SCRIPTORES RERUM GERMANICARUM IN USUM SCHOLARUM EX MONUMENTIS GERMANIAE HISTORICIS RECUDI FECIT GEORGIUS HEINRICUS PERTZ SERENISSIMO BORUSSIAE REGI A CONSILIIS REGIMINIS INTIMIS ARNOLDI CHRONICA SLAVORUM. HANNOVERAE IMPENSIS BIBLIOPOLII HAHNIANI 1868. Compl.sets. Harrass. 11-25-27 15545 EX PRAEFATIONE B. M. V. ILL. I. M. LAPPENBERG. Arnoldum quendam fuisse auctorem chronici illius notissimi, excipientis Helmoldi opus,,debito fine non consummatum", quod in Germaniae septentrionalis vel maxime imperii Germanici Heinrico VI, Philippo, Ottone IV potissimum regnantibus, Daniae nec non aliarum terrarum rebus atque crucesignatorum inde ab a. 1171 usque ad a. 1209 cum in terram sanctam, tum in Livoniam expeditionibus illustrandis summi momenti est, ex ipsa auctoris ad Philippum Racesburgensem episcopum epistola, chronico praemissa compertum habemus. De cuius Arnoldi origine et pueritia nihil certi nobis constat praeter ea, quae ipse meminit ,,a patre et matre vere derelictum se esse, neminem umquam principum, neminem magnatum patrocinatum sibi esse, sed ipsum Dominum miseratorem et misericordem factum esse sibi adiutorem". Lubecae eum vitam, certe vitae partem egisse, praecipua rerum Lubicensium scientia in chronico conspicua, quin etiam ipsis eius verbis, cives Lubicenses suos appellantis, comprobatur. Ordinis ecclesiastici, cui addictus fuerit, regulam primo non severe se observasse cum maxima confusione conqueritur. Qui qualis fuerit disertis verbis non dixit, quanquam est cur putemus b. Benedicti fuisse. Certe singulari auctorem fuisse eruditione ipsum chronicon prodit, neque praetermisit commemorare, Heinrico imperatore Montem Casinum in Apulia attingente, illic,,requiescere b. Benedictum". |