Obrazy na stronie
PDF
ePub

SERGII PAPE III

EPISTOLÆ ET
ET PRIVILEGIA.

BULLA SERGII III PRO MONASTERIO S. GALLI.

(Anno 904, 8 Mart.)

[Apud Neugart., Codex diplomaticus, tom.I, pag.533].

SERGIUL episcopus, servus servorum Dei,omnibus sanctæ Dei Ecclesiæ fidelibus.

Cognoscat amabilis religiositas,quia quidam venerabilis vir ex partibus Germaniæ nomine Salomon Constantiensis Ecclesiæ episcopus,et abbas venerabilis monasterii S. Galli causa orationis Romam pervenit,et pro delictis suis sanctorum apostolorum suffragia humiliter imploravit.Qui cum ab apostolica sede benigne atque humaniter susciperetur, concessa sibimet apostolatus nostri auctorali familiaritate, inter alia nobis referebat, qualiter idem monasterium ab antiquis temporibus usque in Arnulfum regem, qui hoc illi concessit, a regibus vel imperatoribus potestatem ac privilegium haberet, ut ipsi fratres inter se abbatem eligerent,et nulli hominum nisi regibus subjecti esse deberent præter in eo solum episcopo suo, quod ad ecclesiasticam pertinet disciplinam (a).Sed cum hoc propter eum fuisset interruptum (b), apostolatui nostro innotuit,quomodo ob amorem Dei,et dilectionem fratrum eorumdem submissis precibus apud Arnulfum regem,et Ludovicum filium ejus regem impetrasset, quatenus ipsi per præcepta suæ auctoritatis privilegium et potestatem fratribus ipsis a regibus antiquitus concessam denuo restaurarent et corroborarent, ac roborata successoribus suis in ævum relinquerent,ita scilicet ut fratres prædicti,si idem episcopus adhuc in vita manens monasterium illud relinquere vellet, vel si non,statim post obitum ejus, prout superius dictum est, ad eligendum ac constituendum sibimet abbatem, ac etiam de rebus omnibus eidem monasterio addictis, prout voluerint, faciendis, firmissam haberent potestatem,petiitque nos idem religiosus episcopus, ut ob clementiam nostram per conscriptum nostræ apostolicæ potestatis privilegia et statuta a regibus vel imperatoribus sæpe dicto monasterio concessa,solidissime confirmaremus. Cujus petitioni

(a) Porro Sergius PP. Arnulfo regi tantum encomium tribuit,quod Formosi PP.memoriam exosam haberet, a quo coronatus est Arnulfus.

(b) Interveniente enim auctoritate regia Salomon Bernardo abbati suffectus est.

(c) Vitio amanuensis, ut puto, pro vIII id.Martias. Scriptæ enim cum sint litteræ hæ pontificiæ mense Martio, dari citius haud poterant.

(d) Ludovicus III, filius Bonosis regis Arelatensis seu Provinciæ, imperii corona ornatus est 12 Februariian. 901.

C

D

A libenti animo assensum præbentes nostri apostolatus vigore sancimus, ut hæc omnia supra scripta temporibus cunctis inviolabilem obtineat stabilitatem. Si quis autem, quod fieri nolumus,contra hoc nostræ auctoritatis privilegium agere præsumpserit, et hoc contraire tentaverit, sciat se, nisi resipuerit, anathematis vinculis innodandum,et a regno Dei alienandum.Qui autem verus custos ac observator exstiterit,benedictionem et gratiam a Domino Deo consequi mereatur. Scriptum per manum Leonis scriniarii S. Romanæ Ecclesiæ in mense Martio, indict. 7. Bene valete. †

Data vini Kal. Martias (c) per manus Nicolai episcopi S. Sutrinæ Ecclesiæ, et bibliothecarii sanctæ sedis apostolicæ,imperante domno piissimo perpetuo augusto Ludovico(d) a Deo coronato magno imperaB tore anno 4, et post consulatum anno 4(e), indict.7. II. SERGII PAPÆ III EPISTOLA AD AMELIUM UZETICENSEM.

(Anno 904.)

Amelio significat Formosum papam a se damnatum SERGIUS episcopus, servus servorum Dei,reverendissimo et sanctissimo AMELIO sanctæ Uzeticensis Ecclesiæ episcopo.

Cum universus orbis damnatum Formosum testetur sanctæ sedis apostolicæ invasorem, admirati in tuis fuimus scriptis, quæ eum inter sacerdotes nominabant. Igitur si te latet,et nuntiatum tibi non est, his nostris apostolicis apicibus agnosce nominatum Formosum esse damnatum. Verumtatem ad sacros, quos sanctitatem tuam credimus bene intelligere, recurre canones, et invenies non licere episcopum propriam relinquere sedem et invadere alienam : quod egisse Formosum manifestum est;unde perpetualiter est damnatus. Præterea monasterium S.Petri in Gothia, si tici ab antecessoribus nostris pontificibus, Marino, Adriano et Stephano largitum est debueras a tot temporibus nobis pensionem de eo mittere, ut jura sanctæ sedis apostolicæ plus firma tibi manerent. Si a te oblatum est,nihil inde peccavimus. Igitur si vis illud tenere monasterium,mitte nobis pensionem de eo ; et qualiter illud ab aposto

(e) Annus consulatus æquali passu procedebat cum anno imperii; eratque hæc fere communis formula in bullis pontificiis: Post consulatum, scilicet inchoatum ab imperatore. Cessasse hanc formulam ad finem sæculi ix,atque adeo de fraude suspectas esse

bullas posteriores, quæ illam referunt, constendit D. de Vaines, congregationis S. Mauri monachus, Diction. raison. de Diplomatique, p.34. Verum hane regulam præcise ad ultimum sæculi ix annum esse restringendam,haud arbitror.

lica accepisti sede, scriptis ostende, et nos iterum A re) deservimus ecclesiæ, et inter affines ab uno latere confirmabimus tibi de eodem monasterio scriptum. Verumtamen, si absque scandalo ipsum potes recipere monasterium, salvo apostolico jure, recipe et ora pro nobis.

III.

PRIVIGELIUM SERGII PAPE III PRO ECCLESIA SILVÆ
CAMDIDE.

(Anno 904.)

[Apud Ughelli, Italia sacra, I, 91.]. SERGIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo ac sanctissimo HILDEBRANDO, fratri et coepiscopo nostro sanctæ Silvæ Candidæ, et per te in eodem venerabili episcopio tuisque successoribus in perpetuum.

terra monasterium S. Stephani quod vocatur Major a S. Petro, et a secundo latere silva, et terra de Joanne Grammatico, et a tertio latere pars torricia Donica, et a quarto latere massa Elodiana, a præsenti octava indictione tibi tuisque successoribus in eodem venerabili episcopio donamus,largimur,concedimus et stabilimus perenniter in usu et utilitate ipsius venerabilis episcopii et episcoporum qui pro tempore fuerint, ita tamen ut quotidianis diebus sacerdotes, et clerici ipsius ecclesiæ pro remedio animæ nostræ clament in eadem ecclesia centum Kirie eleison, et centum Christe eleison, et sacerdotes sacras oblationes in missarum solemniis tribus vicibus per singulas hebdomadas pro absolutione nostræ animæ nostrorumque successorum pontificum omnipotenti Deo offerant, statuentes apostolica censura, sub divini judicii attestatione et anathematis interdicto, ut nulli unquam successorum nostrorum pontificum, vel qui publicas perfuncti fuerint actiones, vel magna, vel parvaque persona, de supradictis massis, cum omnibus locis, seu familiis, ac colonis, massaritiis, atque tributariis, cum omnibuis suis pertinentiis, vel adjacentiis, ut superius legitur, contra hoc nostrum pontificale privilegium agere, vel alienare, aut auferre præsumat, sed potius firma, atque stabilis, perennis, atque perpetuis temporibus, ita ut a nobis statuta sunt decernimus permanenda. Si quis autem, quod non optamus, contemptor exstiterit contra hoc nostrum apostolicum privilegium, et in quoquam ire transgressor Cesse maluerit, vel frangere præsumpserit, ac in omnibus obediens et observator esse noluerit, sciat se auctoritate Dei omnipotentis, et Domini nostri apostolorum principis Petri, cujus, licet immerito, Dei dispositione gerimus vices, anathematis vinculo innodatum et a regno Dei alienum. Qui vero pio intuitu verus custos et observator exstiterit hujus nostri apostolici privilegii, meritis atque precibus S. Petri apostolorum principis, et SS. mart. Rufinæ et Secundæ in æthereis arcibus præmia, et benedictionis gratiam atque misericordiam a justo judice Domino nostro vitamque æternam consequi

Convenit apostolico moderamini pia religione po!- B lentibus benevola compassione succurrere, et poscentium animis alacri devotione impertiri assensum. Ex hoc enim lucri potissimum præmium apud conditorem omnium Deum reponitur, quando venerabilia loca opportune ordinata ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta, et ideo considerantes desolationem ecclesiæ SS. Rufinæ et Secundæ, quæ appellatur Silva Candida, quam passa est a nefandissima Sarracenorum gente, sicut ruina ipsius loci testatur, et plebs, atque casalia quæ pene absque agricolis et habitatoribus esse noscuntur, ob restitutionem et reparationem sacri loci ipsius, et remedium animæ nostræ concedimus, tibique, frater Hildebrande, venerabili episcopo, et per te in eadem S. Ecclesia in perpetuum, massam quæ appellatur Cæsarea, in integrum cum fundis, colonis suis qui appellantur Furculæ, Tondilianum, Martinianum; item coloniam de Solario, et coloniam de Cortina, atque coloniam de Gradolfo, et coloniam de Micinno, coloniam de Valle, seu coloniam de Fontana et coloniam de Sancto, coloniam de Corilliano, necnon et eoloniam de Castanea cupa, coloniam de Cabellis et de Cæsario, sive quibuscunque aliis vocabulis nuncupentur, cum casis, vineis, casalibus, seu appendiciis, ac cum omnibus finibus, terminis limitibusque suis, terris, campis, pratis, pascuis, silvis, salictis, arboribus pomiferis, fructiferis vel infructiferis diversi generis, puteis, fontibus, rivis, aquis perennibus, ædificiis, parietinis, arenariis adjunctis, adjacentibusque suis, cum ecclesia quæ vocatur S. Andreæ apostoli infra ipsam ædificata massam, D una cum colonis atque massaritiis, tributariis atque angarialibus, masculis et feminis, filiis et filiabus, ac nepotibus eorum ibidem residentibus aut exinde pertinentibus, ubicunque inventa fuerint, cum omni censu, atque dationibus, et functionibus, necnon angariis, vel quidquid de eadem massa quæ vocatur Cæsarea, in integrum in nostra S. R. Ecclesia solita consuetudine persolvi debet, et cum omnibus ad dictam massam, quæ vocatur Cæsarea, generaliter et in integrum pertinentibus, positis in territorio Nepesino, milliarium ab urbe Romana 20, ex corpore patrimonii Tuscia juris S. Romam., cui (Deo aucto

mereatur.

Scriptum per manus Melchisedech, protonotarii S. sedis apostolicæ, in mense Maio, ind. suprascripta 8, dat. Kal. Junii, per manus Theophilati cancellarii S. sedis apostolicæ. Anno, Deo propitio, pontificatus domini Sergii summi pontificis, et universalis III papæ, in sacratissima sede B. Petri apostoli Tertio in mense, et indict. supradicta 8.

IV.

EPISTOLA SERGII III AD ADALGARIUM HAMBURGENSEM.

(Anno 905.)

Bremensis Ecclesiæ jura vindicat.

[Apud Mansi tom. XVIII, p. 251].

Sergius episcopus, servus servorum Dei reverendissimo et sanctissimo ADALGARIO Hamburgensią

Ecclesiæ episcopo apostolicam benedictionem et A Ecclesiæ tuæ, et tibi apostolica sedis privilegia, et paternam consolationem.

Susceptis tuæ fraternitatis litteris, cognita in eis injuria Ecclesiæ tuæ et tibi illata, non solum de ea, sed et de iniquo Formosi papæ consensu, et Hermanni Coloniensis, et Moguntini archiepiscopi et aliorum episcoporum iniqua circumventione et.... contristati sumus. Quid namque injuriosus quam privari Ecclesias juste sibi traditis honoribus ? Quid etiam iniquius quam violare et infringere imperatorum et regum chartis tradita plurima apostolorum privilegia? nil amplius a nobis, vel successoribus nostris ratum firmum aut stabile statuetur in Ecclesia. Sed cum juxta hæc verba Dominica: Tu es Petrus et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam; et juxta hæc verba Apostoli: Estis superædi- B ficati super fundamentum apostolorum et prophetarum in ipso angulari lapide Christo Jesu, constat sanctam et universalem Ecclesiam fundatam esse supra petram, et super fundamentum prophetarum et apostolorum, et compactam in ipso angulari et firmissimo lapide Christo Jesu, necesse est ut sic ipsa petrea et apostolica fundatio, et sancta angularis compactione firma, æterna et immobilis, ita omnis ecclesiastica superædificatio sit rata et stabilis, et ab omni humana præsumptione inviolabilis. Nos ergo juxta vocem Dominicam et apostolicam, et juxta hanc beati Gregorii sententiam : quæcunque Ecclesiæ privilegia semel indulta fuerint rata amplius et stabilia permanere debent. Quidquid igitur iniquo consensu Formosi papæ et Arnolphi regis, et machinatione Hermanni archiepiscopi in te et Ecclesiam Hamburgensem temere perpetratum est, auctoritate quoque nostra, et judicio plurimorum confratrum nostrorum, et sub anathemate contradicimus et omnino destruimus. Quidquid autem a Nicolao papa et cæteris prædecessoribus Hamburgensi Ecclesiæ concessum est, scilicet habere archiepiscopalem potestatem in regnum Danorum, Norvenorum, Suevorum, et omnium septentrionalium nationum, et Bremensem Ecclesiam, et ipsam Hamburgensem Ecclesiam non duas, sed unam esse Ecclesiam et parochiam decernimus et confirmamus. Auctoritate ergo apostolica et censura, sub divini judicii obtestatione et anathematis interdictu statuimus ut nulla persona cujuscunque ordinis aut dignitatis sit, ea quæ vel in archiepiscopali digni- D tate, vel quæ in conjunctione Bremensis et Hamburgensis Ecclesiæ a prædecessoribus nostris Ecclesiæ tuæ et tibi concessa sunt et a nobis reformata sunt, quicunque autem mutaverit vel in aliqua violare præsumpserit, auctoritate Dei et B. Petri apo. stoli, et nostra qui ejus fungimur vicariatione, perpetui anathematis vinculo sit innodatus.Hermannum autem Coloniensem archiepiscopum, et Haddanum [Hattonem] Moguntinum archipræsulem pro satisfactione pœnitentiæ usque ad præfinitum a nobis tempus a divino suspendimus officio, quoniam apud Triburiam per eos inique cassata sunt concessa

gloriosorum imperatorum annullata sunt testamenta Nos quoque, quemadmodum precatus es, monuimus apostolicis litteris Vigbertum et Bisonem, reverendissimos et tuos convicinos episcopis quatenus te adjuvent, et ad te convenientes ordinare episcopos in quibus canonice inveneris locis, et competens designaverit ratio. Tua ergo, sanctissime frater, sanctimonia oret pro nobis et pro universali sancta Romana Ecclesia, et nobis remanda qualiter et ubi episcopos ordinaveris.

Datæ per manum Petri cancellarii sanctæ Romanæ Ecclesiæ, v Nonas Februarii, indictione 3.

V.

SERGII III PRIVILEGIUM PRO CAPITULO ASTENSI.

(Anno 906.)

Capituli Astensis possessiones, rogante Audace episcopo, confirmat.

[Apud Ughelli, Italia sacra, tom. IV. SERGIUS venerabilis papa, servus servorum Dei, omnibus sacerdotibus et levitis seu clericis, atque canonicis servientibus, secundum statutum numerum, a rev. et sanctiis. Audace S. Astensis Ecclesiæ episcopo in canonica episcopii ab eodem venerab. Audace episc. pro remedio animæ suæ, pro laudibus et honorificentia omnipotentis Dei constructa, ipsisque ac successoribus eorum in perpetuum.

Cum divina simus institutione in capite omnium Dei Ecclesiarum constituti, debemus humiliter petentibus animos inclinare, et non solum propriis C impartiri suffragia, verum etiam ad confirmationes eorum, ut perpetua ea quæ sibi ædificant manere in sanctis ac inviolabilibus possint statutis, qui apostolicum poscunt juvamen sine quo nibil in ecclesiasticis perfectum videtur negotiis, brachium apostolica mansuetudine extendere, et magna nimietis virtute secundum concessam nobis a B. Petro apostolorum principe potestatem roborare. Ideoque postulante Audace venerabili sanctæ Astensis Ecclesiæ episcopo quatenus firmemus privilegio omnibus sacerdotibus, et levitis, seu clericis, atque canonicis servientibus secundum statutum numerum ab eodem in canonica, cum claustra sua quæ est constructa juxta basilicam sanctæ Dei genitricis semperque virg. Mariæ Dominæ nostræ in suo Astensi episcopio de omnibus rebus et possessionibus, quas iisdem reverendissimus et sanctissimus Audax in eamdem canonicam, pro remedio animæ suæ ibidem militantibus conferre visus est, id est curtem unam quæ dicitur Quartum, et alteram curticellam quæ dicitur Azanis, sitam ultra fluvium Tanarum quam antecessor ejus Ehilulfus Ecclesia S. Mariæ contulerat, cum omnibus rebus et familiis ad prædictas curtes pertinentibus; simulque cum omnibus decimis de iisdem solvendis, ut eas sub omni integritate canonici de præfata canonica, et ministri eorum qui ibidem pro tempore servierint, possideant disponantque ab proprios et communes

B

vastatum tuumque monasterium ab eisdem igne crematum,malorum hominum infestatione te ipsum cum tuis turbatum audimus,sed misericordiæ omnipotentis Dei esto fisus, beatorumque apostolorum suffragiis adjutus, quod ad hoc prævaluisti ut post tot flagella tui laboris certamine ecclesiam ipsius tui monasterii usque ad culmen levares, quam cum toto tuo monasterio sub apostolica nostra tuitione quemadmodum sub antecessorum nostrorum tempore fuit, pro amore B. Silvestri pontificis Romanæ sedis cui Deo auctore deservimus, decernimus esse, et te ubicunque adjuvare et protegere debemus, pontificii nostri dexteram libenter porrigemus, firmantes quæcunque ab ævo religioso, et sancta concessa privilegia tuo fuere monasterio Nonantulano. De cætero si ad consecrandam tui monasterii ecclesiam episcopum quæris,hoc tempore nolumus ut aliquem ad consecrandam ipsam Ecclesiam roges nisi Joannem venerab. Ticinensem episcopum,aut Vidonem Placentinum,vel Elbungum Parmensem, reverendissimos episcopos, de his tribus qualem volueris induc ad consecrandum tuam Ecclesiam.

usus: secundum quod ecclesiastica et canonica A afficitur indigentiis. Siquidem barbarorum gladio dictat regula, absque ulla nostra vel successorum nostrorum contradictione. Item plebem unam in honorem S. Dei genitricis Mariæ dicatam, etiam in villa quæ dicitur Pisentiana, cum titulis et omnibus decimis eorum, simulque cum omnibus rebus et familiis ad eamdem plebem pertinentibus, et decimas suæ Astensis civitatis, et villarum decimas, quæ ad suam ecclesiam pro tempore solvuntur, simulque et vineam, quæ conjacet prope murum S. Mariæ, una cum claustro et omni ejus integritate. Hæc autem prænominata loca omnia cum pertinentiis suis et decimis,quemadmodum ab eodem sanctissimo Audace episcopo in præfata canonica,ut ibidem militantibus concessa sunt, similiter nostra apostolica auctoritate stabilientes firmamus, et in perpetuum quieto et pacifico ordine eos decernimus sub omni integritate possidere. Contradicimus autem apostolica sanctione ut nullius officii, vel dignitatis persona eosdem canonicos, qui pér tempora in jam dicta canonica fuerint constituti, inquietare de his quæ superius scripta sunt, et in eadem canonica concessa sunt,absque longe audeat. Sed magis magisque monemus quatenus, quicunque prævalent, præfatorum apostolorum amore canonieis jam dictæ canonicæ adjutorium præbeant, uti omnipotenti Domino omni remota perturbatione cuncto servire valeant tempore. Privilegium quoque quod de prædictis rebus, et possessionibus, seu decimis, ac plebibus, vel curtibus cum omnibus eorum pertinentiis fecit, prænominatus Audax, venerabilis episcopus in prædicta canonica et canoni- C cis ejus in perpetuum stabilivit, etiam inconcussum, per hanc nostram apostolicam auctoritatem, fore statuimus. Si quis autem contra nostram apostolicam censuram ire præsumpserit, et minuere de rebus prædictæ canonicæ conatus fuerit, aut privilegium de his firmatum frangere quoquo modo tentaverit, sit a liminibns sanctæ Dei Ecclesiæ exterus, donec resipiscat, et ad plenam veniat sacerdotum satisfactionem. Scriptum per manum Melchisedech, protoscrinarii sedis nostræ, in mense Maio, indictione 10.

[blocks in formation]

VII.

SERGII III PRIVILEGIUM PRO ECCLESIA VIENNENSI.

(Anno 908.) Ecclesiæ Viennensis privilegia et possessiones confirmat eique nominatim Maurianensem et Segusianam Ecclesias asserit.

[Bosco, Bibliotheca Floriacensis, læv. xyst. 57.] SERGIUS episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo et sanctissimo confratri nostro ALEXANDRO, sanctæ Viennensis Ecclesiæ archiepiscopo, et per te Ecclesiæ tuæ in perpetuum.

Cum magna nobis sollicitudine insistit cura pro universis Dei Ecclesiis ac piis locis vigilare, ne aliquam necessitatis jacturam sustineant, sed magis. propriæ utilitatis stipendia consequantur: ideo convenit nos pastorali tota mentis integritate eorumdem venerabilium locorum maxime stabilitatis integritatem procurare,et sedulo eorum utilitatibus subsidia conferre, ut Domino et Deo nostro omnipotenti, id quod pro ejus sancti nominis honore, etiam et laude atque gloria divinæ majestatis, venerabilibus certum est nos contulisse locis, sit acceptabile,et nobis ab ejus locupletissima misericordia dignum, hujusmodi pii operis in sidercis conferatur arcibus, remuneratione perpetur. Igitur quia petit sanctitas tua, ut sanctæ Viennensi Ecclesiæ, cui, Deo auctore, præesse videris, privilegium firmaremus, inclinati precibus tuis, per hujus nostri privilegii paginam, tibi tuæque jam dictæ Viennensi Ecclesiæ roboramus,atque perpetua stabilitate firmamus, quæcunque ad dignitatem sacerdotii tui pertinent, seu quæ in facultatibus et possessionibus, tua habere vel habuisse Ecclesia videtur, tam in parochiis, quam in suffraganeis episcopis.Et cum clericis, omnibus integram tibi concedimus potestatem, eo scilicet firmato privilegii jure, quod speciale beatissimus papa Sylves

VIII.

(a) EPISTOLA SERGII III AD HOGERUM HAMBURGENSEM

EPISCOPUM.

(Anno 911.)

Hogero pallium mittit.

[Apud Lappenberg, Hamb. Urk, tom. I, pag. 37.] SERGIUS, episcopus et servus servorum Dei, reverendissimo et sanctissimo HOGERO, sanctæ Hamburgensis ecclesiæ episcopo, apostolicam benedictionem et per gratiam Dei æternæ vitæ promereri requiem.

Si pastores ovium solem geluque pro gregis sui custodia die ac nocte ferre contenti sunt, et ut ne qua....., judicamur. Pallium autem sanctitati tuæ ad... Mariæ, simulque in dominicæ Domini nostri Jesu Christi nativitatis die, pariterque in solemniB tatis ecclesiæ tuæ die et in natalitii tui die, sicut... arripiatur. Cujus quoniam indumenti... favor indiscretus inveniant, benignum te boni sentiant, districtum mali cognoscant, insontem reum apud te suggestio mala non faciat... recedit. Ecce, reverentia tua, charissime, inter multa alia ista sunt sacerdotii, ista sunt pallii, quæ si studiose servaveris, quod foris accepisse ostenderis,intus habebis. Sancta Trinitas sanctitatem (tuam) gratiæ suæ protectione circumdet atque in timoris sui via nos dirigat, et post vitæ hujus amaritudines, ad æternam simul pervenire dulcedinem mereamur.

ter, super septem provincias tuæ fecit Ecclesiæ. A
Cum omnibus itaque quæ a prædecessoribus nos-
tris tuis collata sunt prædecessoribus, idem privi-
legium inconcussum atque inviolabile, tuæ eccle-
siæ permanere in perpetuum censemus. Consue-
tudines aut quæ annualiter persolvi tuæ debent ec-
clesiæ, tam a suffraganeis, quam de omnibus ec-
clesiis infra diœcesim tuam constitutis, jubemus,
et apostolica censura præcipimus, absque mora et
excusatione expleri. Res quascunque habere aut
habuisse Viennensis videtur Ecclesia, scu familias
(servi ecclesiæ) et servos utriusque sexus, in qui-
buscunque territoriis et locis, sive sint a regibus,
sive a piis hominibus illi concessæ, æternali jure
possidere, eas tibi tuisque successoribus confirma-
mus. Et quæ admodum..... Guntramnus rex eccle-
siam Mauriannensem per consensum apostolicæ se-
dis, cum omnibus pagis suis subjectam jure pe-
renni sanctæ Viennensi fecit ecclesiæ, ita una cum
ecclesia Segusiana et ecclesiis de eadem valle ad
eam pertinentibus,et cum omnibus pagis,integrum
eam illi subjectam esse firmamus. Interdicentes,ut
nullus unquam,cujuscunque sit dignitatis, vel ordi-
nis homo, te vel successores tuos, aut tuam Eccle-
siam,sua dignitate in aliquo minuere præsumat;
sed ita omnes fideles hanc nostram apostolicam ad-
monitionem observare præcipimus, ut servata reve-
rentia honoris, benedictionem habeant nostrorum
apostolorum et nostram : et ex hinc sanctorum ca-
nonum vel cum instituta illibata permaneant, nobis
lucri potissimum præmium a conditore omnium Deo
conferatur.Si quis autem quod non optamus, nefa- C
rio ausu præsumpserit, his quæ a nobis ad laudem
Dei pro salute tuæ sanctæ Ecclesiæ statuta sunt,
refragari aut in quoquam transgredi,sciat se ana-
thematis vinculo innodatum, et cum diabolo et ejus
atrocissimis pompis, atque Juda traditore Domini
nostri Jesu Christi, æterni incendii supplicio con-
cremandum deputatum. At vero qui pio intuitu
observator, et in omnibus exstiterit custodiens hu-
jus nostri apostolici constituti, ad cultum Dei res-
piciens, benedictionis gratiam a misericordissimo
Domino Deo nostro, multipliciter consequatur et
vitæ æternæ particeps effici mereatur.

Scriptum per manum Sergii scrinarii sanctæ Romanæ Ecclesiæ, in mense Maio, indict. 11. Bene valete.

Data XIV Kalend. Julii, per manum Stephani primicerii defensorum sanctæ sedis apostolicæ. Anno, Deo propitio, pontificatus domini Sergii III, pontificis et universalis papæ, in sacratissima sede beati Petri apostoli, quinto.

(a) In hac bulla adulteranda falsarius Hamburgensium tabularum inexplicabilibus fere posteritatem irritivit ambagibus. Dum enim quæ speciem archetypi præbet, his verbis finitur: Scriptum per manum Stephani scrinarii S. R. E. in mense Maio et ind. 6: in veteribus apographis non solum melius legitur: ind. 14, sed etiam addita hæc sunt: Data in Kalen

Scriptum per manum Stephaui, scrinarii sancte Romanæ Ecclesiæ, in mense Maio et indictione 6.

IX.

PRIVILEGIUM SERGII PAPE III PRO MONASTERIO
S. MARTINI TURONENSI.

(Anno 904 11.)

Post illatam Turonibus a Normannis cladem privilegia monasterii confirmat.

[Opp. Launoii, tom. III, p. 11, p. 36.] SERGIUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus sacerdotibus, canonicis atque clericis, præsentibus et futuris, et servientibus in monasterio beatissimi Christi confessoris Martini, quod vocatur Turonense, et basilicæ ejusdem sancti Martini, salutem.

Arcanum divinæ dispensationis mysterium sollicitudini pontificum ejusdem pietatis gratia misericorditer satagendum providit, dum curam fideD lium populorum idem pastor pastorum pastoribus a se destinatis committere disposuit Petro apostolorum principi: Si diligis me,pasce oves meas. Idemque: Ecce, inquit, Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum; ego autem rogavi pro te, ut non deficial fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres

dis Juniis (III) per manum Theophylacti, sacellari S. Sed. apost., anno, Deo propitio, pontificatus domini Sergii summi pont. et univers. papæ in sacratissima sede B. Petri apostoli VIII, ind. 14. Quæ verba cum nequierint nisi ex vera tabula depromi, unde factum est,ut in ipsa clausula,qua fides tabularum potissimum intelligitur, ab ea recederetur. Jafii.

« PoprzedniaDalej »