Obrazy na stronie
PDF
ePub

"trem vestram juxta me in uno sepulchro, statim diri"gite gressus vestros, ut exeatis hinc. Prope est enim "interitus Ninives, iniquitas hujus urbis finem dabit ei."

His dictis, mortuus est in pace, cùm complêsset annos centum et duos, et à suis honorificè sepultus est in urbe Ninive.

Post obitum patris et matris, abscessit Tobias ex urbe Ninive, cum uxore suâ et filiis, et filiorum filiis, et reversus est ad soceros suos. Invenit eos in ætate admodum provectâ incolumes, Curam eorum gessit, et ipse clausit oculos eorum, et omnem hæreditatem domûs Raguelis solus percepit. Vidit filios filiorum suorum in quintam usque generationem, atque ab iis, post completos annos nonaginta novem in timore Domini cum gaudio sepultus est. Omnis autem cognatio et progenies ipsius in bonâ viâ sanctisque moribus et studiis sic permansit, at accepti essent tam Deo quàm hominibus. Cap. XIV.

SELECTÆ

E VETERI

TESTAMENTO HISTORIE.

PARS ALTERA.

Onia summi Pontificis pietas, et Simonis perfidia.

L

EGES patrias ac divinas religiosè servari curabat Onias summus Pontifex; et ejus pietas sic eminebat, ut vicinis etiam gentibus admirationem moveret. Hinc ipsi principes et reges, qui deos falsos colebant, templum Hierosolyma summo honore dignum ducebant, et amplis dor.is decorabant. Memoratur in primis Seleuci cognomine Philopatoris munificentia, qui suppeditabat omnes sumptus ad sacrificia pertinentes. Sed placidam, quâ sancta civitas fruebatur, pacem turbavit Simonis cujusdam atrox perfidia; parumque abfuit quin suam divino cultui majestatem detraheret.

Cùm hic templo custodiendo præpositus iniquum aliquid molitus esset, et invictam animi vim Oniæ conatibus suis obsistentis esset expertus; confugit ad consuetas malis hominibus artes, vindictam et calumniam. Itaque earum pecuniarum, quas adeo diligenti curâ servari oportebat, proditor factus, adiit Appollonium, Colesyria, et Phenicia, eo tempore præfectum à Seleuco, dixitque: "Immens auri et argentiâ copiâ refertum esse Jerosoly-"mis ærarium. Pecunias autem illas non ad sacrificia, ❝sed ad communes belli et pacis usus esse destinatas; "et eas omnes in potestatem regis venire facilè posse, "minime propterea imminutâ, quam Judæorum Deo Rex ipse præstabat, reverentiâ."

Machab. Lib. II. Cap. 3.

Heliodorus ad diripiendos templi thesauros mititur:

Hæc ubi ab Apollonio delata ad se audivit Seleucus, vera-ne an falsa essent non quærens, sed pecuniarum illarum cupiditate incensus, accitum Heliodorum ærarii sùi custodem misit cum mandatis ad eas auferendas. Ille iter statim aggressus est, [An M. 3228.] simulans quidem sibi in animo esse cunctas Colesyriæ et Phoniciæ urbes obire et perlustrare, reverà autem jussa regis de thesauris templi auferendis executurus. Benignè exceptus Jerosolymis à summo sacerdote, narravit de dato indicio pecuniarum, et cujus rei gratiâ venisset, aperuit. Tum ille Heliodoro respondere, Partem unam pecunia. "rum illarum destinatam esse ad sublevandam viduarum "et pupillorum egestatem, alteram esse viri cujusdam "inter cives valdè eminentis, Hircani Tobiæ: Ceterùm "vix quadraginta talentà argenti et ducenta auri recondi "in iis thesauris, quos impius delator Simon verbis tan"topere exaggerasset." Deinde addidit," Plane indig· ́ " num esse eos falli spe suâ, qui existimaverant res suas "in arce tutissima collocatum iri, si eas credidissent tem "plo per universum orbem sanctitate suâ ac majestate "celebrato." Instare contrà Heliodorus, Regiis man❝datis sine ulla cunctatione parendum esse, et illam auri "argentique vim in ærarium regis totam esse deferen"dam; seque propterea certâ," quam indixit, “ die tem-"plum ingressurum."

· Luctus urbis viso auditoque Heliodoro.

Quâ re auditâ, ingens erat in civitate trepidatio, et idem ferme tumultus idemque pavor, qui obessarum aut captarum esse urbium solet. In communi omnium luctu, aliorum ploratus et miserabiles voces exaudiebantur; alios silentium triste et ingens mastitia quasi attonitos tenebat. Nulla ætas, nullus sexus doloris expers erat. Mulieres ciliciis pectus accinctæ, plateas implebant et vicos perva gabantur. Virgines antehac domi conclusæ, aliæ ad Oni am, aliæ ad templi muros concurrebant, universæ protendentes manus in cœlum. Sacerdotes ante altare cum stolis sacris prostrati, jacente circùm innumerabili civium turbâ, qui è suis ædibus gregatim confluxerant, publicá

[ocr errors]
[ocr errors]

supplicatione obsecrabant omnipotentem Deum; "Ut qui de depositis olim legem tulerat, iis pecunias suas integras conservaret, qui illas in loco sancto deposuerant; neque sineret domum suam sacrilego latrocinio "spoliari." Eminebat in Oniæ Pontificis vultu atque habitu acerbissimus, quo mens ejus conflictabatur, dolor. Exsangues oculi, labia trementia, pallor genis incubans, horror totius corporis, certa meroris pectore infixi indicia erant, et civium faciem ejus inspicientium oculos ac mentes miserè afficiebant ac commovebant.

Heliodorus flagellis cæditur.

Dum commistam omnis generis civium multitudinem, et summum sacerdotem, tristis angit expectatio futuri, adest furens Heliodorus ; quod decreverat, peragere ag greditur, et multis stipatus satellitibus, ærarium templi facile, sibi videtur perfracturus. At ecce Deus omnipotens manifesto miroque prodigio se loci præsidem ac custodem declarat. Qui Heliodoro comites et sceleris adju tores adsistere ausi erant, immissâ divinitus formidine subito correpti, solutis viribus ac membris corruunt. Equus magnificis adornatus phaleris, et sessorem habens tum aspectu terribilem, tum armis aureis decorum, magno impetu irruit in Heliodorum, et prioribus ungulis impeti tum proculcat. Nec satis: duo juvenes robore eximio, decorâ facie, amictu splendenti, jacentem circumstant, cæ dunt certatim flagellis, et multa verbera ingerunt. Homo crebris contusus plagis, et offusâ oculis caligine, jam non compos mentis, in sella gestatoria positus est, atque è templo ejectus, nemine ex tot stipatoribus et satellitibus, quos secum adduxerat, auxillium ei ferre valente, adver sus tam apertè cognitam Dei potentiam. Jacebat ergo ille mutus, atque ab omni salutis spe destitutus: dum templum, quod paulò antè metu et trepidatione plenum fuerat, personabat lætis cantibus gratias et laudes referentium Deo,' qui in tempore præsentem se exhibuisset.

Orante Deum Oniá, sanatur Heliodorus.

Rogatus deinde à quibusdam Heliodori amicis Onias ut extremam animam agenti, vitam à Domino donari suis precibus impetraret, obtulit pro hominis valetudine hos

tiam salutarem; et cùm Deum exorasset, iidem juvenes, quibus divina ira ministris usa erat, iisdem quibus prius vestibus amicti. Heliodoro astantes, Plurimas, inquiunt "agito Oniæ Sacerdoti gratias; nam propter eum Domi.66 nus tibi vitam donavit. Tu vero à Deo flagellatus am"plissimam ejus potentiam omnibus prædica," Quibus dictis è conspectu abiêre, nec comparuêre amplius. Heliodorus, hostiâ oblatâ, votisque magnis nuncupatis Deo, qui sibi adhuc vivere concessisset. 'Oniæ gratias egit, et cum suis reversus est ad Seleucum, infecta re cujus causå venerat. Referebat autem omnibus quæ suis ipse oculis vidisset opera nagna Dei, et quæ passus esset. Cùmque eum interrogas et Rex. "Ecquem censeret aptum "qui denuo Hierosolymam mitteretur? Si quem," respondit ille, "hostem habes aut insidiatorem, eum illuc "mitte, et flagellis egregie cæsum recipies, si tamen evadere contigerit; eò quod vere sit Dei quædam virtus in "loco illo, cujus idem, qui in cœlo habitationem habet, præsenti suo numine defensor est, et eos qui ad violan"dum illum accesserint, percutit ac disperdit." Cap. 3.

Exercituum in aëre congressus conspiciuntur.

Quo tempore Antiochus,. cognomento Epiphanes, [" id est, Illustris,"] Syriæ Rex, post Seleuci fratris excessum è vita, secundam in Egyptum profectionem parabat, contigit, ut Jerosolymis in universa civitate viderentur diebus quadraginta discurrentes per aëra equites, aureas vestes induti, et hastis, quasi cohortes, armati; equorum per ordines digestorum concursus; galeatorum hominum districtis gladiis congressus; crebri scutorum motus jactusque telorum; micantia auro arma, et omne loricarum genus. Tam inaudito tristique spectaculo territi cives Dominum rogabant ut in bonum monstra converterentur. Sed calamitatis quæ urbem brevi oppressura esset, prænuntia et certa signa erant.

Antiochi Epiphanis crudelitas atque impietas.

Antiochus nullam ob causam idoneam suspicatus Judæos suam societam deserturos, efferato adversus eos ani'mo reversus est ex Egypto, et in urbe Hierosolyma, quam armorum vi cepit, nulla mali facies defuit. Per omnes

« PoprzedniaDalej »