Obrazy na stronie
PDF
ePub

magis est credendum; Balaam enim multa prophe- A sabiles manerent. Poterant ipsi dicere: novimus lotavit de Christo, et inter cætera dixit: « Orietur stella ex Jacob. » Illi vero habentes hanc prophetiam, mox ut viderunt stellam novam,intellexerunt regem natum, et venerunt. Et quia regio istorum non longe distat a terra repromissionis filiorum Israel, idcirco in tam brevi spatio temporis Hierusalem venire potuerunt: legitur enim quia postqam filii Israel venerunt ad terminos Ammonitarum non longum post tempus ingressi sunt in terram repromissionis. Sed si nepotes Balaam fuerunt,quærendum est quare dicat sanctus evangelista illos venisse ab Oriente. Et sciendum quia quicunque ab illa regione venit, quæ in orientali parte posita est,bene ab Oriente venire dicitur. Et ob hoc magis credendum est quod nepotes fuissent Balaam, quia regio R Ammonitarum vicina erat terræ Judæorum. Spiritaliter vero pulchre isti magi ab Oriente dicuntur advenisse, quia omnes qui ad Deum veniunt, ab ipso et per ipsum veniunt,ipse est enim oriens,ut illud: << Ecce vir oriens nomen ejus; » et: « Vobis qui timetis Deum orietur Sol justitiæ. » Ergo ad hunc Orientem nemo potest pervenire, nisi veniat ab Oriente,quia sicut ipse dicit: « Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me traxerit eum ; » et item : «Nemo venit ad Patrem nisi per me. » Sequitur : << Venerunt Hierosolymam. » Hanc urbem tradunt Hebræi Sem primitivum Noe, qui et alio nomine dicebatur Salem, primum in Assyria post diluvium condidisse, et eam a suo nomine Salem vocasse. Ipse est etiam Melchisedech. Postea vero habitaverunt ibi Jebusæi,et a suo nomine appellaverunt eam Jebus, ac per hoc junctis his nominibus Jebus et Salem, et eb versa in er, dicta est Hierusalem.Deinde ædificavit in ea Salomon famosissimum templum,et eam multis ornamentis decoravit,et ab ejus nomine vocata est Hierosolyma, quasi civitas Salomonis. Post hæc destructa est a Chaldæis, et reædificata est ab Esdra sacerdote, et Zorobabel; deinde destructa fuit a Vespiano et Tito principibus Romanorum,et reædificata est ab Adriano imperatore, qui et alio nomine vocabatur Helius, et ea de causa dicta est Hella,unde et in Canonibus legitur de episcopis Heliæ civitatis. Præterea quærendum quare magi Hierosolymam venerunt,cum Dominus ibi natus non sit. Multis vero de causis id factum fuisse constat. Isti enim agnoverunt tempus nativi- D tatis,sed tamen locum non cognoverunt.Hierusalem regia civitas erat, et metropolis illius provinciæ. Ibi erant rex et summi sacerdotes; ibi Scribæ et Pharisæi; ibi arca Domini et famosissimum templum, et ideo Hierusalem venerunt,quoniam crediderunt, quod talis puer non alibi,nisi in egregia urbe nasci debuisset. Sive ideo venerunt ut locum nativitatis citius discere potuissent, sive ideo venerunt ut adimpleretur quod scriptum est: « De Sion exibit lex,et Verbum Domini de Hierusalem.» Verbum Dominide Hierusalem exivit, quia inde primus annuntiatus est Christus natus; sive ideo venerunt ne Judæi inexcu

cum nativitatis, tempus vero non cognovimus, et ideo non credimus;sive ideo ut studio magorum damnaretur prigritia Judæorum;isti enim crediderunt uni,illi plurimis credere noluerunt; isti venerunt longinquo,ipsi remanserunt ex vicino;isti quæsierunt alienum,illi reliquerunt proprium : unde bene lapideis milliariis assimilantur, quia viam ostenderunt,sed tamen ipsi remanserunt. In eo quod dicit evangelista eos venisse ab Oriente, id mystice designatur quia nemo venit ad Orientem nisi ab Oriente,id est nemo venit ad Dominum nisi ab ipso,et per ipsum Sequitur: «< Ubi est qui natus est?» Pulchre dicunt ubi est qui natus est, quia scriptum est: « Puer natus est nobis. » Cum dicunt : « Rex Judæorum, » intelligitur Rex confessorum, id est sanctorum,quia B Judas confessor interpretatur.Et quasi interrogasset eos aliquis,unde scitis vos Regem Judæorum natum responderunt: «Vidimus stellam ejus in Oriente. >> Vana est opinio de stella,sicuti de magis. Nonnulli enim dicunt fuisse Spiritum sanctum,ut ipse qui postea su per baptizatum Dominum descendit in specie columbæ,ita et nunc in speciestellæ apparuerit magis:alii dicunt fuisse angelum,utipse quiapparuit pastoribus apparuerit etiam magis; alii dicnt fuisse stellam novam, quod magis est credendum, quia talis puer natus est tunc, qualis nec ante, nec postea,et ideo talis stella apparere debuit, qualis nec antea, nec postea apparuit. Et animadvertendum est quia non dicant stellam nostram, aut stellam cœli,sed «ejus,>> id est novam. Sed quæri potest quare Domino nato Judæis pastoribus angelus; magis autem gentilibus non angelus, sed stella apparuit. Decebat namque ut Judæis ratione utentibus rationabile animal, id est angelus appareret, et natum Dominum prædicaret;magis autem gentilibus, tanquam irrationabilibus, irrationabilis creatura, id est stella apparere debuit,quæ Deum in carne apparuisse annuntiaret. Sciendum est præterea quia mathematici unumquemque sub fato nasci putabant,et hoc in adjutorium sui erroris assumpsere, quod quando Dominus natus est,nova stella apparuit.Sed absit a fidelium cordibus ut factum aliquod esse dicant; dum enim non puer ad stellam,sed stella ad puerum cucurrit, aperte demonstratur, quia non stella factum pueri, sed potius, dicere liceret, his qui apparuit puer, fuit factum stellæ ; quam non ei ad imperium dominabatur,sed magis ad obsequium famulabatur.Quod vero dicitur« in Oriente, » duobus modis intelligi potest: id est; pòsiti nos in orientali parte, vidimus stellam supra Judæam, et intelleximus regem ibi natum;sive positi nos in quacunque regione nostra vidimus stellam in orientali parte, et intelleximus regem natum in Judæa. Sequitur: «< Venimus adorare eum.»> His verbis magi verum hominem,verum regem, et verum Deum confessi sunt. Verum homi nem cum dixerunt : « Ubi est qui natus est ; » verum regem cum aiunt : «< Rex Judæorum, » verum Deum cum subjungunt : « Venimus adorare eum;»

C

B

quia præceptum fuit in lege ut nullus adoretur nisi A esse turbatio totius populi, et secundum hanc conDeus. Herodes interpretatur pellicius, sive pellis gloria, et significat diabolum,qui bene pellicius dicitur, quia protoplastos spoliavit stola immortalitatis, et fecit eos indui tunicas pelliceas, et quia gloriabatur se vicisse eos,ideo ab ipsa victoria accepit nomen pellis gloria. Regnante igitur Herode,id est regnante diabolo in mundo, natus est Christus in Bethlehem, quæ panis domus interpretatur,et sanctam Ecclesiam significat, in qua quotidie notitia Christi invenitur. Moraliter Bethlehem significat unamquamque animam fidelem,quæ est domus panis, scilicet Dei, secundum hoc quod scriptum est << Anima justi sedes est sapientiæ, » sapientia vero Dei Patris Christus est. Ergo si anima justi sedes est sapientiæ, sedes est Christi, est habitaculum secundum hoc quod Paulus ait : « Templum Dei sanctum est, quod estis vos.» Nam si aliquis de vitiis ad virtutes, de infidelitate transit ad fidem, in Bethlehem nascitur Christus, id est anima fideli quotidie formatur Christus, quotidie nascitur per bonas cogitationes et operationes, et quotidie lapidatur et exstinguitur per malas cogitationes et operationes.Nam quotquot malas cogitationes homo in se suscipit, quasi tot lapides in Jesum jactat; et si ipsas malas cogitationes ad deliberationem vel ad effectum perduxerit, tunc Christum in se exstinguit id est gratiam Christi. Paulus apostolus manifeste loquens ad Galatas ait : « Filioli mei, quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis, » Parturierat eos prius per prædicationem, et formaverat Christum in eorum cordibus per fidem; sed extin- C ctus fuerat in eis Christus per prædicationem pseudoapostolorum, et ideo laborabat egregius prædicator ut iterum eos parturiret, et formaret Christum in cordibus eorum. Hierusalem interpretatur etiam visio pacis,et significat primitivam Ecclesiam; magi vero significant primitias gentium; nam sicut magi docti sunt locum nativitatis Domini a Judæis, sic et primitiæ gentium didicerunt fidem a primitiva Ecclesia, id est ab apostolis. Sequitur: «< Audiens autem Herodes rex turbatus est.» Dicit beatus Gregorius Rege cœli nato, rex terræ turbatus est,quia nimirum altitudo terrena confunditur,cum celsitudo cœlestis aperitur tanto enim humana potestas : et terrena superbia comprimitur, quanto magis dignitatis potentia agnoscitur, et comprehenditur. D Quare turbatus est Herodes ? pro duabus causis. Turbatus est quia timebat privari regno terreno ; siye turbatus est, id est iratus et indignatus quare ausus fuisset aliquis appellari rex absque jussione Cæsaris. Quæri potest quare dicat totam Hierosolymam turbatam. Nunquid turbatus est Simeon et Anna, aut cæteri fideles qui ibi erant ? Non; sed solvitur hæc quæstio per synecdochen speciem grammaticæ artis, quando a parte totum,vel totum intelligitur a parte; et quia major pars turbata est ideo dixit evangelista totam turbatam; sive ideo totam turbatam dicit, quia perturbatio regis solet

suetudinem dixit omnem Hierosolymam turbatam alii enim turbabantur veraciter, alii vero simulate. Sequitur: « Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, scicitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. » His verbis demonstratur Herodem alienigenam fuisse: nam si Judæus fuisset prophetiam haberet notam,et locum nativitatis non ignorasset. Scribæ dicti sunt non tantum ab officio scribendi, sed potius ab interpretatione Scripturarum erant enim legis doctores. Animadvertendum præterea quia non dixit:ubi Christus natus est, sed ubi nasceretur;callide enim interrogavit eos ut posset cognoscere si ipsi lætarentur de suo rege nato, an non; at ipsi ostenderunt locum, et testimonio prophetæ affirmaverunt dicentes: Sic enim scriptum est: Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minimaes in principibus Juda.» Hic reprehenduntur Judæi de ignorantia,quoniam propheta dixit : « Tu Bethlehem Euphrata,»illi vero dixerunt solummodo tu Bethlehem terra Juda,prætermittentes Euphrata Quod vero dicit: Nequaquam minima es in principibus Juda, talis est sensus : quamvis minima videaris inter urbes principatum habentes,tamen non es minima, « quia ex te exiet dux, qui regat populum meum Israel. » Dux iste David, sive Christus intelligendus est. Si David intelligatur,ipse quidem jubente pariter, et juvante Domino nobiliter rexit populum Israeliticum, quamvis temporaliter; sed quia propheta futura prædicabat, dux iste magis intelligendus est Christus, quia una cum Patre et Spiritu sancto populum suum fidelem in se credentem æternaliter regit, atque gubernat, et ad visionem perpetuæ patriæ introducit. Sequitur: « Tunc Herodes, clam vocatis magis. » Tunc quod dicit,ad superiora refertur,id est posquam locum nativitatis didicit a Scribis et Pharisæis. In hoc loco defici historia, quoniam non narrat sanctus evangelista quantum tempus ostenderint magi ex quo stella apparuit, et idcirco varia est opinio de adventu magorum.Quidam vero dicunt illos venisse tertio decimo die ab ejus nativitate;quidam autem tertio decimo die post unum annum; quidam videlicet post duos annos, et non in Bethlehem, sed in Ægypto peperisse. Sed magis credendum est quod isti fuerint nepotes Balaam, sicut supradiximus, et tertio decimo die ad eum venisse, et non Ægypto,sed eum in Bethlehem reperisse: Didicit diligenter ab eis tempus stellæ.» Et quare diligenter? Idcirco quia callidus erat Herodes: timebat enim ne ipsi reverterentur ad eum;et ideo diligenter didicit tempus stellæ, ut si non reverterentur, ille sciret quid ageret, id est interficeret omnes pueros qui erant in Bethelehem, et in omnibus finibus ejus <<< Et mittens illos in Bethlehem dixit: Ite et interrogate diligenter de puero, et cum inveneritis renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum.» Callide quoniam Herodes Dominum quærere, et eum simulate se velle adorare dixit, idcirco invenire nun

quam promeruit. Significat enim Herodes in hoc loco A ardenter orabat dicens : « Redde mihi lætitiam sa

hypocritas, qui quoniam Dominum simulate quæ-
runt, invenire nunquam merentur. De talibus scrip-
tum est: «Non apparebit in conspectu Dei omnis hy-
pocrita. >>Et item: «Tollatur impius ne videat majesta-
tem Domini. » Et Job dixit : « Callidi et simulatores
provocant iram Dei. » Et hoc sciendum quia dete-
riores sunt illi qui provocant iram Dei, quam qui
eam merentur; illi enim merentur qui aperta mala
facient; illi vero provocant qui sub habitu sanctitatis
mala operantur.«Qui cum audissent abierunt. » Isti
enim audierunt Herodem ut quærerent Dominum,
verumtamen non audierunt ut ad eum reverterentur.
Siguificat Herodes in hoc loco malos prædicatores
qui bona quidem prædicant, sed mala operantur;
Magi vero significant bonos auditores,qui bonaqui- B
dem quæ audiunt a malis prædicatoribus faciunt,sed
tamen opera illorum non imitantur,de quibus scrip-
tum est «Super cathedram Moysi sederunt Scribæ
et Pharisæi, omnia ergo quæcunque dixerint vobis
servate et facite;secundum vero opera illorum nolite
facere; dicunt enim et non faciunt.»> Sequitur:<< Et
ecce stella quam viderant in Oriente antecedebat
eos, donec veniens staret supra ubi erat puer. »
Illud autem sciendum quia Magi mox ut ingressi sunt
ad Herodem perdiderunt stellam; cum vero egressi
suntpromeruerunt stellam rursus invenire;significat
enim Herodes in hoc loco diabolum, stella vero si-
gnificat gratiam Dei; quicumque ergo intrat ad He-
rodem, id est ad diabolum, et ei se subdit per ali-
quod peccatum, mox perdit stellam, id est gratiam
Dei; quod si quis divina gratia adjutus per pœniten- C
tiam recesserit ab Herode, id est a diabolo,mox in-
venit stellam, scilicet Dei gratiam. Et pulchre dicit.
sanctus evangelista: donec veniens staret supra ubi
erat puer,quia stella non deseruit Magos,donec per-
duxit eos usque ad domum pueri; et significat quod
quia gratiam Dei quos semel suscipit, non dimittit
donec perducat ad donum pueri, id est ad sanctam
Ecclesiam, ut ejus unitati conjungat. «Videntes au-
tem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. » Et
sciendum quod non satis fuit dicere evangelista ga-
visi sunt, sed addidit gaudio,et non solum gaudio,
sed magno; et quasi neque illud sufficeret, addidit,
valde. Quid vero per exaggerationem istorum ver-
borum voluit sanctus evangelista demonstrare, nisi
quia majus gaudium habent homines de rebus per-
ditis et iterum inventis,quam de semper possessis?
Verbi gratis habet homo bonum castitatis, sed fraude
diaboli deceptus incidit in fornicationem,et involvi-
tur in ipso peccato in tantum ut desperet se ultra ca-
stitatem servare posse. Sed si gratia Dei adjutus sur-
rexerit per pœnitentiam,et bonum castitatis servare
cœperit, majus gaudium habebit, quam si semper
castus fuisset. Item habet homo spiritum prophetiæ,
sed fraude diaboli deceptus perdit eumdem spiritum,
sed si gratia Dei adjutus sur rexerit per pænitentiam,
et eumdem spiritum susceperit, majus gaudium ha-
bebit,quam si semper habuisset. Hinc est quod David
PATROL. CXAM.

D

[ocr errors]

lutaris tui.» Lætitiam salutaris appellat spiritum pro-
phetiæ,quo viderat Christum nasciturum de semine
suo.Habuit enim is spiritum prophetæ, sed fraude
diaboli deceptus incidit in adulterium, et perdidit
eumdem Spiritum prophetæ; sed postquam surrexit
per pœnitentiam,et suscepit eumdem spiritum,ma-
jus gaudium habuit,quam si semper habuisset.Se-
quitur: Et intrantes domum invenerunt puerum
cum Maria matre ejus. » Bene puer præfertur matri,
quia ante fuit puer quam mater. «Et apertis thesauris
suis.>> Traditio antiquorum fuit ut nullus ad Domi-
num, ad regem vacuus intraret, et quia isti verum
regem et verum Dominum existimaverunt,ideo non
vacui venerunt. Miranda et stupenda sunt opera Dei.
Ecce angelus alloquitur Zachariam,et Elisabeth pa-
rituram nuntiat, sacerdos non credens mutus effi-
citur.Angelus alloquitur pastores, stella de remotis
partibus Magos ad Dominum adducit:Magi parvulum
vident, magnum credunt: hominem vident, Deum
adorant:in præsepio ponebatur, qui mundo non ca-
piebatur,in manibus portabatur,qui totum mundum
sustentabat. Et quare hoc? quia ipse erat de quo
scriptum est:«Puer natus est est nobis, filius datus
est nobis, et factus est principatus super humerum
ejus. » Principatus ejus factus est super humerum
ejus quia humeris gestavit crucem per quam rede-
mit Ecclesiam, in qua nunc principatur per gratiam.
Et sciendum quia isti Magi tres reges fuerunt, et
quod ipsi ad Dominum venturi essent, et munera
oblaturi, longe ante prædixerat Psalmista cum ait :
« Reges Tharsis et insulæ munera offerenf;>>et quod
aurum oblaturi essent ipse Psalmista prædixit cum
ait : « Dabitur ei de auro Arabia.» Et quod aurum
et thus delaturi essent Isaias prædixit cum ait:«Om-
nes de Saha venient aurum et thus deferentes. >>
De his etiam Psalmista dicit : « Venient legati ex
Ægypto; et sciendum quia isti Magi primitiæ gen-
tium fuerunt, et quasi de latitudine totius gentili-
tatis ad impetrandam pacem missi sunt; recesserat
enim gentilitas a Creatore suo per culturam idolo-
rum, et ideo istos tres legatos misit ut impetrarent
pacem.Et sciendum quia isti non singuli singula,sed
singuli tria,id est unusquisque eorum obtulit aurum,
thus, et myrrham, et his sacris muneribus quæ ob-
tulerunt, verum regem verum Deum, et verum ho-
minem eum prædicaverunt;auro regem,thure Deum,
myrrha mortalem. Aurum enim solet esse pretiosius
in regalibus donis: thus in Dei sacrificio ponebatur,
myrrha vero mortuorum corpora condiebantur, ut
diutius illæsa servari possent; et hæc tria quotidie
offert ei sancta Ecclesia, quia verum regem, verum
Deum,et verum hominem confitetur. Sed fuerunt
hæretici qui obtulerunt ei thus et non aurum,quia
crediderunt eum Deum, sed non semper cum Patre
regnasse;et fuerunt qui obtulerunt ei aurum et non
thus, quia crediderunt eum regem et non Deum :
item fuerunt qui obtulerunt ei myrrham et non au-
rum,neque thus,quia purum hominem eum credi-

29

B

derunt. Nos ergo regi nostro Christo offeramus au- A turbæ multæ ; » quia ille qui solus prius in Judæa rum, id est verum regem credamus, offeramus ei thus,id est verum Deum adoremus; offeramus ei myrrham, id est verum hominem veneremur. Aliter per aurum designatur cœlestis sapientia, unde Salomon ait : «< Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis; » per thus intelligitur oratio munda, ut illud: «Dirigatur, Domine,oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; »per myrrham mortificatio carnis; unde Ecclesia in Canticis canticorum de suis fidelibus pro Deo usque ad mortem certantibus dicit: «Manus meæ distillaverunt myrrham; » et item : << Messui myrrham meam cum aromatibus, » et alibi: «Quæ est quæ ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ et thuris, et universi pulveris pigmentario? » Tunc ergo ei aurum offerimus cum in conspectu ejus luce cœlestis sapientiæ resplendemus; tunc thus, cum mundam ad eum orationem dirigimus; tunc tandem myrrham, quando per abstinentiam carnem nostram a vitiis mortificamus.Sequitur: «Et admoniti in somnis. >> Nam quod isti ad Deum venturi essent, et munera oblaturi, et ad Herodem ultra non reversuri, Isaias propheta una sententia comprehendit dicens:« Antequam sciat puer vocare patrem aut matrem,suscipiet virtutem Damasci, et spolia Samaria contra regem Assyriorum. »Virtutes Damasci appellat istos tres reges, spolia Samariæ munera quæ obtulerunt, regem Assyriorum appellat Herodem. Iste puer antequam scivisset vocare patrem aut matrem, secundum humanitatem, suscepit virtutem Damasci,quia istos tres reges de longinquis finibus ad se venire C fecit, et suscepit spolia Samariæ, quia suscepit munera quæ obtulerunt contra regem Assyriorum, quia contra voluntatem Herodis fecerunt ut ad eum non reverterentur.Sequitur : « Per aliam viam reversi sunt in regionem suam.» Spiritualiter debemus imitari istos Magos, et per aliam viam reverti in regionem nostram. Regio quippe nostra paradisus est a qua discessimus per peccatum primi hominis; discessimus enim ab illa regione superbiendo, vetilum cibum comedendo; necesse est ergo ut per aliam viam revertamur ad eam, id est humiliando, præceptis Dei obediendo, et visibilia contemnendo. HOMILIA VIII.

IN ILLUD MATTHÆL: Cum descendisset Jesus de mon-
te, secutæ sunt eum turbæ multæ, et ecce leprosus D
adorabat eum dicens: Domine, si vis, potes me
mundare.

Mons iste de quo sanctus evangelista narrat Dominum descendisse, quis fuerit, aut ubi fuerit, sicut quidam sancti doctores autumant, jam notum est. Spiritualiter mons iste significat cœlum; descensio Domini de monte incarnationem ipsius,quia semetipsum exinanivit factus obediens usque ad mortem: tunc quippe Dominus de monte descendit, quando carnem nostræ mortalitatis suscepit. Et pulchre postquam narrat sanctus evangelista Dominum descendisse de monte subjunxit : « Secutæ sunt eum

tantum notus erat, et cujus nomen magnum solummodo in Israel habebatur; postquam «< Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, »admirabilis factus est in universo orbe, et secutæ sunt eum turbæ multæ, quia omnes gentes, omnes linguæ, omnes sexus, omnesque ætates credentes in eum imitatæ sunt vestigia ipsius. « Et ecce leprosus. veniens adorabat eum.»Iste sane leprosus non poterat montem ascendere; nec enim poterat plenus lepra tam multiplicem Domini audire sermonem.Et sciendum quia iste primus post Magos Dominum adoravit, et postquam Dominus de monte descendit primus istæ legitur sanatus, deinde puer centurionis, tertio vero loco socrus Petri. Iste nimirum leprosus magnæ fuit fidei, humilitatis atque constantiæ. Exclusus namque erat præcepto legis a castris, et intelligebat se lege non posse salvari; judicavit autem gratiam Dei non esse sub lege, sed supra legem, et idcirco credidit se gratia Domini posse salvari, et propterea accessit ut sanaretur. Nam sicut in Domino creditur potestas curandi, sic et in isto est inspicienda fidei constantia. Et qualiter adoraverit, cæteri evangelistæ narrant, dicunt enim quia procidens adoravit eum, sive genu flexo. In eo vero qui adoravit, verum Deum ostendit se credere,quoniam præceptum erat in lege ut nullus adoraretur nisi Deus. Procidere itaque sive genuflectere signum est humilitatis et verecundiæ, sed et ipse verecundia non repressit bonum confessionis; nam humiliter accessit,vulnus ostendit, et remedium postulavit. Et ipsa confessio plena fuit fidei, religionis atque magnæ honestatis : ait enim : «< Domine, si vis, potes me mundare.»>In voluntate Domini tribuit potestatem, ille quippe qui voluntate Domini postulabat, de potestate non dubitabat,et de voluntate Domini non quasi incredulus pietatis dubitavit, sed memor suæ fragilitatis, et conscius suæ colluvionis non præsumpsit; et est sensus Adest potestas, adsit voluntas tantum. «Et extendens Jesus manum tetigit eum dicens : «Volo,mundare.» Quærendum est quare Dominus manum extendit,et tetigit. Numquid non poterat absque tactu curare? Certe poterat etiam solo verbo,juxta præceptum tamen legis si quis tangebat leprosum coinquinabatur. Dominus ergo ut ostenderet se non esse subditum legi,sed supra legem,idcirco manum extendit et tetigit, et qui tactu lepræ coinquinari non poterat,suo ipse tactu alios curare volebat.O miranda Domini humilitas et mansuetudo! Eo quippe genere et ordine quo fuerat obsecratus contulit sanitatem. Ait namque leprosus : « Si vis, »et Dominus respondit : «Volo,»et leprosus subjunxit : « Potes me mundare,» et ipse addidit imperando :«Mundare.» Hæc siquidem duo verba, sicut dicit beatus Hieronymus,non sunt conjunctim proferenda, ut quidam Latinorum automant,sed separatim ut prius dicatur:<< Volo, >>deinde imperando subjungatur : « Mundare. » Volo enim dixit propter Photinum qui eum veram animam sumpsisse negabat, e loco animæ Divinitatem

habuisse dicebat, et ideo Dominus dixit: « Volo, » A retur; nec etiam decebat ut typus et umbra re

[ocr errors]

B

cederent priusquam veritas et lux appareret. Quod autem dicit in testimonium illis, talis est sensus: Si in Domino credant, si lepra impietatis ab illis abscedat; sive ut sis in testimonium illis, quoniam omnipotens sum, et eos salvare possum,si in me crediderint, sicut et te vident sanatum.Spiritaliter mons iste significat cœlum, sicut supra diximus; Dominus de monte descendit,quia Dei Filius cum esset invisibilis et immortalis, pro salute humani generis factus est visibilis atque mortalis ; unde dicit Psalmista: «A summo cœlo egressio ejus. >>Postquam autem descendit Dominus de montea secutæ sunt eum turbæ multæ,et ecce leprosus veniens adorabat eum. » Viriste typice universum genus humanum significat peccatis languidum,unde bene non solum leprosus dicitur, sed etiam,secundum Evangelium Lucæ, plenus fuisse lepra describitur : quia universum genus humanum lepra infidelitatis, et maculis omnium vitiorum erat corruptum et fœdatum: unde dicit Apostolus: « Omnes enim peccaverunt, et egent gratia Dei. » Qua gratia? Extensione manus Jesu; omnes enim indigebant ut Dei filius fieret filius hominis; ut incarnato Dei Verbo ipsi a lepra infidelitatis et maculis omnium vitiorum purgarentur. In eo vero quod procidens adoravit eum,et subjunxit dicens : « Domine, si vis, potes me mundare; » fides Ecclesiastici populi designatur, qui Filium Dei et omnipotentem credidit, et omnem copiam suæ salvationis in voluntate ipsius collocavit;nam nihil est aliud dicere: Domine,si vis, potes me mundare, nisi omnipoten

ut ostenderet se veram animam sumpsisse ; et quia voluntas ex animo procedit,imperavit propter Arium qui dicebat eum minorem esse Patre, et idcirco extendit ut ostenderet se æqualem esse Deo Patri.Manum autem extendit et tetigit propter Manichæum qui negabat eum veram carnem sumpsisse, et ideo tetigit ut se veram carnem habere demonstraret. Et pulchre postquam Dominus dixit: « Mundare,» sanctus evangelista subjunxit: «Et statim mundata est lepra ejus. » Ostendit itaque his verbis quia hæc curatio non fuit fortuita,neque more medicorum per intervalla temporis restituta, sed Dei potestate absque ulla mora est collata. Et sciendum quia in eo quod Dominus ait : « Mundare, » confestim mundata est lepra ejus,ostendens sanctus evangelista, qui hæc de suo addidit,nihil esse medium inter voluntatem Dei et opus, quia scriptum est : « Ipse dixit, et omnia facta sunt; mandavit et creata sunt,» ac per hoc voluntas manet in operibus, et opera in voluntate, et voluntas manet in potestate, et potestas in voluntate. «Et ait illi Jesus, vide nemini dixeris. » Quare Dominus præcepit ei ut nemini diceret ? Quid enim necesse fuerat occultare sermonem quod manifestabat corpore? Idcirco præcepit ei nemini dicere, ut nobis relinqueret exemplum,quatenus nostra bona opera et beneficia non velimus publicare et manifestare, sed magis reprimere et occultare, et non solum abstineamus nos a mercede pecuniæ et muneris, sed etiam a mercede gratiæ et laudis humanæ. Sequitur:«< Sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus quod præcepit Moyses in testimonium. »Et notandum quia multos legitur Dominus curasse,sed nullum ad sacerdotes misit, nisi solos leprosos. Et varias ob causas ad sacerdotes misit, deferens debitum honorem sacerdotibus, ut nobis relinqueret exemplum humilitatis,quatenus debitum honorem sacerdotibus semper impendere studeamus; sive ideo misit ut dum viderent eum purgatum intelligerent Dominum non esse sub lege, sed super legem, et crederent eum non per legem esse sanatum, sed per gratiam Dei quæ est supra legem. Aliter ut dum viderent eum mundatum, si credere vellent,salvarentur, alioquin inexcusabiles manerent. Alio modo quia præceptum erat in lege,ut ad aspectum sacerdotum indicarentur utrum essent mundi, an immundi :sive ideo misit ne videretur esse transgres- D Et cum ait illi Jesus: «< Nemini dixeris,» docetur

sor legis,quod ipsi frequenter in eo calumniabantur. Forte dicet aliquis; quare non retinet adhuc sancta Ecclesia illud Mosaicum sacrificium, quod Dominus videtur approbasse ?Sciendum tamen quia illa sacrificia figuram gestabant istius veri sacrificii quod est Sanctum sanctorum,nondum quippe fuerat hoc verum sacrificium manifestatum,hoc est sacramentum corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi, quia nec dum corpus suum obtulerat Deo Patri in ara crucis pro salute generis humani : et ideo non decebat ut illa significantia sacrificia prius tolJerentur, quia hoc verum sacrificium manifesta

C

tem eum credere. «Et extendens Jesus manum tetigit eum.»Per extensionem manus Jesu ipsius incarnatio designatur; tunc nam Dominus manum extendit et leprosum tetigit, quando misericorditer nostram naturam suscepit, et lepram infidelitatis, et maculas omnium vitiorum potenter purgavit.Et ad hoc respicit quod ait : « Volo, » quia « voluntarie nos genuit verbo veritatis; >> quod autem ad illud «< mundare,» ad illud profecto respicit quod alibi dicit: « Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ.» In eo vero quod evangelista subjungit : et «< confestim mundata est lepra ejus, >> ad hoc refertur quod illic subditur: <«< Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit. »

his verbis ecclesiasticus populus ut mysteria suæ salutis et fidei suæ sacramenta non passim obtrectatoribus et oppugnatoribus sanctæ Ecclesiæ committant,quod alibi aperte Dominus docet dicens: «Nolite Sanctum dare canibus, neque margaritas vestras mittatis ante porcos. » Sequitur: «Sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus quod præcepit Moyses in testimonium illis.» Sacerdos iste cui jubetur leprosus offerre, ille est intelligendus de quo Psalmista ait:« Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech ; »monetur namque his verbis populus ecclesiasticus ut illud legale sacrifi

« PoprzedniaDalej »