Obrazy na stronie
PDF
ePub

milis,scilicet,qui habet unam longam in arsi et duo A pla et nobili (quadam suavitate) percurreret, breviter

in thesi et in syllabis; partibus vero,id est syllabis, ad numerum ionicum, de Ionico minore dicitur,jungitur, scilicet in duplam,et iambicinum, id est,iambicum in dupla. (Alius vero est numerus, qui trochoides nominatur, id est, qui figuram quamdam speciemque trochæi habere,videtur, ex elationibus geminis et longa posilione consistens) per contrarium prioris effectus, id est, pedis; per contrarium dicitur, quod ille in capite hic finem habet.

B

exponeret, (ad cautus carminumque dulcedines decenter regressa conticuit,) continuit. Si lectum fuerit continuit, sicut hic habet, id est, perseverare voluit,ut quod docuit per regulas artis, probaret exemplis carminis. Si vero conticuit legerimus, significat tacuit, et subaudiendum est, a perceptis. (Tuncque Jove assurgente, divisque) præambulis, id est, præambulantibus illum Jovem, symesin (b), accentus Græcus est, id est, speciem carminis, permixtam et variam, modulata, scilicet ipsa harmonia (in thalamum quoque virginis magna cunctorum) velaptate,delectatione, (pervenit.).

Sunt autem mixti generis quinque,scilicet numeri, id est dactylus per iambum, id est cum iambo; dactylus in bacchio,id est,ex bacchio,incidens,desinens, is, scilicet numerus, qui veniat ex trochæo, qui a longa incipit, hoc est antibacchius; dactylus per bacchium,id est, antibacchium (qui ex iambo manaverit;) dactylus per chorium, id est, per tribachium, in quo numero chorius præcedit dactylum,ideoque (qui ex iambi similitudine exordium) iambi similitudinem mutuat, cum iambus et chorius eadem proportione dividuntur, mutuetur, accipiat: dactylus per chorium, qui ex similitudine trochæi videatur) expressus, formatus. Creticus, amphimacrus,(quidem consonans ex trochæi) positione, scilicet sua, id est constitutione, et indicio, id est signo (numeri componendi, et omnium figurarum) plena perceptio, plenus intellectus. Dividitur (hæc in eas, quas et Melopa ia partes, quæ sunt istæ: A) epilepsis ins, λήψις) επιληψις, id est,perceptio ;nos tamen dicimus epilepsis Græce suspensionem; suspenditur enim homo, id est, alienatur vi passionis, quæ cadiva vocatur, epilepsis. quippe vocatur illa passio, (per quam scimus, quo) quantum, id est, quamdiu (numero utendum sit :) Xpoc, id est usus, inde catachresis, id est abusio (per quam positiones,aut elationes decenter aptamus): us, id est mixtio, (per quam quod opportunum fuerit) ex arte miscemus, scilicet pedes. (Tropi vero, ut in melopæia et in rhytmopæia, tres sunt, quos) systalticos, id est, stantes, quod uniformiter unaquæque semper stat (dicimus, et in) harmonicis, musicis, eos, scilicet tropos (superius memoravi). Numerum, id est, rhythmum, (autem marem esse,melos feminam noverimus), melos Græce cantatio. (Etenim, melos, id est vox, per se nullam formam habet, donec accedat numerus, cujus operatio per elationem et depositionem præstat illi formam, et varios effectus, materies est, quæ sine) propria figura censetur, scili- D enarravi, (musas, deosque) disciplinas cyclicas, cet sine dactylico et cæteris generibus computabitur. Rhythmus autem, scilicet numerumcertum vocat, (opere quodam virilis actus) tam formam soni, scilicet utrum elevatur aut deponatur, (quam varios præstat effectus).

(c) Habes senilem Martiane, scilicet o fili, fabulam, scilicet finitam;iambicum senarium trimetron. Epilogus est Martiani patris ad Martianum filium suum. Senilem, antiquam, anilem, delirantem, anus enim deliræ sunt præ senectute. Miscillo, vario, mixto famine, fabilis carmine, historia, miscillum famen, mixta fabula ex vero et falso, quam, scilicet fabulam, lucit satyra, id est, ludendo composuit, lucernis, vel cum lucernis et ad lucernas, quod nocte lucubraverat. Pelasgos, id est Græcos, (dum docere) nititur, scilicet ipsa satyra, id est, conatur, artes, scilicet septem liberales, creagris, vel agrestibus vel ingeniosis. Creager duobus modis intelligitur; aut enim ab eo, quod est creos, xpròs, et dypòs, id est, aries rusticus; aut ab eo, quod est creagra xpiaypa, id est fuscinula vel harpago; creagris atticis, rusticis, aut acutis, ut talis sensus sit: dum nititur, id C est, dum conatur satyra docere Græcos in artibus, que vix a rusticis atticis reciperentur; vel certe que vix ab acutis atticis approbantur, amicas, id est familiares. Sic in novena volumina, id est in novem libros, decidit, id est, finita est; septem enim sunt de liberalibus disciplinis, et duo de nuptijs Philologiæ et Mercurii,fabulose scripta,ideoque Miscillum famen dicitur, partim quod veritatem artium exponit, partim fabulas fingit. Hæc (quippe) scilicet satyra vel fabula, loquax, verbosa, docta. vera propter artes, indoctis, fabulosis propter fabulas, docta indoctis, artes et fabulas, vera simul et falsa, aggerans, cumulans vel coadunans, fandis, pronuntiandis veris artibus falsas fabulas (tacenda) farcinal, implet, immiscuit. mixtum

(Quæ eum harmonia) intentis(a)diligenter audientibus heroum populis, id est hemitheis, augusta, am

[blocks in formation]

tortuosas vel circulares; nam circulare neque initium, neque finem habet: sic et artes propter difficultatem cyclicæ vocantur, quod perfectæ et consummatæ vix unquam capiuntur, nullus enim ad earum perfectionem perfectam attingit, quæ Græce xxτóp0uz dicitur; unde Cicero de quodam ait: Per artium catorthoma assecutus fuerat, id est, per

detur.

(c) Sequentia Martiani Meibomius rhytmice exhibet; quod hic ob adjunctas glossas observare haud licuit, maxime cum id in ms. quoque haud fiat,

fectamartium perceptionem. Aliter cyclicæ disci- A scilicet cum falce, pro tempore dixit, quod Satnr

nus falcem gestat, jam canescente, id est. senescente rota, id est ætate sua.Saturnus quippe deus temporum senex depingitur; sic et iste senex erat, quando hos scripsit libros, et ideo dicit, jam canescente rota ætatis suæ. Beata urbs, id est, Carthago, Elisa, Didonis, quem, scilicet Martianum, vidit alumnum juvenem et nutritum, Lugariorum(b) de Lugara provincia Africa scilicet oriundus Martianus, murcidam, pro marcidam, id est, antiquam viciniam, scilicet incolentem viciniam, id est, propinquitatem, (parvo) obsidem (e), paupercus, divisus, (vixque) respersum, patientem, coopertum, respersum, illa re,id est pervolucro; (d) nictantem, scilicet nocte, id est, vigilantem, cura, id est, propter curam et studium, somnolenB tum, dormientem, lucibus, id est diebus, tota die dormit et nocte vigilat; quare, ob hoc, id est, propter hoc, ut possit haurire (creatum) pegasium gurgitem, id est, artium fontem, decente... quando, pro quandoque (possem haurire poculo). Testem ergo, testamentum nostrum, scilicet Martianum, (quem) veternum, nntiquum, cultum prodidit, scilicet satyra, id est, manifestatum. Hucusque locuta est satyra. Secute tu, id est, dum secutus fueris, Martianus loquitur ad filium suum, nugis, id est ritibus, carminibus, o nate, id est fili, ignosce, indulge, lectitans, sæpe legens. In hoc ultimo versu videtur, quod non minor Martianus ad patrem, sicut in quibusdam Martiani libris habetur, sed senior Martianus ad juniorem, id est, ad filium, loquitur, cum dicit: Secute, nugis, nate ignosce lectitans.

plinæ dicuntur, quod in similitudinem virtutis in semetipsas redeant,ideoque omnis ars et disciplina virtutis nomine appellatur. Garrire, inhoneste pronuntiare, agresti, rustico, plasmate, figmento, finxit, scilicet ipsa satyra, id est, simulavit, cruda, nova vel indocta, hac psa, scilicet satyra, inquit, nauci, vili, rupta, irata conscientia sua, turgensque, inflata, indignata, irata, felle, scilicet amaritudinis, id est, superbia, ac bile, veneno, multa chlamyde, scilicet cum hoc dixit satyra, chlamyde pro omni ornamento, prodire, accedere, approbanda, scilicet ego, id est laudanda, doctis cultibus, artibus: possemque, scilicet ego, quod vacat, comis, ornata ipsa, utque, veluti, tanquam, e Martis curia, ex Areopago, ubi erat curia Philosophorum, quod ibi disputabant semper, (Felicis inquit sed Capella) flamine, spiritu, quod per te proferor, indocta, scilicet videor, rabidum, insanum, vel eloquentissimum vel rabulum, quasi omni tempore fabulas dicentem, hinc rabulatio vocatur, quem, scilicet Felicem Capellam, videre sæcula, scilicet ista, turgis, improbis, gulosis epulonibus, hiatibus, caninos, validos, blateratus... id est latratus, pendere pro impendere, id est reddere. Proconsulari vero, una pars est, id est, honorabili, proconsulari culmini, id est in culmine proconsulari: significat enim, tunc illum proconsulem Carthaginis fuissse, quando hunc librum scripsit; dantem, scribentem suas fabulas, ipsoque, scilicet cum, (dudum) bombinatorem, pompose loquuntur, bombo est sono, hinc bombus C sonus dicitur, flosculo, superfluo fabularum, vel pulchritudinem locutionis,decertum (a) (Meib. decerplum) pro decertatum, id est luctatorem, falce

[blocks in formation]

Expliciunt Glossæ Martiani.

tiqui. Cassiodorus eum Madaurensém vocat.
(b) Meib. obsidentem.
(d) Meib. lucro

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

tione me immeritum decorastis, qui nec saltem di- A natos ac pavidos consolari dignatus est dicens : gnus sum cuilibet minimo ex vestris servulis exæquari. Facitis hoc certe, quia creditis me alicujus esse utilitatis, cum ego nullius meriti vel scientiæ mihi conscius sim. Verum si quid illud est, totum ejus gratia qui habet statum hominis in manu sua, quique est nostræ dator et moderator vitæ, qui etiam dona sua persæpe indignis et non merentibus tribuere consuevit. Hanc gratiam utique in omnibus et in singulis vos amare certissimum est,quia et ipse plenus estis: utpote qui secundum Apostolum primitias spiritus abundantius exhausistis.Cæterum quod dixistis velle vos me esse vobiscum, me miserum, cui nec contigit vos id velle dum adhuc calidus medulas sanguis alebat, solideque suo stabant sanguine vires. Nunc longo senio putre corpus et succedentibus sibimet morbis membra debilia hoc mihi exoptabile bonum invident. Essem certe, essem apud vos, assisterem, inhærerem, erudirer alloquio, firmarer exemplo, benedictionibus B sacrarer. Verum, quia id non licet, ago quod possum, vos noctibus, vos diebus memoria, desiderio tenendo et spirituali intuitu assidue contemplando.

Sane quod professi estis non posse vos non dolere pro miseriis Christicolarum, quas nostris meritis exigentibus patimur, scio, Pater sanctissime, esse verissimum. Quod enim, pace cmnium dixerim, vos vel præcipuum vel solum esse constat,qui pro calamitatibus sanctæ Dei Ecclesiæ ingemiscitis, cujus filios videtis gravissimis cladibus atteri, et divinæ ultionis jam districto, jam cervibus imminenti gladio feriri. Quodque doloris vestri pondus exaggerat,cernitis nonnullos Dei potentia in superbiam abuti, et non solum suorum nullam peccatorum agere pœnitentiam, verum etiam inter ipsa flagella deteriores, dum Dei bonitatis divitias contemnunt, thesaurizant sibi iram in die iræ et revelationis justi judicii Dei. De qualibus per prophetam dicitur: Impius cum in profundum venerit iniquitatum, contemnit (Prov. XVIII, 3). Et apostolus: Ut impleant, inquit, peccata sua semper. Juste ergo talibus super ducitur ira Dei, ut nullam mereantur misericordiam, sed pereant in æternum. Nam electis flagella non ab irato,sed a propitio Deo irrogantur. Quia per illa quasi per ignem purgantur, et excoquitur in eis omnis vitiorum rubigo. Ergo flagellis Dei alii emendantur, alii exercentur, alii puniuntur, fitque miro et ineffabili modo,ut aliquando mali ab irato Deo tolerentur, justi vero a propitio flagellentur. Isti permittuntur ad tempus florere, ut in sæculum sæculi intereant; illi temporaliter affliguntur, ut in perpetuum gaudeant. Cùm hæc ita sint, oportet vos, ter beatissime Pater, venerari et admirari judicia Dei,quæ aliquando occulta sunt, semper autem justa, et non nimis dolore de his quæ ad bonorum correctionem, vel ad malorum constat fieri justissimam damnationem.Num enim aliquid novi contigit? Usitatissima suntista,et communis generis humani deploranda querela. Et ne longius ad multa profluam, B. Gregorius in ultima parte Ezechielis prophetæ hæc ipsa deplorat dicens: Nostræ tribulationes excreverunt, undique gladiis circumfusi sumus, undique imminens mortis periculum timemus. » Et post pauca: «< Quid igitur restat, nisi inter flagella, quæ ex nostris iniquitatibus patimur,cum lacrymis gratias agamus?» et cætera quæ doctor egregius lugubriter deplorando persequitur.Ipse auctor salutis nostræ non nobis prospera, sed adversa promisit dicens: In mundo pressuram habebitis (Joan. xvi, 33).Sed continuo conster

siæ. In serie autem episcoporum Virdunensium unicum reperimus cui hæc conveniant, Dadonem, qui anno 880 sedem illam ascendere cœpit ad annum 829

; quo tempore virtute et eruditione florebat Remigius Antissiodorensis S. Germani monachus, ex prima nominis littera designatus, quem hujus epi

C

D

Confidite, ego vici mundum (ibid.). Beatus pater Augustinus scribens ad quemdam episcopum, ruinam suæ civitatis plus justo dolentem, inter cætera dixit: «Non est magnus qui magnum putat, quod corruunt lapides et moriuntur mortales. » B. item Gregorius ad hujus vitæ contemptum nos provocans: «Absit,inquit, ut de mundi perturbationibus lugeant,qui et aliam vitam esse credunt, et ad hanc per meritum aspirant. » De mundi enim fine lugere eorum est qui in ejus amore radices cordis plantaverunt, et aliam vitam aut esse nesciunt aut non amant. Et cum dicat Apostolus: Quicunque voluerit amicus esse hujus sæculi,inimicus Dei constituitur (Jac. Iv, ), qui de mundi persecutionibus dolore concutitur, inimicus Dei convincitur. Quæ igitur ratio est ut vir sapiens de mundi persecutionibus lugeat, quem finiri ipsis suis percussionibus non ignorat?Scio me forte improbulum, quod sic audaciter,vel fortassis irreverenter loquar cum domino meo, nulla sub serviente verecundia, et quasi velim consolari eum in quo est, auctore Deo, consolationis et sapientiæ plenitudo. Sed dabitis, spero, veniam obedientiæ,quæ me facit tentare quod nequeo nec arrogantiæ deputabitis impossibilia me præsumpsisse, sed potius devotioni.

Inter hæc vel maxime jussistis, ut aciem mentis ad ultimam Ezechielis prophetæ converterem, et quid sibi velit quod de Gog et Mogog aliisque gentibus cum eis congregatis sermo propheticus describit, diligentius investigarem. Ac primum dicendum opinionem quæ innumeros tam in vestra quam in nostra regione pervasit, frivolam esse, et nihil verum se habere, qua putatur Deo odibilis gens Hungrorum esse Gog et Magoh, cæteræque gentes quæ cum eis ascribuntur, propter hoc maxime quod dicitur: A lateribus Aquilonis venies et post dies mulo s visitaberis; in novissimo annorum venies ad terram quæ eversa est gladio (Ezech. xXVIII, 8). Dicunt enim nunc esse novissimum sæculi tempus finemque imminere mundi, et idcirco Gog et Magog esse Hungros, qui nunquam ante auditi sunt, sed modo in novissimo temporum apparuerunt. Sed considerandum attentius quæ gentes cum eis venturæ dicantur. Filii hominis, pone faciem tuam contra Gog et Magog principem capitis Mosoch et Tubal (ibid.). Et paulo post: Persæ et Lybies cum eis omnes scutati et galeati. Gomer, etc., domus Thogorma etc., (ibid. 5). Si ergo Hungri sunt Gog et Magog, ubi sunt gentes istæ quæ cum eis venire dicuntur? Nam Mosoch ipsi sunt Cappadoces secundum Josephum ; Tubal Hiberi sive Hispani, vel, secundum Hebræos, Itali. Persæ et Libyes, notissimæ gentes Persarum et Æthiopum, Gomer Galatæ,quos Gallogræcos vocamus, Thogorma, Phryges Sabæi;quos in sequentibus commemorat Arabes Vedan, Carthaginenses, Tarsis Cilices sive maritimi negotiatores. Ubi ergo hæ gentes sunt cum Hungris, quorum nomina saltem aut regiones ignorant? Quod vero sagittas et arcum arripere, et in sequentibus contos habere dicuniur nunquid soli Hungri hoc genere armaturæ utuntur? Pene enim omnes gentes Orientales et Australes, plures etiam aliæ nationes in hoc armaturæ genere confidunt. Sed et Philisthæi sagittis plurimum valuisse leguntur.Legimns quia Saul vulneratus est a sagittariis, et de David legimus, quia rex factus præcepit ut docerent filios Juda arcum, ut eodem genere prælii cum Philisthis discerent decertare. Judæi et quidam nostrorum judaizantes computant Gog et Magog gentes esse Scythicas, immanes et stolæ auctorem fuisse nullus dubito; id enim satis superque indicat sub finem his verbis ; « Fratres et domini mei vestri fidelissimi et devotissimi oratores, omnis scilicet B. Germani congregatio æternavobis præmia exorant, »

relicti, diu per vastas solitudines vagantes,tandem intraverunt Mæotides paludes, ibique majore illius multitudinis parte fame consumpta, pauci quirobustiores erant et ingenio strenui,cæperunt insistere venationi, quoniam regio illa feris, avibus et piscibus fertilissima est, et captarum ferarum carnibus alebantur, pellibus tegebantur. Tali modo innumerabilis eorum crevit exercitus, et a fame quam patiebantur Hungri vocati sunt. Freti ergo innumera multitudine, loca inculta et horrida relinquentes, vicinarum primo gentium terras invaserunt, summam virium statuerunt in exercitatione sagittarum, quam artem ex necessitate didicerant, cum miseriam in desertis degerent vitam. Nunc justo Dei judicio in nostris grassantur cervicibus,et ubique intolerabilis eos formido præcurrit, Deo se per talia hominum monstra ulciscente de nobis,qui ipsius gratiam cognoscentes,non sicut Deum glorificavimus aut gratias egimus,sed elegimus servire avaritiæ,quam idolorum servitutem definit Apostolus,et a libertate qua Christus nos liberavit demum nos captivari et durissimis peccatorum catenis mala patienter astringi permisimus. Verumtamem non in perpetuum irascetur Dominus, neque in æternum comminabitur. Recordabitur misericordiæ suæ, nec sinet vacuari triumphum passionis quam sustinuit pro nobis; miserebitur pœnitentibus, aperiet sinum clementiæ ad se confugientibus; salvabit sibi populum suum, et dabit gloriam nomini suo. Amen.

innumerabiles, quæ trans Caucasum montem et A reverti voluisset. Illi vero a suis tam crudeliter deMæoticam paludem, juxta Caspium mare,ad Indiam usque tendantur, eas post mille annorum tempus putant a diabolo commovendas, ut veniant in terram Israel et regnent contra sanctos, multis secum gentibus congregatis. De quibus etiam in Apocalypsi Joannis dicitur: Cum finiti fuerint mille anni,solvetur Sathanas de carcere suo, et egredietur ut seducat gentes in quatuor angulis terræ Gog et Magog, etc. (Apoc. xx, 7). Cum ergo liber iste Apocalypsis, id est revelationis, titulo prænotetur,quis dubitet totum esse mysticum et revelatione, hoc est expositione, indigere? Itaque Gog et Magog non gentes aliquæ corporaliter intelligendæ sunt, sed his nominibus immanissima persecutio hæreticorum designatur,qui contra civitatem Dei, id est Ecclesiam sanctam, diabolo instigante, consurrexerunt de angulis et cavernis errorum. Hi sunt anguli juxta quos meretrix sedet, quæ adolescentes, hoc est stultos quosque, per plateas, id est per latam et spatiosam B viam quæ ducit ad mortem, transeuntes decipere festinat. In Evangelio quoque reprehenduntur Pharisæi,quod orent in angulis platearum, ut videantur ab hominibus, et receperunt mercedem suam. Gog autem tectum, Magog de tecto interpretatur; et Gog quidem hæresiarchas, id est principes hæresum, Magog vero, a Gog deductum nomen, eorum sequaces et adjutores intelligimus. Gog ergo, id est tectum, et Magog, id est de tecto,sunt hæretici magistri cum sequacibus suis in sublimi tecto superbiæ stantes, et falsi nominis scientia gloriantes, de quibus Isaias sub increpatione dicit : Quid tibi quoque est, quia ascendisti ei tu in tecta urbs plena civitas exsultans? (Isa. XXII, 2.).

C

Quæ quia a B. Hieronymo exposita sunt, et brevitas epistolæ plura de his dicere non permittit, ad nostri temporis Gog et Magog, ad Hungros scilicet veniamus, ut quæ ista gens esse possit, quodve solum incolat investigemus. In nullis enim historiis legimus hujus monstriferæ nationis nomen. Et certe nulla est in mundo regio mediterranea,nulla media via, nullæ mediæ insulæ, quas potestas Romana non adierit. Qui proferendi nominis curiosissima indagatione ultimam omnium insularum Filetam probant, quod insulam sub ipsa perusta [al., insuÎarum Thulen, Taprobanem quoque insulam perusta,Jetc., plaga positam,ipsosque hyperboreos ultra polum nostrum feliciter viventes investigare labore maximo etiam cum vitæ periculo studuerunt. Quorum industria prohatum est oceanum ex omni parte mundi esse navigabilem.Cum igitur omnes regiones cognoverint et ad notitiam sequentium sæculorum scribendo transmiserint,cur hanc Hungrorum gentem solam prætermiserunt, et æterno silentio damnantes nescire voluerunt.Potest aliquis dicere aliud nomen hujus gentls aliquando fuisse, et temporis vetustate mutatum, sicut solent mutari urbium vel fluminum seu locorum nomina. Nam Tiberis quondam Albula dicebatur,unde Virgilius: Amisit vetus D Albula nomen. Et Italia prius Saturnia dicebatur, sicut idem poeta: Et nomen posuit Saturnia tellus. Sic ergo et hæc natio forte alterius nominis in historiis habetur, et propter mutatum nomen quæ gens sit non recognoscitur. Referam quid primum audierim a majoribus. Cum exsecrandæ hujus gentis nomen apud nos auditum est, sive illud historia, sive sit fabula, fames immanissima quondam omnem Pannoniam, Histriam quoque et Illyriam ac vicinas gentes invasit; cumque jam strages vulgi catervatim fieret, principes regionum illarum ex consilio decreverunt, ut numerarentur singulæ domus,et ex singulis domibus tot homines a dominis retinerentur,quot se viderunt a famis periculo posse salvare: cætera vero multitudo innumerabilis diversi sexus diversæque ætatis abdicata est,et projecta in desertis regionibus et ignotis, interminantibus his qui eos ducebant dedituros se morti quicunque ex his

Hæc sunt, o ter beatissime, et ipsa gratiosior luce, quæ vobis præcipientibus scribere potuimus, quæ poscimus ut benigne suscipere et congenita vobis pietate corrigere ac tueri dignemini. Fratres et domini mei, vestri fidelissimi et devotissimi oratores, omnis scilicet beatissimi Germani congregatio, æterna vobis præmia exorant et omnimodas mercedes referunt pro beneficiis sibi a vobis collatis qui quantum vobis fideles sint, testes sunt orationes quas pro vobis fundunt noctu et interdiu privatim et publice. Peculiarem vestrum servum E, [al. et] nostrum dilectissimum fratrem, et vestræ. dominæ,mansuetudini in quantum audeo commendo. Scio enim quod multum vobis fidelis est, et si necesse fuerit, animam pro vobis ponere paratus sit. Omnipotentis Dei gratia vos semper et ubique custodiat,et sua misericordia circumvallet,provehat in prosperis,protegat in adversis, et post longa vitæ curricula summis sacerdotibus in cœlesti gloria vos consociet, domne beatissime præsul.

EPISTOLA II.

Cur nullæ dedicentur ecclesiæ in honorem sanctorum
Veteris Testamenti.

Placuit beatitudini vestræ, Pater sanctissime, requirere a nostra exiguitate cur modo in orbe Christiano non ædificentur aut dedicentur ecclesiæ in memoria vel nomine patriarcharum, vel prophetarum cæterorumque sanctorum, qui Domini et Salvatoris nostri adventum præcesserunt,sicut in beatorum apostolorum et martyrum seu cæterorum sanctorum fieri solet De qua re hæc reddi ratio potest, quia perrari sunt ex antiquis Patribus quorum natalitii dies memoriæ traditi sunt. Judæi siquidem, bonis omnibus invidentes, noluerunt dies transitus vel martyrii eorum commendare memoriæ, ne eorum qui passi sunt gloria illis qui eos occiderant major fieret peracti sceleris pœna,et istorum veneranda recordatio inimicis esset illorum æterna con. fusio sed nihil hoc agentes profecerunt, quia quibus singuli dies subtracti sunt per oblivionem, omne tempus tribuitur per honorem. Nam etsi nescimus quando passi sunt martyres, tamen quia martyres fuerunt novimus. Interea eorum reliquias aut impossibile aut difficile est reperire, sine quibus templa ædificari aut consecrarí moris non est. Quia ergo innumeri sunt sanctorum Patrum quorum na

talitii dies ignorantur,quorumque reliquiarum nihil A mundum ubique gentium construuntur et dedicanreperitur, paucissimi vero quorum dies mortis vel passionis scitur,idcirco nulli eorum memorias celebrari vel templa construi contingit, istorum paucitate intra illorum multitudinem delicitescente.

Inter hæc sciendum quia in Veteri Testamento post tabernaculum a Moyse in deserto perfectum juxta exemplar sibi divinitus ostensum, unum fuit templum a Salomone constructum, nec præter illud alicubi hostias immolari licitum erat. Quæ omnia tunc in figura erant,cum necdum tempus venerat exstruendæ aræ, in qua singularis Agnus immolatus typicis hostiis finem imponeret, atque in se cuncta quæ illo tempore inenarrabilibus mysteriis adumbrabantur, impleta doceret. Abolitis ergo veteris legis sacramentis, sanctorum quoque memoria qui illo tempore fuerunt,quique ipsa tam vocibus quam actibus prætulerunt symbola futurorum jure (quantum ad cultum celebrem pertinet) subsedit, ut nec in Ecclesia sub eorum nominibus preces fundantur, B nec sacella construantur. Nunc autem sublato velamine figurarum,et veritatis luce revelata, per totum

tur ecclesiæ in sanctorum nominibus,ad laudem et gloriam nominis ejus qui mirabilis est in sanctis suis,donec perveniamus ad illud unum et singulare templum, regni scilicet cœlestis ingressum, post quod non erunt multa templa, sed unum templum, et dicitur: In ecclesiis benedicite Deo,quia una erit Ecclesia ex decem sanctis angelis et hominibus congregata, et tunc erit Deus omnia in omnibus. Hoc est illud templum, hæc illa ara, interque duo legitur Zacharias interfectus fuisse. Ait enim a sanguine Abel justi, etc. (Matth. xx111, 35.) Abel, qui luctus vel vapor interpretatur, sanctos designant, qui Domini passionem præcesserunt.Zacharias vero qui in memoria Domini, vel memorans Domini dicitur, eos designat qui passi sunt vel patienter a passione Domini usque ad finem sæculi.Et bene inter templum et altare occisus dicitur,quia intra aram Dominica passionis et ingressum regni cœlestis multitudo omnium sanctorum pro Christo patietur,donec regnum Dei manifestetur.

ANNO DOMINI DCCCCXI.

SERGIUS PAPA III.

VITA SERGII PAPÆ III.
(Apud Mansi, Conc. ampliss. col. tom. XVIII, pag. 249.

Sergius ille nefandus, Adelberti Tuscia marchionis C armis potentissimis fretus,homo vitiorum omnium servus, omniumque facinorosissimus, qui una cum Stephano sexto in Formosum papam supra modum sævierat, sedem Christophori, non Formosi, ut memoria lap sus asseruit Luitprandus,invasit;adeoque ab omnibus non legitimus pontifex, sed invasor sedis apostolicæ est habitus. Ex presbytero, non ex diacono, vel episcopo, ut habent Luitprandus et Sigebertus, factum esse pontificem indicant Acta concilii Romani, sub Joanne IX celebrati. Ambitione sedis apostolicæ ad Francos se contulit, ait Sigebertus, et eorum auxilio Christophorum invasorem capiens, et in carcerem trudens, latenter Romam ingressus, papatum invasit, et Romanos minis ac terroribus perpulit ut omnes ordinationes Formosi irritas haberent.Eumdem etiam ordinatos a Formoso papa exordinasse, novasque eorumdem ordinationes superinduxisse, testatur Auxilius apud Sigebertum, in dialogo quem hoc tempore contra intestinam D discordiam Romanæ Ecclesiæ de ordinationibus et exordinationibus Romanorum pontificum, aliorumque ab iis ordinatorum, scripsit. Ne quis vero pusillanimis ex hoc facto scandalum accipiat, meminerit patrata esse hæc ab invasoribus et intrusis, pontificis nomen usurpantibus, et illegitime thronum apostolicum invadentibus,quique censura Ecclesiæ non tam apostolici quam apostatici erant nominandi qui autem legitime creati sunt Romani pontifices, ut Joannes IX,ista vehementer sunt exsecrati. Unde non est mirandum quod Sergius cum Stephano sedis apostolicæ invasore potentissimo, ea que sacris le

(a) Rectius an. 911, ait Pagius ad an. 910.

PATROL. CXXXI.

gibus inconcessa sunt tentaverit et usurpaverit. Alienorum invasor, grassator est; at quis ab isto justa legitimaque omnia requirat? Et licet, quod mirandum est,Sergius talis fuerit, et ad sacrilegium nefandum turpissimam impudicitiam addiderit, et ex Marozia,nobilissimi illius scorti Theodoræ, de qua Luitprandus libro secundo,cap. decimo tertio, filia, filium Joannem nomine procreaverit: tamen eo honoris et reverentiæ fideles omnes, præsertim longe positi Boreales populi, prosequebantur Romanam Ecclesiam, ut quemcunque in ea sedentem audirent nomine tenus pontificem,eumdem, mirum dictu,nulla habita discussione ejus ingressus, ut Petrum colerent. Nam ab hoc Sergio Codoniensem et Hamburgensem pallia accepisse testatur Crantzius libro tertio Historiæ ecclesiasticæ, cap. 1. Bremensem Ecclesiam a potestate et jurisdictione Coloniensis, aliter quam auctoritate Formosi papæ in concilio Triburiensi statutum fuerat, plane exemptam fuisse scribit Adam lib. 1, cap. 42, Unde nemo non intelligit quanta providentia Ecclesiam universam Deus optimus regat et gubernet,quæ cum meretricum arbitrio inflammaretur, omnia mala et scandala increbrescerent, magnoque schismate scindenda metueretur,eamdem ab hæresi et schismate omni ita defenderit. ut potius omnes ubique gentium fideles eidem fidei vinculo et obedientiæ fœdere juncti persisterent firmitergue adhærerent. Postquam triennio sedem invasam occupasset, defunctus est anno Domini 910 (a), ut infra patebit ex initio pontificatus Joannis X.

31

« PoprzedniaDalej »