Obrazy na stronie
PDF
ePub

tulus... explicare tentavi, etc. Verum magis gravis ac A rum nomina discimus.Primus Henricus Treverensis severus videtur Notkeri genius in Martyrologio suo, quam ut eidem duo isti libri tribui debeant. Non parum tamen momenti habere debet hic locus. Simili enim modo Notkerus se balbum dixit supra num. 2, in hymno de S. Stephano. Quidquid sit, emendandus est locus in lib. 11 de Rebus Caroli Magni cap. 8, Apud quem et dominus meus Gallus, ubi legendum Grimaldus,quod prima tantum littera initiali in codice ms. indubie designatum erat. Grimaldus vero abbas erat sancti Galli primis Notkeri annis.

17. Restat agendum de Notkeri nostri cultu,cujus litteras Canisius et Goldatus eliderunt, et ex eis Papebrochius. Iverat quondam Romam Vodalricus abbas sancti Galli, eo missus a Frederico secundo ad Innocentium III.Peractis missis, quibus apostolicus interfuit præsente abbate, de Notkero Sequentiarum auctore quas quidem forte legerat,sciscitatur pontifex, et quomodo dies anniversarii ejus celebraretur, et an denique festivitatem ejus agerent. Respondit abbas, Notkerum simplicem monachum fuisse,ex nobilissimis terræ parentibus ortum, valde eruditum ac sanctum: cæterum « privatim tantum agi de eo, sicut pro alio defuncto. His verbis papa commotus. O nequissimi, inquit,malo vestro tanti, tam sanctissimi viri, qui erat plenissimus Spiritu sancto,quod hujus festivitatem non celebratis infelices eritis. Ita in posteriori Notkeri Vita et in Gestis Vodalrici abbatis. Res tamen infecta mansit ad pontificatum Julii II, qui mandavit Hugoni Constantiensi episcopo, ut de instituendo Notkeri festo et officio inquisitionem faceret, ac pro sententia sua decerneret, ita tamen ut ex his quæ fecisset, decrevissetve, aut ordinasset, « prædictus Notkerus propterea canonizatus aut approbatus non censeretur.» Hugo id officii demandavit Joanni Zwicho canonico Constantiensi,tum ejus defectu Leonardo Altwegero notario anno 613. Demum ipse Hugo absoluta inquisitione permisit abbati et conventui, «et quibuslibet aliis personis, ut una die cujuslibet anni per eos eligenda, vel die qua beatus Notkerus ab hoc sæculo migravit, festum confessoris minoris, ac missam et officium ejusdem beati Notkeri a primis Vesperis usque ad secundas Vesperas ejusdem diei, in dicta capella sanctorum Petri et Pauli ac ejusdem monasterii, necnon aliis ecclesiis et capellis eidem monasterio subjectis,cujusvis licentia minime requisita, solemniter celebrare, et facere celebrari possint et licite valeant. » ita tamen ut, «prout Julius papa secundus in litteris suis voluit, idem beatus Notkerus propterea canonizatus aut alias approbatus non censeatur. » Actum id Julio mortuo, nimirum anno 1514 sub Leone X.

18. Antequam Notkerum dimittamus, de duobus aliis Notkeris hoc loco paucis agere juvat, nempe de Notkero abbate et Notkero episcopo Leodicensi. Notkerus Balbulus vivendi finem fecit, Salomone abbate, qui anno 919 et ipse vivere desiit. Anno 921 successit Hartmannus; huic vero post biennium Engilbertus. Anno 933 Thieto abbas efficitur, isque anno 942 abbatiam Craloni fratri suo uterino resignavit. Ejus tempore Anno in abbatiam, vir alioqui frugi, intrusus est, anno uno et dimidio. Anno 959 Craloni mortuo suffectus Burchardus, Notkeri præcessor, cujus tempore cum sinistra de sancti Ĝalli disciplina suscipio oborta esset, jussu Ottonis Augusti visitatio loci facta est. Id paucis refert Hepidannus in hunc modum : « Anno 968 adventus et immissio octo episcoporum ac totidem abbatum in monasterium sancti Galli ad examinandam vitam nostram et regulæ observationem. Qui, Deo dante, optima testimonia daturos polliciti fratresque facti, charitative abierunt. » At totam rei geste narrationem, lectu quidem, præsertim monachis, haud infructuosam aut indignam, fusius exponit Ekkehardus Junior in capitibus 10 et 11, ex quo episcopo

B

archiepiscopus, cui summa rerum commissa, tum Arnolfus Tullensis, Dietricus Metensis, Hiltebaldus Curiensis, Poppo Herbipolensis, Palzo Spirensis et Erpho Wormatiensis episcopi. Abbates nominantur Kebo Lanressensis, Kerbo Wirzinburgensis, Milo Elewangensis; cæterorum nominia ignota. Isti visitationi causam præbuit abbas Augiensis qui et ipse visitationi intererat; Ruodmanus, qui sancti Galli monachos, quasi minus regulares, ad Hadwigam Henrici ducis filiam, quæ Suevorum post Burkhardum virum dux erat, detulit traduxitque. Id ipsa retulit ad Ottones patrem et filium,in quorum aula Ekkehardus tunc capellani munere fungebatur,dum Ekkehardus alter decani munus apud S.Gallum obiret. Et Otto filius ad delectos episcopos et abbates: << Ite, inquit, vos nominati episcopi cum abbatibus. cœnobii sancti Galli monachos qui infamantur correcturi.» Ad hæc Arnolfus Tullensis, rem arduam esse atque ex invidia profectam; se votivum isthuc nuperrime adivisse; cæterum similem charitatem vix alibi se invenisse: non unius tramitis et regulæ via cœlum scandi. Tum Hiltebaldus Curiensis: <«< Omnia quæ ibi noscuntur, pie rex, laude digna sunt, ait, præter quod ibi habent quædam sua, et carnium aliqui illorum utuntur eduliis, et hæc ipsa quidem abbatum suorum,ne deficerent,semper egerunt permissis. » Ad hæc: « Enimvero si de suo, ut asseritis, rex ait, vivunt, id ipsum secundum regulam Benedicti ut faciant, quantum potissime poteritis,ut agatis vobis omnibus injungimus. Et quoniam et nos quidem aliquos de ipsis venerabiles agnoscimus, non hostiliter eos aggredi libet, sed tot consultores quidem amicissimos dirigimus, ut infirmo fratri meo abbati, quoniam pater meus filium eum vocat, adminiculo sitis,ut bona multa quæ faciunt, ad Benedicti regulam deinceps vergant. » Eunt illi lege ab Ottone patre data, ut Burchardo cabbati, qui nepos ejus erat, parcerent, neque eum abjicerent. Eunt illi ad locum, ubi plerique nutriti fuerant, Dietricus et Palzo præter alios. Abbas in medium vocatus jubet Ekkehardum decanum ac Notkerum medium surgere, atque instituti sui disciplinam edicere. Quibus auditis Kebo abbas Laurishamensis et abbates episcopis: «Enimvero, aiunt, hæc omnia quæ audivimus, Benedicti sunt regulæ, præter hoc solum quod secundum illam laborant, secundum illam autem non vegetantur. Sed et hoc ipsum eis causa est, ut undecunque quærant quo vitam sustentent. Quæ quia abbatis permisso quæsita, ubi jusserit, reponunt, et ad ejus nutum et arbitrium his quæcunque sunt utuntur, contra regulam non esse veraciter affirmare valebimus.Tandem placuit omnibus, quidquid quisque privati haberet, in communes officinas in fide deferret; carnibus omnes, præter quibus regula indulget, abstinendo; mensas, etiamsi paupertatis sint, simul habeant.. Cæterum Henricus archiepiscopus pollicetur se daturum operam,ut Ottones loci penuria providerent; quod et factum est. « Lætis ob hoc omnibus itur in ecclesiam; recepti manibus singuli in libro vitæ scribuntur. » Illis abituris, » pergunt Fratres in ecclesiam ad dandas abeuntibus prosperæ viæ preces, et recipiendas a tot episcopis benedictiones, data prius confessione, et a stofatis remissione. » Postquam legati omnia ad Ottones perorarunt,mittitur Kebo Laurishamensis,qui quæ apud S. Gallum deerant sarciret, et « de scriniis regum sexaginta argenti librarum rata pondera deferret. >>

D

19. Paulo post Burchardus abbas regimine sponte cedens, ad capellam sancti Galli sese inclusit, « et Notkerum pro se,Ekkehardo favente,Notkeri medici ex sorore nepotem eligi rogavit, et regibus eum pro se inthronizandum direxit. » Litteræ hac de re directæ ad Ottonem; quas cum Otto filius patri obtulisset, «<et a patre sigillum recludere jussus,ipsi illi (nam sancti Galli semifacies erat) in manum dabat:»

Litteras Otto Junior perlectas «< patri et matri » A Adalheïdæ « fidus interpres reponens insinuavit, et ut petita facerent, rogavit. » Ekkehardus capellanus, «notularum peritissimus, » verba ultro citroque prolata, in tabulis notavit. Otto pater, quem Otto Junior Leonem vocabat, legatos postridie introductos, « Bonman habere Romanisce dixit. » Tandem pastorali ferula quam Burchardus miserat recepta, «condicta quidem tali eam Notkero dedit, ut vivo abbate suo, sicut ipse vellet, illam curaret nihilque capitale absque ejus nutu, et Ekkechardi Notkerique consilio ageret. Et continuo, meus, eris, ait manibusque receptum osculatus est; moxque ille Evangelio allato fidem juravit: dimissoque eo in ecclesiam ad Te Deum laudamus; milites Galli [id est S. Galli] qui aderant reverso, coram se accitos jurare jussit. » Notkerus apud S. Gallum « gratanter ab omnibus susceptus, Burchardique manu in sedem potentiæ locatus, colloquium in capituli domo facere basilicam egreditur, ibique in sancti Benedicti vicem ab omni- B bas electus,» optime postea se gessit, et Kebonis abbatis Laurishamensis « doctrinam paulisper sopitam sollicite excitavit. » Hæc omnia ex Ekkehardo Juniori capitibus 12 et 16. Ad reliquam loci disciplinam quod attinet, « quotannis more Romano officia apud sancti Gallenses mutari solebant, cap. 15. Claustrum vero ab antiqua Patrum memoria tantæ venerationi est habitum ut nemini vel potentissimorum sæculi canonicorum seu laicorum introitus vel etiam introspectus eis licuerit, » cap. 16. « Vidi egomet,» inquit Ekkehardus, « ante tempora quæ a Gallis patimur monachorum schismatis, comites aliosque potentes, loci quoque milites, pro dilectione festis diebus crucem nobiscum per claustrum sequendo, juvenes et senes quosdam ad cingulam barbatos, monachicis iudutos roccis [id est cappis supra

num. 3] nobiscum quaqua ivimus ingredi. » Quod de Gallis ait Ekkehardus, id intelligendum de Sandrado Trevirensi monacho, Ottoni patri charissimo, qui restituendæ apud S. Gallum disciplinæ obtentu Sancti-Gallensibus non parum negotii facesserat. Hæc fusius persecutus sum, quoniam multa in his occurrunt ad res monasticas illustrandas. Ekkehardus Junior desinit in Notkero abbate, qui anno 973 abbas renuntiatus, ex humanis excessit anno 981, teste Hepidanno.

20. Venio tandem ad Notkerum Leodicensem episcopum, cujus acta in Gestis episcoporum Leodiensium prolixe referuntur, sed nulla monastica ejus professionis mentione facta, neque apud Sigebertum, qui pontificatus ejus initium revocat ad annum 971, quo anno Everaci mortem locat Chronicon Magdeburgense, et anno sequenti Notkeri successionem. Idem Chronicon Notkerum S. Galli præpositum fuisse declarat ad annum 1008, his verbis: « Notkerus Leodicensis episcopus, et prius monasterii sancti Galli præpositus ad Christum migravit. >> Eum bonæ memoriæ episcopum vocal Baldericus in Chronici Cameracensis lib. I, cap. 110; Notgerus in gestis episcoporum Leodiensium, perpetuo Notkerus in diplomatibus appellatur.

21. De Notkero Balbulo pene prætermiseram quod Goldastus in Tomo II Rerum Alamannicarum observat pag. 195, nempe ipsum scripsisse « Historiam S. Galli et subsequentium temporum usque ad suam ætatem, in morem Ciceronianum, id est, per dialogos: » quam historiam ait « exstare in Palatinatu apud viduam Wolfgangi Wecteri Sanctigallensis. >> Idem Goldastus eidem Notkero chartas quasdam attribuit pag. 6, quas vice Winidhardi monachi ac cancellarii scripserit. Sed de his satis.

B. NOTKERI BALBULI

SANCTI GALLI MONACHI

DE INTERPRETIBUS DIVINARUM SCRIPTURARUM

LIBER.

(Apud Pezium, Thes. Anecd., tom, I, part. 1.)

NOTATIO NOTKERI

DE ILLUSTRIBUS VIRIS QUI EX INTENTIONE SACRAS EXPONEBANT, AUT EX OCCASIONE QUASDAM SENTENTIAS DIVINÆ AUCTORITATIS EXPLANABANT SCRIPTA AD SALAMONEM, DISCIPULUM SUUM, POSTEA CONSTANTIENSIS ECCLESIÆ EPISCOPUM.

tu nos diffamare velis vilissime.

CAP. I- De iis qui in Genesim, Exodum, Leviticum,

Numeros, Deuteronomium, etc., seripserunt.

Cum prudens sis et prudentis nomen hæredites, C utriusque sub clausura silentii premeretur. Vide ne miror te res ineptas repetere, quod tibi quia dissuadere nequeo quod hortaris, aggrediar, prius improperando commonens; quia, si me audisses, omnes auctores nostros notissimos haberes. In hoc autem et meæ stultitiæ et tuæ verecundiæ consulendum putavi; ut, cum ego utilia possim scribere et tu optima sis dignus accipere, in talibus ineptiis nomen

Si scire desideras quid Hebræi de historica Geneseos explanatione sentiant, scrutare librum Hieronymi qui intitulatur: Hebraicarum Quæstionum, juxta Septuaginta duntaxat Interpretum translatio

nem ; si vero moralitatem requiris, Origeni intende; A maximarum quas Beda noster demessuit et collegit. si disputationem Augustini duodecim libros peragrare non lasseris ; si defensionem Creatoris et antiquorum Patrum contra blasphemias calumniatorum, lege ejusdem Augustini libros duos adversus Manichæos, ut alios duos contra Faustum, et undecimum, duodecimum, decimum tertium, decimum quartum ipsius de Civitate Dei, prophetico Spiritu conscriptos; si creaturarum pulchritudine delectaris, Exameron Ambrosii, ut jocularis es, pro ludo relegere consuescas; si medulla ejusdem libri dulcissima pasci volueris, et ipsius ratione veritatis jocundari cupieris, Bedam tenacissima memoria retinere labora. Quod si excerptum Paterii, quod te libris beati Gregorii per ordinem singulorum librorum deflorando confecit, unquam reperire potueris, illud tibi ad omnimodam sufficiet sapientiam. In exodum et in Leviticum homilias Origenis mire disputatas ediscere labora; in totum Eptaticum septem libros Augustini Quæstionum, et alios sex Locutionum de diversitate interpretum. Et quod præ omnibus utile tibi puto acquirere, Eugippium, qui ex omnibus libris profundissimi et penetrabilissimi ejusdem Augustini in omnem auctoritatem Scripturæ utilissimum et valde necessarium volumen collegit, in quo multa mysteria de Genesi, de Exodo, de Levitico, de Numero, de Deuteronomio, Josue, et Judicibus, Samuele et Malachim, et prophetis reserata reperies: Licet in omnes prophetas laborantissimus et desudentissimus studioso lectori sufficiat Hieronymus, cujus si volueris esse discipulus, fastidium quod tibi de librorum tædio coaluit, reticere debebis, ut fer- C ventissima lectio ferventi congruat discipulo. Hæc de lege et prophetis.

[ocr errors]

CAP. II. De his qui Psalterium, Proverbia, Ec-
clesiasten et Cantica canticorum exposuerunt.
De hagiographis vero in sequenti doceberis : quo-
rum primum est Psalterium juxta circumcisionem.
Apud nos vero propter Christum ex eo natum,
David est caput omnium prophetarum. In cujus
librum plurima multi senserunt. De quibus primus
et præcipuus est Origenes apud Græcos, Augustinus
apud nos, ex cujus libris Prosper, ut accepimus,
Aquitanus episcopus,utilissimum volumen studiosis
excerpsit, cui multa de aliorum opusculis intexuit,
ut statim in principio præfationem de homilia sancti
Basilii posuerit. In eumdem librum et Arnobius
rhetor sui nobis ingenii monumentum reliquit. In
ipsum et Hilarius Pictaviensis episcopus scripsit.
In cujus explanationem Cassiodorus senator, cum
multa disseruerit, in hoc tantum videtur nobis
utilis, quod omnem sæcularem sapientiam, id est,
schematum et troporum dulcissimam varietatem in
eo latere manifestat. Super omnia vero ad intellectum
hujus prophetiæ juvat, si quis Psalterium quod
beatus Hieronymus de Hebraico in Latinum vertit
memoriæ commendare voluerit. In Proverbia Salo-
monis Hieronymus breves sententias dereliquit,
quæ quasi paucissima grana causa segetum fuere

Scripsit idem Hieronymus in Ecclesiasten juxta traditionem Septuaginta Translatorum, hoc est, Vulgatam Interpretationem. Hebræi enim dicunt eos non amplius interpretatos fuisse quam Moysi quinque libros. Huic ergo expositioni acutissime debes intendere, ut eam ad intellectum modernæ lectionis possis derivare quia nihil aliud apud Latinorum aliquem super eumdem librum reperies, nisi tantum pauca testimonia in libris beati Gregorii cum expositione posita, In Cantica canticorum interpretatur sanctus Hieronymus duas homilias Adamantii, in quarum præfatione hoc præmisit; Origenes, cum in cæteris alios vicerit, in Canticis canticorum seipsum vicit. Quam interpretationem, quia ipse morte præventus, nobis transferre non B potuit: hanc tibi vicissitudinem nostri laboris et multimodæ servitutis impono ut si aliquando sumptibus abundaveris et alicujus hominis Latina et Græca lingua eruditi amicitia usus fueris, ab eo extorqueas ut explanationes latinis, et barbaris pro maximo munere vel præda famosissima transferre non gravetur. Interim lege Libellum Justi Lugdunensis episcopi in epithalamium, brevem quidem verbis, sed spiritualibus plenum sententiis. Quod si Romana facundia barbarorum hominum scripta contempserit, nobis barbaris expositio Bedæ in eumdem librum sufficere debebit. Quem naturarum dispositor Deus, qui quarta die mundanæ creationis solem ab oriente produxit, in sexta ætate sæculi novum solem ab occidente ad illuminationem totius orbis direxit. Si vero Romanarum etiam deliciarum opipari convivio delectaris, quidquid Gregorius papa dulce super hoc respersum latissime reliquit, idem Beda in brevissimo ferculo avidis glutiendum composuit.

D

CAP. III. De interpretibus libri Sapientiæ, Jesu filii Sirach, Job, Tobiæ, Esdræ, Judith, Esther, Paralipomenon et Machabæorum."

De libro, qui Sapientia Salomonis inscribitur, nullius auctoris expositionem, nisi tantum per occasionem aliorum librorum pauca testimonio explanata cognovi; quippe qui ab Hebræis penitus respuitur et apud nostros quasi incertus habetur, tamen, quia priores nostri eum propter utilitatem doctrinæ legere consueverunt, et Judæi eumdem non habent, Ecclesiasticus etiam apud nos appellatur. Quod de hoc, id etiam de libro Jesu filii Sirach sentias oportet, nisi quod is ab Hebræis et habetur et legitur. Difficillimum librum beati Job prophetæ ab omnibus magistris anterioribus intactum apostolicus noster Gregorius ita exposuit, ut super historiæ fundamentum mortalitatis construeret ædificium, et anagoges imposuerit culmen præstantissimum. Cui libro tam multa de omnibus divinæ auctoritatis scriptis testimonia intexuit et intexta dissolvit, ut hujus occasione Vetus et Novum Testamentum videatur exposuisse. Quod si propter inopiam rei familiaris, vel sæcularium rerum occupationem, vel

etiam palatii assiduitatem et militiæ laborem tibi A obscurissimæ visionis potius quam revelationis

aspirare non suppetit aut vacare, excerptum Ladkeni Hiberniensis inquire, et post explanationem testimoniorum in medium adductorum nihil tibi invenies ad plenum intellectum deesse. In diversis etiam locis diversa tum collecta, tum excerpta de hoc et aliis scriptis, si requisieris, invenire poteris de quibus postea dicetur. In librum Tobiæ et Esdræ Beda presbyter aliqua scripsit magis jucunda quam necessaria, quippe qui simplicem historiam vertere conatus est in allegoriam. De libro Judith, et Esther et Paralipomenon quid dicam, a quibus vel qualiter exponantur, cum etiam ipsa in eis littera non pro auctoritate, sed tantum pro memoria et admiratione habeatur? Idem de Libris Machabæorum suspicari poteris.

[blocks in formation]

B

C

De Novo autem Testamento scire debebis, quia licet remotis litteræ grossioris integumentis lucidum cunctis ad intelligendum videatur, nusquam tamen periculosius erratur, nisi reverentissima humilitate discatur. Ergo in Matthæum Hieronymus tibi sufficiat; in Marcum pedissequum Matthæi, Beda pedissequus Hieronymi; in Lucam soligradum Beda latigradus, adeo ut omne quod ipsum reperit Evangelium, volumen compingeret in unum. Joannem Cælipetam nubivolus Augustinus paribus alis insecutus est. Præter hæc est liber Augustini de Sermone Domini in Monte secundum Matthæum. Alius Quæstionum in tolum Evangelium. Insuper et Eugippi Collectarium. Præterea Homiliæ Joannis Chrysostomi, Origenis, Augustini, Gregorii, Maximi, Leonis, Bedæ et responsiones Hieronymi ad interrogationes Algasiæ et Denobiæ : si tamen mox sacerdos futurus, dignaris legere libros ad eruditionem feminarum directos. Sed tu,juvenculus, non dedigneris legere quod Hieronymus senex dignatus est scribere. In Epistolam ad Romanos multa et mira scripsit Origenes, quibus adversarii ejusdem prava quædam inseruerunt, quorum unum, sicut nuper tibi in aurem diffudi, ipse in eodem volumine acerrime condemnat. Ambrosius Mediolanensis episcopus in Evangelium secundum Lucam, et in omnes Epistolas Pauli breves commentarios reliquit; sed explanationem ad Hebræos Epistolæ ejus volumini insertam non eum scripsisse multi con- D tendunt, quod et veritas comprobat. Item Pelagius breves sententiolas in easdem scripsit epistolas. Hieronymus latissimos tractatus ad Galatas, ad Titum, ad Philemonem dereliquit. Idemque Hieronymus et Augustinus episcopus, prout interrogati fuerant, de diversis in Apostolum quæstionibus valde proficuas conscripserunt epistolas. Super Actus apostolorum lege Bedam presbyterum; In Epistolam Joannis, Augustinum, in qua explanatione qui sit Christianus agnosces. In septem epistolas (quæ dicuntur canonica) interpretationem Bedæ presbyteri require, et ejusdem dilucidationem

[merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

Hactenus de his scriptoribus dixisse sufficiat qui ex intentione sacras Scripturas elucidare conati sunt. Nunc autem de his doceberis qui ex occasione disputationis propriæ quasdam sententias divinæ auctoritatis explanaverunt. Augustinus in libris innumeris quos conscripsit, prout se locorum et rerum obtulit occasio, omnem pene, imo vere, sanctam Scripturam exposuit. Cujus rei probamenta sunt libri Confessionum ejus, numero tredecim. Liber optimus de Bono naturæ. De Utilitate credendi. Quæstiones de Proverbiis Salomonis et cæteris Scripturis. Item de Gratia, de Libero Arbitrio, et Enchiridion, hoc est, de fide, spe et charitate, in quibus vel maxime intellectus Scripturarum elucet et in aliis mille libris ipsius, sicut ante nos dictum est: Si Augustinus adest, sufficit ipse tibi. Speculum ejus require. Quid dicam de Cassiano? Si tamen aliquando monachos fastidire desieris, qui in viginti quatuor libris Collationum quos totidem senioribus Apocalypseos Joannis comparat, ita et propter octo principalium vitiorum occasionem de lege et prophetis disputat, ut eum omnia tractanda suscepisse non dubites. Qualiter vero Evangelia et apostolorum scripta disseruerit nullus credere poterit, nisi qui lectioni earumdem collationum studiosus institerit. Quam tamen doctrinam professionis suæ memor, Patrum sanctitati, non suæ scribit industriæ. Libri Isidori Hispaniensis episcopi, Etymologiarum nomine titulati, omnimoda te perficiunt scientia. Item Sententiarum ejus utilissimus liber occurrit. Item alius de Patribus Veteris et Novi Testamenti. Item alius de Officiis et ordinibus ecclesiasticis, qui tibi mox Dei gratia futuro sacerdoti maxime sunt necessarii, in quibus omnem rationem et nomina singularum festivitatum et jejuniorum reperies, ut præco Dei populis futuras stationes prænuntiare possis in Keriki quia si non annuntiaveris populo, qui speculatoris officium desideras veneritque gladius et tulerit eum, ipse in iniquitate sua morietur, sanguis autem ejus de manu tua requiretur (Ezech. XXXIII).

[ocr errors][merged small]

tuæ consobrinum anhelare ad episcopatum, sed timere et præparare te satagas ad conspectum Dei, quia, sicut omnibus, incerta est tibi hora exitus tui.

CAP. VII.

De metrorum, hymnorum, epigrammatumque conditoribus.

Si vero etiam metra requisieris, non sunt tibi necessariæ gentilium fabulæ, sed habes in Christianitate prudentissimum Prudentium de mundi exordio,de martyribus, de laudibus Dei, de Patribus Novi et Veteris Testamenti dulcissime modulantem, virtutum et vitiorum inter se conflictus tropologica dulcedine suavissime proferentem, contra hæreticos et paganos acerrime pugnantem: Alewinus vero, nomine Avitus [ita Cod., alias Alcimus], licet historiam Geneseos quasi solam assumpserit, tamen omnia nostra dulcissimo carmine decantavit, et pulcherrimum librum de Virginitate ad sororem suam descripsit, et alium de Institutione mortalium, pro quo tu legisti Catonianum; sed quantocius facito tuum esse. Juvencum et Sedulum oratorem, hymnosque Ambrosianos scio quia jam memoriæ commendasti. Quod si scriptores ecclesiasticos nosse desideras, inani labore tabescis, cum hodieque et usque in finem sæculi non desint qui utilia scribere possint. Si tamen antiquos auctores nosse volueris, lege librum beati Hieronymi de Illustribus Viris a sancto Petro usque ad seipsum, et Gennadii Toletani episcopi ab Ambrosio usque ad eumdem Gennadium. Vale, et aliquando tibi satis sit exhausti. Sed quid tibi aviditatem tuam imputo cum meam socordiam ipse reprehendo? Modo Deus, qui omnia tibi prosperat, Prosperum mihi perduxit ad memoriam, cujus epigrammata, licet invitus, habes in corde descripta. Libros autem ejus de Vita activa et contemplativa nescis adhuc, quos si didiceris et observaveris (ut tandem aliquando aperiam quid jugiter sacerdotii nomine significem) episcopatu dignissimus eris. Eheu! sed mihi tum quam molliter ossa quiescent! Iterum iterumque valeto.

qui nec vitam propriam custodire, nec quæ aliquan- A liter eum instruxit vivere studeas, et non post matris tum sentio idonee valeo proferre, mitto te ad librum beati Gregorii papæ, qui appellatur Regula pastoralis, sed meo, imo ut credo, ejus et omnium sapientium judicio melius et verius Speculum nuncupari potuisset, in quo omnis homo seipsum inveniet quasi depictum, et præcipue episcopi et presbyteri, ita ut omnis homo non solum sermones et opera, sed et cogitationes et affectus, quos quisque vel antea, vel in ipso sacerdotio conceperit, quasi viventes vel ambulantes ostenderit. In quo libro tam multa de Novo et Veteri Testamento posuit et exposuit; ut si eum memoriæ commendaveris, omnium librorum scientia refertus esse videaris. Ex hoc ergo trulinari debes et examinari utrum, ob animæ tuæ salutem, sacerdotium declinare, et eorum periculum quos cor- B rigere nequiveris fugere, vel propter tui custodiam, quia ministerium ipsum vitiis te subjacere prohibet et eorum quos convertere poteris lucrum subire debeas, vel ambire, licet hoc verbum periculosissimum sit et fœdissimum, nedum etiam in efficientiam apud Christianos veniat et maxime sacerdotes. Habes Eucherium, nescio, utrum ipsum quem bea. tissimus Augustinus presbyterum ex Hispania veteri morbo calculi laborantem per sanctissimum Stenum in libro vigesimo secundo de Civitate Dei narrat phacuratum, an alium episcopum vel doctorem,qui multas et utilissimas interpretationes, tropologias et anagoges sacrarum Scripturarum proposuit et dissolvit. Quid dicam de Albino, magistro Caroli imperatoris? qui, ut tu ipse fateri solitus es, nulli secundus esse voluit, sed in gentilibus et sacris litteris omnes superare contendit. Ille talem grammaticam condidit, ut Donatus, Nicomachus, Domisitheus et noster Priscianus in ejus comparatione nihil esse, videantur. Sed tibi stulto idem de dialectica, fide, et spe et charitate multa disputavit, adeo ut etiam in Evangelium Joannis manum mittere præsumeret. Scripsit enim ad amicos plurima, præcipue ad Witonem. Epistolas vero ejus tibi commendare non audeo, quia tibi puerulo eam supercilio scriptæ videntur. Sed ego ita non sentio, quia ille juxta auctoritatem suam qua omnes post regum potentissimum præcellebat, et locutus est, et vixit et scripsit. Commendo epistolas Hieronymi non illius Græci pagani idololatræ, sed nostri ecclesiastici cultoris veri Dei; in quibus omnem serietatem, miram joculationem, D Scripturarum sacrarum explanationem, virginitatis et viduitatis exhortationem, lapsorum sublevationem, clericorum et monachorum ac virginum, imo et fornicariarum modernarum insectationem tam vehementem reperies, ut, si te ipsum clericum esse memineris, non sit quod monachis et sanctimonialibus objicere possis. Sed unam illam ætati, progenitoribus et proximis, indoli et ministerio tuo congruentissimam commendo epistolam ad Nepotianum, cognatum Heliodori episcopi, qui futurus post avunculum suum sperabatur episcopus, et subita morte præreptus est, ut secundum talem institutionem qua

C

CAP. VIII De libro Consensus evangelistarum, et de Fide ad Petrum S. Augustini.

Lernææ paludi, hydrino capiti, sen certe rogo flagrante te comparaverim, quorum singula, aliud, quo crebrius obturatur sæpius erumpit; aliud, succiso uno mille capitibus pullulascit; alius, quo plura ligna voraverit, amplius voranda desiderat: Ita et tu, cum in uno tibi satisfecero, alia et alia nova et impossibilia debilissimæ cervici subeunda non exhorrescis, non times,non expavescis,non saltem misericordia motus desinis imponere. Apto ergo infirmos humeros gravi sarcinæ, pii provisoris mei est hac me quandocunque relevare. Quod tamen ita dictum noveris ante Deum, ut si quæ mihi fraterne injungere et non imperatorie volueris imponere, quoad vivam, ad voluntatem tuam cupio promptissimus esse. Ordinatione Dei (ut credo) non humana voluntate factum est quod libri sancti Augustini de Symphonia, ut ipse

« PoprzedniaDalej »