem enim illam, quâ tumidus incederet, gloriam ac "potentiam stercus esse et vermem hodie extolli homi"nem impium, et cras non inveniri: atque ut in terram, " è quâ sumptum est, revertitur corpus ejus sic omnes "cogitationes cum illo perire." Denique suasit: "Ut "quibus quisque artibus juvare rem communem posset, "iis uteretur, cæteris fratrum concedentibus: Simonem fratrem, eximiâ prudentiâ virum, parentis loco haberent, ejus consiliis obtemperantes; Judam autem Ma

"chabæum propter fortitudinem exercitui præficerent. "Quotquot usquam justos et divinæ legi addictos viros in"venissent, socios sibi fortissimi consilii asciscerent; "impios verò internecino bello persequerentur et vindic"tam in gentes exercerent." Tum fausta precatus illis, moriens concessit ad majores suos. L. 1. c. 2. An. M.

3837.

Juda Machabæi laus.

In Mathathiæ extincti locum successit Judas cognomine Machabæus : et adjuventibus eum fratribus suis iisque omnibus qui se patri comîtes, priùs dederant, et prælia Israëlis læti obibant, loricâ velut gigas indutus, et armis beliicis accinctus, protexit gladio suo castra Israelitarum, et amplificavit gloriam gentis suæ. Operibus suis similis leoni factus est, et leonis catulo ad prædæ conspec tum in venatione rugienti. Persecutus est iniquos, perscrutans eos: et qui conturbabant populum suum, eos succendit flammis. Solo nominis ejus terrore repulsi fugatique hostes sunt, et dextra ejus salutem attulit Israëli. Multos reges fortia facta ejus exacerbaverunt, et lætitiâ perfuderunt domum Jacobi, ejusque memoria æternùm celebrabitur. L. 1. c. 3. L- 2. c. 8. An. M. 3838.

Secesserat primùm Judas in desertum cum novem sociis, ibique inter feras vitam in montibus egerat, herbis victitans, ne profano Deorum cultu et vetito carnium illis immolaturum cibo sese coinquinaret. Deinde in omnium quæ supra relata sunt, operum Mathathiæ partem venerat. Demum, mortuo eo omnia optimi ducis munia egregiè implevit. L. 2. c. 5.

Apollonium et Seronem vincit Judas armis et fiduciâ in Deum.

Judas collecto. ex cognatis, amicis, et aliis qui in Judaïsmo permanserant, sex millium hominum exercitu, bellum à patre susceptum persequi non antè aggressus est, quàm, fusis precibus, omnes Deum obsecrarent; " Ut Israëliticum populum à gentibus conculcatum respiceret : "ut templi ab impiis hominibus contaminati, et civitatis "deformatæ, ac jam jam solo æquandæ misereretur: ut "factarum nomini sancto suo contumeliarum recordare

"tur: ut denique vocem sanguinis innocentium puerorum ac mulierum clamantis ad se audiret, et ipse tot "malorum ultor esset." Tum verò ira Domini in misericordiam conversa est: et Judas improvisus superveniens castellis et civitatibus, alias succendit, alias præsidiis firmavit, et non paucas hostium strages edidit. Quibus prosperis initiis moram facere cum tentêssent Antiochi præfecti, Apollonius primùm, deinde Seron princeps exercitus Syriæ; coactâ magnâ militum manu, acie cum Judâ conflixerunt. Sed victus uterque est, Et ille, detractis Apollonio, quem suâ ipse manu occiderat, spoliis per reliquum vitæ tempus gladio ejus, publico bellica fortitudinis monumento, in præliis est usus.

Palam jactaverat Seron se magnum sibi nomen ex debellato hoste collecturum. Et Judam ei obviam euntem sciscitati erant sui, qui et pauci erant et jejuni: “Quo" modo adversùs exercitum Seronis, adeo numero præ❝stantem, et rerum omnium copiâ instructum, valerent "pugnâ decertare?" At ille, cujus spes omnis in cœlesti auxilio posita erat, tum eis respondit. "Multos in ma"nibus paucorum tradere, et paucos è multorum mani"bus liberare, æquè facile est omnipotenti Deo: quoni"am non in militum numero sita est belli victoria, sed è "cœlo venit fortitudo. Ipsi accedunt ad nos cum multi"tudine contumaci ac superbâ, ut nos cum uxoribus et li"beris nostris disperdant ac spolient: nos verò pugnabi46 mus pro vitâ et legibus nostris, et ipse Dominus conte"ret eos ante faciem nostram. Ne ergo timueritis eos." Spem piè conceptam felix eventus excepit.

« PoprzedniaDalej »