Obrazy na stronie
PDF
ePub

dissoni (ápovot autem, id est dissentientes sunt, qui ▲ quibus non subest ratio, id est nulla ratione conjuncum percussi fuerint, invicem discrepant. Ouópovot, qui vocis quidem) aliam significationem et virtutem gerunt; (eumdem autem impetum, id est percussionem servant)unus enim idemque sonus multis comparatur in diversis virtutibus, verbi gratia, cum uno tonum, cum alio hemitonium, cum tertio diesin. (Sunt autem et aliæ sonorum diversitates), et prima, scilicet diversitas, per intensionem, id est extensionem chordæ (ut aut acumine aut gravitate dissentiat). Secunda, scilicet diversitas, per spatiorum,id est tonorum vel semitonorum perceptionem, cum uni, scilicet spatio, aut plurimis conjungitur, quando colligitur unus tonus ex duobus spatiis, et hemitonium ex duobus spatiis. Tertia, scilicet diversitas in sonis fit per conjunctionem systematis, hoc est,quantitatis vel magnitudinis vocum sed hoc interest inter diastema, id est spatium, et sytema, hoc est, vocis magnitudinem, quod spatium inter duos sonos vel tres vel quatuor invenitur, et eo amplius; sytema autem non minus quam in diapason, quod aut unum recipit, scilicet sicut tonus, aut plura recipit, scilicet sicut diapason, quæ vii spatia aut vIII chordas recipit. Et quod secundum morem dicitur, id est xarà 0os, id est secundum morem, scilicet per hoc fit discrepantia: secundum morem,id est,consuetudinem singularum nationum reperti sunt tropi; quibusdam enim sonus gravis convenit, quibusdam acutus, quibusdam medius. Alium quippe morem, scilicet generum, acuta significant, alium graviora, quod quædam gentes delectantur acutissimo, quædam gravi.

guntur alia conhibentia, id est concordantia, sibi consentanea (alia discrepantia), alia enarmonica, concordantia inter se; alia chromatica, colorabilia ; alia diatonica, id est extenta; alia archia (a), id est principalia vel æqualia; alia perissa, id est excurrentia; sed prima, id est archia; a qualia, scilicet dicitur voce latina; secunda, id est perissa; excurrentia memorabo, id est, dicam et exponam. (Verum æqualia sunt, quæ in æquas partes poterunt separari, ut tonus in duo hemitonia); perisssa autem, scilicet sunt (quæ in tria hemitonia discernuntur. Deinde) alia deastemata spissa, scilicet sunt, alia rariora, id est apertiora. (Spissa sunt, quæ) per dieses, id est, per quartas partes colliguntur, (rariora) quæ tonis, scilicet fiunt. (Et in his) alia sibi congruunt, scilicet B per proportionem, id est conveniunt; alia discrepant id est discordant.

Nunc jam de diastematis disserendum, scilicet est, C Græce de diastematis,genitivum scilicet pro ablativo nostro ponens, Græci enim non habent ablativum, pro loco ejus genitivo utuntur. Diastema diάorqua est vocis spatium, quo acuta, scilicet vox, id est in quantum acuta, et gravior, id est in quantum gravior, includitur, id est comprehenditur. Sed in diaslematis, Græce dixit sicut et supra genitivum pro ablavito ponens, alia, scilicet sunt, graviora (Meib., breviora) illa scilicet, quæ sunt in diesi.Enarmonia, id est in quarta parte toni; majora vero sunt, scilicet diastemata (quæ per singulos tropos), his ex omnibus, vel bis diapason faciunt (quo nihil majus in tropis possumus invenire. Atque in spatiis alia composita sunt, (alia disjuncla atque asyntheta. Et composita sunt, quæ per ordinem currunt) quæ eodem ordine D currunt id est per æqualia spatia tonorum et hemitoniorum incomposita vero, quæ ex diversis, scilicet vocibus, sibi invicem copulantur. Item alia logica, id est rationabilia, alia aloga, id est irrationabilia memorantur. Rationabilia, id est logica, illa sunt, quorum consensus, id est concordiæ, convenientiæ, possumus præstare proportionem, quam invenire non potuit, id est, possumus dicere, quam proportionem ad invicem habeant (irrationabilia):

(a) Ita codex ms., quod foret Græce apysia; Meibomius habet arthia, quæ non est Græca vox, melius

Sed discrepantium, scilicet sonorum, nimia mul- · titudo scilicet est; (convenientia vero per singulos tropos) sex sunt scilicet diastemata; id est à TEOcápwv, quod de quatuor dicimus; ô:à ñévte, quod de quinque; de hinc dià ñásov, quod ex omnibus concinit, id est consonat. Illud etiam, scilicet est quartum, quod ex omnibus, id est diapason, et ex quatuor, id est ex diatessaron constat, vel ex omnibus, scilicet est quintum, id est diapason, et ex quinque, id est diapente; vel bis ex omnibus, scilicet est sextum, quod bis diapason dicitur. Sed illud, scilicet diastema, quod diatessaron, hoc est ex quatuor dicitur, recipit sonos, id est chordas quatuor, epatia et intervalla tria, tonos duos semis, hemitonia quinque, dieses vero x, et est in epitriti ratione, id est sesquitertia, instar quatuor ad tres. Diapente, quod ex quinque est, sonos, id est chordas, recipit quinque, spatia quatuor, tonos tres et semis, hemitonia vII, dieses XIV, et est in hemiolia ratione, id est sesquialtera, quod sunt tres ad duo. Diapason autem sonos, id est chordas, habet vIII; spatia, id est intervalla vii, tonos VI, hemitonia geminat, id est XII hemitonia habet; dieses quadruplicat, id est xxiv dieses habet, atque in diplasia, id est dupla, ratione versatur, quæ est unum ad duo. Quod vero ex omnibus, id est VIII, quod est diapason, et ex quatuor, id est diatessaron, dicitur, sonorum, id est chordarum, est x1, licet ex omnibus, id est ex vin et ex quatuor dicatur, tamen non sunt XII, sed xi, quod in octava finitur diapason, et in eadem inchoat diatessaron, spatiorum X, tonos habet octo et semis, hemitonia duplicat, id est XVII, dieses prædicta ratione multiplicat, id est quadruplicat, id est xxxvi habet, et est in diplas i et diametri binarii regula, ut sunt octo ad tres; habet enim octonarius ternarium bis, et duas tertias partes ternarii, quas diametrum appellat et diametri regula potest sic intelligi: ubicunque binarius fuerit, diametrum dicitur, quod per binarium omne

fors prix æqualia pari numero; ut opponatur sequenti voci posà, impari numero,

diametrum,id est medium dividitur. Quod vero ex A inadunatum, chroma coloratum, diatonon extentum. omnibus, id est diapason, et quinque, id est diapente constat, recipit sonos x11, spatia x1, tonos Ix et semis, hemitonia geminantur XIX, dieses tetraplantur, id est quadruplicantur, scilicet xxxvI, et est in triplasia ratione, ut quatuor ad XII. Quod bis diapason dicitur, habet sonos xv, spatia bis septena, id est xiv, tonos x ac duo, id est x11 hemitonia duplicata, id est XXIV, dieses XLVIII, id est quadruplicata, atque est in tetraplasia, id est quadrupla ratione, ut sunt XII ad vi. Est autem (tonus) in epogdoi, in sesquioctava, ratione; epogdous nóуdoos dicitur quasi epiogdous êóydoos, id est super octavus, quod unum habet super octo. Ubique diesin in enarmonio, scilicet genere, debemus accipere, quæ, scilicet diesis, est in quarta particulatione, id est in divisione toni, quarta particulatio una pars

est.

(Nunc quid sit systema) perhibendum, docendum. Systema est magnitudo vocis, id est magnum intervallum, ex multis modis, id est sonis,vel ex v et III, vel ex pluribus constans (quod licet multa divisionum genera recipiat, tamen quia) eadem, scilicet genera, in diastematis, id est spatiis minorihus (memoravi, præteream). Absoluta, integra, et perfecta systemata sunt vIII. Primum est, quod ab Adquisito, quem πроoλаμбavóμevov dicimus, ad mediam, quam mesen diximus, scilicet et hoc vocatur diapason,omne conficitur, protenditur. Secundam, scilicet systematis genus, quod a principali principalium,id est ab hypate hypaton in paramesen usque tenditur. Tertium, quod a subprincipali principalium, id est a parypate hypaton, in divisarum tertiam, id est trite Diezeugmenon, jungitur. Quartum, quod ab extenta principalium, id est lichanos hypaton, usque in divisarum diatonum profertur, id est in paranete diezeugmenon diatonos. Quintum, quod a principali mediarum, id est ab hypate meson, in neten divisarum, id est in nete diezeugmenon, usque progreditur. Sextum, quod a subprincipali mediarum, id est a parypate meson, in tertiam excellentium, id est, in trite hyperbolæon trahitur, excurrit. Septimum, quod a mediarum extenta, id est a lichanos meson diatonos, in excellentium diatonon, id est in paraneten hyperbolæon diatonos exsurgit, excurrit. Octavum, quod a media, id est a mese, excellentium in ultimam ducitur, id est in neten hyperboleon.

Quibus, scilicet systematis, excursis genera tetrachordorum modulandique discurram, id est breviter exponam. Tetrachordon, est nominativus Græcus, est chordarum divisio cum certa qualitate, id est proportione. Genera modulandi sunt tria, Enarmonion, Chroma, Diatonon. Enarmonium interpretatur

[blocks in formation]

Enarmonion, scilicet genus, dicitur, quod pluribus, id est majoribus spatiis, et angustioribus,id est minoribus proportionibus, diesis videlicet, separatur, distinguitur. Diatonon vero, scilicet genus, quod tonis copiosum, scilicet est, id est abundans tonis. Diatonon genus duobus tonis et semitonio constat, quod genus est clarissimum et minutissimum, licet diversis gentibus conveniat,sicut Gothis,qui minutissime canunt, Theodissi ab tissone (a). Winedi et Hebræi cum murmure. Chroma, scilicet genus quod de hemitoniis componitur: sicut enim quod inter album nigrumque est, color dicitur; ita hoc, scilicet tertium genus, chroma nominatum, scilicet est,quod inter utrumque est,id est inter harmonium, et diatonum. Et enarmonion quidem, scilicet genus, B cum ab immutabilibus,id est gravioribus,sonis cingitur, id est vallatur, (b) (sic enim surgit, tonus, tonus,diesis in acumen per dieresin, scilicet surgit, quod diatonon et enarmonion,id est per duos tonos incompositum, quod duo toni in una regione sunt tria hemitonia, hoc totum clare patet in paginis Boetii de Musica; in gravem, scilicet melodiam, per diversum, id est ex contrario mutato ordine). At vero diatonum,id est diatonicum genus,ipsis contentum, scilicet est, sonis (in acumen quidem ita accipiet modulationem, ut per hemitonium, et tonum, et tonum,modum integrum compleat: at vero graviorem) id est, conjunctum, per contrarium ordinem, id est, per tonum, et tonum et hemitonium persequetur. Sed nunc, id est hoc tempore, maxime diatono utimur,id est usui habemus,eo quod pulchrior cæteris sit; quod ideo dicitur, quia Afer erat iste; in Africa enim maxime viget diatonicum genus. Sed horum alia modulamur peragogen, ¿ywyv, id est sursum ductionem, vel per ascensionem in acumen; alia per plocen hoxv, id est geminationem vel copulationem. Per agogen est, scilicet modulatio, cum per ordinem sonus sequetur, scilicet seipsum. Ploce autem dicitur, cum diversa sociamus, id est diversas chordas conjungimus, quartam chordam ad primam. Ploce copulatio vel geminatio, quidquid enim geminatur vel ex diversis locis colligitur, ploce appellatur.

C

[blocks in formation]

men, per diesin et diesin,et ditonon incompositum, in gravem vero sonum e contrario modulatio tota submittitur. Chroma autem hoc modo melos accipit; per hemitonium et hemitonium, et tria hemitonia, quæ incomposita provenient: in gravem vero ex diverso recurret. At vero, etc.

id est ad acutam et gravem, aut accomodatur, scili- A que tropi tetrachorda quina custodiunt, sicut superius

cet cum sursum, ad acumen erigitur,aut servit,scilicet cum flectitur ad gravem. Sed cum letrachordorum, quos quadrifidos tetrachordos, id est quatuor chordas habentes;appellamus,divisiones innumerabiles sint,septem (a) sunt notæ, id est cognitæ,enarmonii, scilicet generis, duæ, divisiones sunt notæ ; chromatis, scilicet generis, tres, scilicet sunt divisiones notæ, quarum una prima, quæ mollis ac soluta, id est lasciva, mollis dicitur, quod tria bemitonia habet in una regione, et a cæteris regionibus absoluta, id est ampla, quam vero tria hemitonia unius spatii comparata duobus hemitoniis, hemiola ratio efficitur, ideo secunda nota hemiola. Secunda, scilicet nota, quæ hemiola est, scilicet quod ibi abundat sesquitertia divisio, Tertia, scilicet nota,quæ est tonia (b),quod unus tonus dividitur ibi in duo hemitonia diatonicos, scilicet generis, duæ, scilicet divisiones sunt, una mollis, scilicet propter integrum tonum, altera robusta, id est, acuta propter hemiolon. Et modos, id est species quidem accipit enarmonion scilicet genus, a tetartemoria diesi, id est toni parte quarta nam popia pars dicitur. Illud vero quod mollius, id est, chrona diximus, per tritemorian diesin copulatur,id est, conjungitur in chromatico genere,quod molle vocatur; tonus dividitur in tres partes, ideo tritemoria appellatur. Ipsum vero (chroma) hemiolon, id est diationum, fit ab hemiolia diesi,id est ab hemitonio,in quo apparet sesquialtera proportio, ejus diesis, quæ fit enarmonii, scilicet generis, quod duæ quartæ partes in enarmonio segregatæ conjunguntur in unum in hemiolio, hoc est in diatono, et efficiunt hemitonium, a quo incipit diatonicum genus, et hemiolion dicitur diatonicum, quod in ipso genere diapente abundat, quæ in extremis suis sonis sesquialtera copulatur ratione.

Sed nunc de tonis, scilicet dicamus Tonus est spatii magnitudo, id est intervalli inter chordam et chordam,et vocem et vocem; qui ideo tonus dictus est, quod per hoc spatium ante omnes, scilicet voces et divisiones vocum sive chordarum prima vox quæ fuerit, extenditur, hoc est, de nota qualibet in notam, id est, de chorda in chordam, singulæ enim chordæ habent suas notulas, sicut habetur in Boetio; ut a media, scilicet chorda,id est a mese in paramesen, id est in illam quæ est prope mediam, ut est in Lydio, scilicet sono, si a iota directo, id est a mese, in signa jacens, id est in paramese signa, id est notulæ concurrant. Verum quod hemitonia diesisque, id est quartæ partis et tertiæ, quando tritemoria vocatur, quid vel quantæ qualesve sint, docui. Troporum etiam nomina, id est, quomodo vocantur, numerumque monstravi, id est, quod sint xv.

Nunc de tetrachordis eloquimur, (nam singuli qui

(a) Diversum computum habet Meibomius, ita legens: sex sunt notæ; enarmonii una; quæ quidem Lectio cum Aristide lib. 1 de Musica congruit.

(b) L. c. Meibomius restituit lectionem toniæa;

B

C

D

quoque notavi). Verum horum, scilicet tetrachordorum extremos, id est primum hypaton,quod ultimum netarum hyperboleon, sequitertia enim proportione sibimet conjunguntur extremi soni omnium tetrachordorum (sibi aptandos esse non dubium est. Tetrachordum quippe est) quatuor sonorum, id est chordarum, (in ordine positorum congruens et) fida concordia, id est inerrata. Sonat autem tetrachorda principalium, id est hypaton, mediarum id est meson; conjunctarum, id est, synemmenon; separatarum, id est diezeugmenon; excellentium, id est hyperboleon. Et primum tetrachordum, quod est gravius, incipit a principalium principali, id est ab hypate hypaton,et desinit in principalem mediarum, id est hypate meson. Verum principalium et mediarum, scilicet tetrachordum,id est hypaton et meson connexum, scilicet est, id est conjunctum, quod nihil interest, quod conjunctarum vocatur, scilicet quod jungitur tetrachordo mediarum,erit tetrachordum a media, id est a mese, in neten conjunctarum, id est in neten synemmenon. Atque divisum, scilicet aliud tetrachordum, ab his, scilicet prædictis tetrachordis duobus, longeque discretum, quod est quartum devisarum, a submedia, id est a paramese, in neten, id est ultimam separatarum, id est in neten diezeugmenon usque jungitur. Separatarum tetrachordum dicitur, quod omnino separatur a mese, eum qua nullam habet consonantiam. Quod autem ex diversis, id est, separatis conjunctum est, id est inebat, in acutiorem sonum, et in quintum, scilicet tetrachordum, id est in quintam chordam, excellentium, id est hyperboleon profertur. (Sed de tetrachordis satis dictum. Nunc de pentachordis videa

mus.

Ac similiter) hæc quoque quinque, id est pentachorda, esse non dubium est. Primum igitur, scilicet pentachordum, quod est gravius, principalium esse dicemus, id est hypaton, quod incipit ab Adquisito, id est proslambanomenon, et in principalem mediarum,id est in hypaten meson terminatur. Sequens, id est secundum pentachordum,in acumen ejusmodi est, quod constat a principalium extenta, id est a lichanos hypaton diatonos. in mediarum illam, id est in meson,quæ in Lydio scilicet tropo iota rectum habet. Tertium autem, scilicet pentachordum, conjunctarum est, id est synemmenon, quod a mediarum extenta, a lichanos meson diatonos,in ultimam conjunctarum,id est,in neten synemmenon,ducitur. Quartum vero,scilicet pentachordum, quod per divisionem est, interponitur enim tetrachordum conjunctarum, nam cæterum conjuncti sunt, a media, id est mese, in tertia divisarum, id est, in trite diezeugmenon, connecti solet. Quintum, scilicet pentachordum, in acumen erigitur, quod in acutis exten

mallem tonæa tovaïa, uti apud Hesychium dicitur vox intenta quanquam Aristides. I. c, chroma teniæum appellet.

ditur et hyperbolæis, vel in acumen erigitur,id est, A edisseram. Melopæia, id est melorum factura, es incipit a disjunctarum extenta, id est, paranete diezeugmenon diatonos, atque in nete excellentium, id est, in ultima hyperboleon, terminatur. Hæc,quæ dixi, artis nostræ doctissimis, scilicet a philosophis approbantur,id est laudantur. Non sum nescia Lytotes, sed scio, asserere, scilicet quosdam, quædam tetrachorda ab hemitoniis,id est ab acutis, initia posse sortiri, quod est in modulatione diatonica situm, de qua, scilicet modulatione diatonica, superius multa dixi. Sane notum est, atque intimatum velim, id est vobis esse notum, adquisitum,id est, proslambanomenon in omnibus quidem, scilicet pentachordis quæ a tono incipiunt, aliis collocari; in his autem, hoc est in tetrachordis, quibus proslambanomenos non consonat, quam ab hemitoniis incipiunt,omnibus autem pentachordis apponitur, quam a tonis integris incipiunt,quæ non per sonos, id est, non per tonos, sed per hemitonia, fiunt, in tetrachordis fieri non posse; in his enim, scilicet tetrachordis, semper ab hemitonio principalia (i. e. principia) ducuntur. (In aliis autem, quæ pentachorda nominantur),nec tamen modulationi, scilicet illi quæ fit per semitonia, subjiciuntur, ut per sonos, id est, per duos tonos,constare videatur, apponitur, scilicet proslombanomenos. Secundum enim, scilicet hypate hypaton, in his, scilicet pentachordis, hemitonium possumus porere.

B

C

Nunc de transitu, id est, permutatione modulantium,scilicet dicendum. Transitum vocat commutationem, cum de genere fit transitus in aliud genus, et de sono in sonum. Transitus est alienatio, id est transmutatio vocis in alteram figuram soni fit autem transitus modis quatuor: per genus, ut ab enarmonio, id est ab enarmonico genere,aut in chroma, id est chromatico genere, aut in diatonon, id est in diatonico genere, scilicet fit transitus: vel per systema, id est per magnitudinem, scilicet fit transitus, ut a principali principalium, id est hypate hypaton, si forte in subprincipalem, id est, in parypate hypaton, aut in aliud forte systematum: aut cum de conjunctis, id est de synemmenis, ad divisas, id est ad diezeugmenas transitum facimus: vel per tonum, scilicet fit transitus (cum a Lydio vel in Phrygium, vel in alium tropum cantilena transducitur) cum tonum pro tropo ponimus, quod tropi ex sonis constant vel per modulationem, scilicet fit D transitus,cum ex alia specie modulandi,verbi gratia, de gravi in acuto, in aliam transilimus, descendimus; vel cum a virili cantilena, id est robusta vel tubali, transitus in femineos, id est graciles modos fit.

:

De genere modulandi consequenter exponi, id est, (a) Meib., effectæ.

(b) Ridet hane lectionem Meibomius,et recte,cum sua sc. dithyrambi a ex Aristide firmetur.

(c) Assentiri ric Meibomio nequimus, qui legit homologica, seu similem habentia rationem secundum quod est res Aristides enim aperte etiam Comicos modos melopæiæ nominavit,qui ad priores generales

t

habitus, id est,dispositio ut habeatur modulationis(a) effectæ, id est aptatæ. Melos autem est actus acuti aut gravioris soni, id est,ipse cantus cum agitur, et acutus aut gravis sonus. Modulatio est soni multiplicis, id est, varii, expressio, quod non fit cum una voce,scd ex multis et diversis, gravibus videlicet, et acutis. Melopæiæ species sunt tres, hypatoides, id est species principalis quæ est gravis, nam ideo species dicitur: mesoides, id est media,quæ neque nimis gravis, neque nimis acuta: netoides, id est, ultima et acuta, hæc in minoribus cordis fit. Et hypatoides est, quæ appellatur tragica, quæ per graviores sonos constat tragica dicitur propter graves sonos, namtragicum carnem grave semper est. Mesoides, quæ et lipara iambica (b), propter iambum pedem lipara idest pinguia,quod non sunt gravia sicut hepatoides, nec acuta sicut netoides; iambica propter iambum pedem, qui nec totus logus constat, nec totus brevis (dithyrambica nominatur): quæ tonos æquales, id est, integros, et medios custodit,id est temperatos et in medietate constitutos inter graves et acutos. Netoides, id est ultima, quæ et nomicos,id est legatis propter legem acuminis, quam servat, consuevit appellari quæ plures sonos,id est acutos omnes ex ultimis recipit. Sunt etiam, scilicet præter has tres, aliæ distanliæ,quæ et tropica mela,id est mela tropis apta xv dicuntur; aliæ comiologica, id est, comædiis convenientia:sicut comædia media inter est tragicum et satyricum carmen, ita comiologica melodia diciter mediis conveniens, et homologica (c), id est, similem rationem habentia secundum quod res. (Sed hæc aptius) pro rebus, id est secundum res ipsas, subrogantur, id est, permutantur, nec suas magis poterunt, scilicet ipsæ chordæ, divisiones afferre, id est, demonstrare, scilicet sicut fuerit materies. Hæ autem species, scilicet superius dictæ, etam tropi, id est, divisiones vocum dicuntur. Dissentiunt autem,id est, discordant (melopæiæ) ipsæ modis plurimus inter se; et genere (ut alia sit enarmonios, alia chromatice, alia diatonos), genus est in tribus, in enarmonico, et chromatico atque diatonico, quod in his omnes soni reperiuntur, species vero in singulis sonis, id est omnibus chordis; specie quoque scilicet dissentiunt inter se, quod alia est hypaloides, id est gravis, alia mesoides, id est media, alia netoides, id est acuta tropis, scilicet dissentiunt, ut Dorio, Dyjdio vel cæteris, scilicet quinque modis. Omnis tamen, scilicet cantor vel homo, qui melos inchoat, præ cunctis, id est ante omnia, systema debet advertere, id est, majora spatia vocum,quæ sunt diatesseron, diapente et diapason: dehinc sonos miscere, id est jungere, atque componere.

reduci possint; et ipsa hæc Remigii expositio nostram lectionem probat: quamvis revera huic etiam glossa ista sit inserta; unde facile nobis persuademus, duorum auctorum glossas simul fuisse appositas,seu potius confusas, tam hic quam in cæteris hujus scriptoris locis.

Hæc de septem partibus, scilicet superius dictis, A nem : atque in verba, quæ scilicet verba, apta ratio

artis nostræ dixisse sufficiat. Nunc rhythmos, hoc est, numeros perstringamus, id est, breviter dicamus, (quoniam ipsam quoque) portionem, partem, id est rhythmum, nostri esse non dubium est. Rhythmus igitur est composito quædam ex sensibilibus; sunt enim numeri intelligibiles et incorporales, cum nullo sensu corporeo discernuntur ; sunt sensibiles, cum ad visum et auditum et tactum pertinent, collata temporibus, id est conveniens, aptata vel conjuncta. ad aliquem habitum ordinemque, scilicet temporis præsentis præteriti et futuri, connexa, conjuncta.Cum omnis musica numero constat,sola tamen humana vox, propter dignitatem rationabilitatis, rhythmus vocatur, unde Virgilius:

..Numeros memini, si verba tenerem.

modis, id est modulationibus colligarit, quæ cuncta, id est hæc tria socia, pro sociata, perfectam faciunt cantilenam. Dividitur sane numerus in oratione (per syllabas), id pertinet ad verba; in modulatione per arsin ac thesin, hoc pertinet ad sonuin, cum elevatur aut deponitur vox; in gestu, figuris, flexionibus membrorum determinatis, id est distributis, schematisque completur, pro schematibus, figuris et schematibus idem est.

Verum numeri genero sunt septem: primum de temporibus, scilicet longis et brevibus. Secundum de enumeratione verborum, cum consideramus, quæ metra vel rhythmi quatuor partes recipiant, quæ in numerum cadere non possunt, scilicet quod excedunt legitimos pedes, qui sunt in quaternario nume. B ro; quæ, scilicet verba, rhythmoides, id est similia numeris judicantur, id est sic scanduntur, quia sibi terminatur pars, ubi finitur pes: Rhythmoides, id est numeri forma vel species quæque, scilicet verba, tribus vocabulis discernuntur, hoc est, enrhythmon, arhythmon, rhythmoides: enrhythmon numerabile, et quod formam numeri habet: arhythmon numerabile, numero carens, quod in nullum certum cadit numerum; rhythmoides, similitudinem habens numeri, quæ partim numeros assimilat, partim a numeris dissentit. Tertium, scilicet genus, de pedibus. Quartum de eorum, scilicet pedum, genere. Quintum est, quod agogen rhythmicam, id est ascendentem vel ductam numerationem, nominamus, id est quo genere, scilicet metri, utrum dactylico vel iambico, numerus modique, scilicet modulationis, ducantur. Sextum de conversionibus, id est quomodo convertatur unum genus metri in aliud. Ultimum, id est septimum. Rhythmopæia est, id est numeri factura, id est quemadmodum procreatio numeri possit effingi in metro vel versu.

Rursum sic definitur, scilicet rhytmus (numerus est diversorum) modorum, tonorum, temporum, et pedum (ordinata) connexio, junctura (tempori), pro ratione, secundum rationem(modulationis) inserviens, obediens, (per id, quod aut) efferenda, sublevanda in acumen, vox (fuerit) aut premenda, scilicet in gravitatem, et qui, scilicet numerus, nos constringat a licentia, scilicet vulgari, modulationis, id est inordinata, quæ est sine regula, ad artem, id est, ad certum aliquid, disciplinamque, scilicet ne forte evagetur vox, et libere effluat. Interest tamen inter rhythmum et rhythmizomenon; quippe rhythmizomenon, numerandum vel numerabile, quod in numerum et artem redigi potest, materia est numerorum, pedes videlicet, qui præstant numeris materiam, nam per C pedes scansio: numerus autem (velut quidam artifex aut species modulationis) id est ipsa materies apponitur, idest additur propter materiam ipsius numeri. Omnis igitur numerus triplici ratione, id est tribus modis discernitur. visu, audituque et tactu: visu, sicut sunt ea quæ motu corporis colliguntur, id est gestus corporis et saltationes: Auditu, cum ad judicium (a) modulationis intendimus, scilicet in organicis sive humanis vocibus: tactu, hæc species ad medicos pertinet, ut ex digitis exploramus venarum indicia, scilicet in corporibus hominum, pulsus videlicet, nam et ipsi secundum ipsos rhythmos fiunt, et explorantur indicia signa pulsus. Verum nobis, id est, musicis attribuitur maxime in auditu visuque. Sed rhytmice est ars, id est numeralis positio, omnis in numeris, quæ numeros quosdam propriæ conversionis accipiat, id est, reditus proprios, ut unde veniat, et ea redeat ipsa vox, flexusque, id est, reditus vel circuitus legitimos, id est rationabiles sortiatur.

(Est quoque distantia inter rhythmum metrumque non parva, sicut posterius memorabo. Sed quia visus auditusque numero) dictus, scilicet est a me (accidere); hi quoque, id est visus et auditus, in tria itidem, id est similiter, genera dividuntur, in corporis motum, id est gestum : in sonorum modulandique ratio

(Apographum habet: Cum adjutorium.

D

Primum igitur, scilicet genus, tempus est, scilicet præsens, quando inchoatur cantilena, quod in morem atomi, id est insecabilis, nec partes nec momenta recisisnis, id est divisionis, admittit, recipit; ut est in Geometricis punctum, in Arithmeticis monas; id est singularis quædam natura ac seipsa contenta, id est sufficiens. Sed numerus in verbis, scilicet invenitur, (per syllabam ; in modulatione) per sonum, id est tonum ipsum, aut per spatium, id est divisionem toni, quod fuerit singulare, scilicet invenitur, id est indivisibile, et unum: majus spatium vocatur systema, minus diastema. In gestu, scilicet fit tempus, per incipientem corporis motum, quod schema diximus, id est figuram, ut in aptatione membrorum. Atque hoc erit brevissimum tempus, id est præsens, quod insecabile memoravi. Compositum vero, scilicet tempus, id est artificiale, quod potest dividi, scilicet in species, et quod a primo, scilicet præsenti tempore, quod est insecabile (aut duplum, aut triplum, aut quadruplum) est a primo, id est a prima divisione. Eate

« PoprzedniaDalej »