Obrazy na stronie
PDF
ePub

nomen ejus solius : » juxta illud : « Exaltavit eum, A est in concordia,id est,in dilectione Dei et proximi.

et dedit ei nomen quod est super omne nomen (Phil. 11)» tum quia «< confessio ejus super cœlum et terram,» id est,laus ejus in superiori et inferiori creatura tum quia tandem exaltabit cornu populi sui,id est,sublimitatem suorum juste remunerabit. Laudate, inquam, sic dicentes alter alteri: Hymnus, id est, laus sit omnibus sanctis ejus, id est, omnes sancti laudent eum, scilicet omni dignitate vitæ, videlicet illi qui ex Judæis facti sunt Israel, id est, fideles illi, qui ex gentibus additi sunt illis alter paries. Hoc est quod dicit, « Filiis Israel, populo appropinquanti sibi, » id est, ipsis filiis Israel. In quocunque psalmo habetur alleluia in principio, habetur alterum in fine secundum beatum Hieronymum.

[ocr errors]

a

PSALMUS CXLIX.

ALLELUIA.

<< Cantate Domino canticum novum, laus ejus in << ecclesia sanctorum. Lætetur Israel in eo qui fe«< cit eum, et filia Sion exsultent in rege suo. Lau<«<dent nomen ejus in choro,in tympano et psalterio psallant ei. Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem. << Exsultabunt sancti in gloria,lætabuntur in cubili« bus suis. Exsultationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum. Ad faciendam « vindictam in nationibus,increpationes in populis, Ad alligandos reges eorum in compedibus, et no«biles eorum in manicis ferreis. Ut faciant in eis « judicium conscriptum, gloria hæc est omnibus. << sanctis ejus.

[ocr errors]

ENARRATIO.

In hoc psalmo Propheta invitat fideles ad laudem Dei, supponendo easdem causas quas dixit in « Laudate Dominum quoniam bonus,» et quasdam alias, ita :

Et in tympano, id est, in separatione omnium criminalium. Hoc enim denotatur per tympanum corio mortui animalis obvolutum, a quo quidquid humoris carnei inerat, perfecte est abstractum. Et psalterio psallant ei id est,laudent eum in anima ornata virtutibus.Et ideo debent cantare Domino hoc canticum novum, id est, laudare eum in choro, in tympano et psalterio « quia beneplacitum est Domino populo suo,» scilicet hujusmodi canticum esse, quia hoc tale canticum placet Domino, tum etiam ideo quia ipse tandem « exaltabit mansuétos in salutem »>in hanc scilicet quod « exsultabunt sancti in gloria.» Et licet omnes participent eamdem gloriam et idem bonum, tamen alii plus, alii minus, pro diversis meritis singulorum. Hoc est quod dicit, B Lætabuntur in cubilibus suis, id est, diversis suis donis, juxta illud :«In domo Patris mei mansiones multæ sunt (Joan. xiv). » Istud ad hoc dictum est, ut eo perfectius quisque cantare studeat,quo singulis pro eorum meritis audit reddenda esse ibi præmia. Et ut ibi tandem possint exsultare, hic interim sint«<exaltationes Dei in gutture eorum,» id est, exaltent ut non ejiciatur ab his verbum Dei. Et ut competenter sciant annuntiare in manibus, id est, in potestate illorum sint gladii ancipites,id est, verbum Dei quod est anceps, id est, confirmans ex utroque testamento ea quæ dicuntur vel anceps, id est, interiores et exteriores sordes. « Ad faciendam vindictam in nationibus,» id est, ad hoc debent habere ancipites gladios, ut subjugent sibi Caliquos de nationibus, id est, de diversis sectis hæreticorum illi dico, existentes in nationibus, id est, inter ipsos hæreticos in hoc plurimum intendentes, ut sicut ipsi de fidelibus aliquos subtraxerunt, ita isti quasi vindictam facientes, aliquos de infidelitate subtrahant.Et ideo,ut sciant increpare de populis, illi dico, existentes in populis. Populis et nationibus, idem hic significat. Inter vindictam facere et increpare, est differentia et ideo prius alligent reges eorum in compedibus, id est, magistros hæreticos invincibilibus rationibus. « Et nobiles eorum in manicis ferreis,» id est, illos qui sub specie sanctitatis inter se conversantes, et famosi et insignes habentur et idco,ut faciant in eis, id est, de ipsis hæreticis judicium conscriptum, ut constitutum a multis Patribus sanctis, id est, ita de illis judicent, sicut in scripturis sanctorum prædecessorum : et præterea debent esse in choro, in tympano et psalterio et doctrina utriusque testamenti quia« gloria, hæc est omnibus sanctis ejus,» id est ista gloria quæ est quantum ad me, qui etiam propheta magnæ auctoritatis sum,comprobatur etiam esse auctoritate omnium sanctorum.

<< Cantate Domino canticum novum, id est,cum jucunditate agite ad honorem Domini canticum novum. Et hæc laus ejus, id est, illud novum canticum ita sit in vobis, ut sitis in ecclesia sanctorum, id est, in fide electorum. Ecclesia pro fide ponitur, sicut alibi dictum est : « Non est locus veri sacrificii extra Ecclesiam,» id est, fidem. Et cum aliquis Israel, id est, perfectus egerit novum canticum,ila ut sic in ecclesia sanctorum, lætetur scilicet, non se, sed in eo qui fecit eum, scilicet, talem, id est, D hujus gratiæ nihil sibi ascribat, sed Deo. Et filiæ Sion.Intransitive dictum est, id est, illæ filiæ quæ sunt Sion, hoc est, quique perfectiores et præcipue ornati virtutibus ad modum filiarum,quibus major cultus diligentius adhibetur. Illæ, inquam, filiæ Sion, id est, futura speculantes, exsultent in rege, suo, id est, in consideratione tanti rectoris qui in hac dignitate virtutum illos custodit. Modo exponit quod ipse dicat canticum novum,ita dixi,ut cantent novum canticum, id est, laudent nomen ejus : hoc est,laudent secundum quod expetit hoc nomen ejus quod est Dominus, ita scilicet, ut sint in choro, id PATROL. CXXXI.

PSALMUS CL.
ALLELUIA.

«< Laudate Dominum in sanctis ejus,laudate eum <«< in firmamento virtutis ejus. Laudate eum in virtu<«<tibus ejus, laudate eum secundum multitudinem

27

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

<«< magnitudinis ejus. Laudate eum in sono tubæ, A est, in consideratione glorificationis animæ, quæ <«< laudate eum in psalterio et cithara. Laudate eum «in tympano et choro, laudate eum in chordis et << organo. Laudate eum in cymbalis bene sonanti«bus,laudate eum in cymbalis jubilationis: omnis <<< spiritus laudet Dominum. Alleluia. »

ENARRATIO.

In hoc psalmo invitat Propheta omnes fideles laudare Dominum tantummodo ex consideratione futuræ beatitudinis sanctorum, ita :

>>

erit secundum perfectam scientiam et plenam Dei cognitionem. Et cithara; id est, in consideratione glorificationis corporis. Laudate eum in tympano, id est, in separatione corruptionum omnium : et choro. id est,in conformi beatitudine quam habebant cum angelis. Laudate eum in chordis, id est, in ea beatitudine, quam per nimiam tribulationem hujus mundi adipiscentur. Tympanum notat separationem omnium carnalium. Chordæ autem illud idem in concordia, et plus, videlicet quomodo ad id perveniatur et laudate eum in organo, id est, in concordia diversorum donorum,quæ licet diversa sint, unanimiter tamen et sine invidia singuli eam possidebunt. Et est dictum a similitudine organi,in quo et diversæ fistulæ sunt, et tamen in sono non dissoB nant.« Laudate eum in cymbalis bene sonantibus," id est, in fulgore et pulchritudine corporis sanctorum, quod non mediocriter pulchrum erit, sed valde pulchrum. Per cymbalum fulgorem et pulchritudinem per bene sonantibus, nimiam pulchritudinem notamus. Et « Laudate eum in cymbalis jubilationis, id est, in eo quod sancti ex ipsa pulchritudine corporum sanctorum Deum perfecte laudabunt. <«< Omnis spiritus laudet Dominum,» id est, non solum laudate eum ex ea glorificatione corporis, quod erit in tympano et choro et cæteris prædictis, sed etiam quod spirituale, id est, ad modum: spiritus agile et subtile efficietur. Vel ita : Non solum laudate eum ex prædicta glorificatione corporis, sed etiam ex omnimoda glorificatione animarum, quæ tunc erit in æternum.

<< Laudate Dominum in sanctis ejus, « id est, in consideratione sanctorum ejus. Et determinat secundum quam considerationem debeant laudare Dominum, sic : « Laudate eum in firmamento virtutis ejus, id est, ea consideratione, quod sanctos suos ita confirmabit in virtute, ut ulterius peccare non possint. Et ne aliquis putaret illos confirmandos esse in una virtute tantum,addit: Laudate eum in virtutibus ejus, id est, in consideratione multiplicium virtutum, in quibus sancti erunt glorificati, subaudis secundum animam. «Laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus,» id est, secundum multiplicem glorificationem, qua magnificati erunt in corpore, videlicet secundum nimiam agilitatem et decorem ipsius corporis et impassibilitatem et multa alia: Modo exsequitur per partes illam corporis beatitudinem, ita Laudate eum in sono tuba, id est, consideratione illius perfectæ victoriæ, quando et mortis et omnis calamitatis fines erunt. Unde dictum est : « Ubi est mors, victoria tua? ubi mors, aculeus tuus? (I Cor. xv.) » In principio belli et in fine tuba canitur : ideo hic C pro victoria ponitur, Laudate eum in psalterio, id

COMMENTARIUS IN CANTICUM CANTICORUM.

(Vide Patrologiæ tom. CXVII, col. 295, ubi editus est ille commentarius sub nomine Haymonis Halberstatensis.)

COMMENTARIUS IN XII PROPHETAS MINORES.
(Vide ibid. col. 9, inter Opera Haymonis Halberstatensis.)

COMMENTARIUS IN EPISTOLAS S. PAULI.

(Vide ibid. col. 361, inter Opera Haymonis.)

843 REMIG. ANTISS. OPP. PARS II.

MISCELL. DE DEDICATIONE ECCLESIÆ. 846

REMIGII

MONACHI SANCTI GERMANI ANTISSIODORENSIS ORDINIS SANCTI BENEDICTI

OPERUM PARS SECUNDA. - MISCELLANEA.

EXPOSITION DE CELEBRATIONE MISSÆ.

(Vide Patrologiæ tom. Cl, col. 1246, inter Alcuini Opera, lib. de Divinis Officiis, cap. 40).

TRACTATUS DE DEDICATIONE ECCLESIÆa.

(Apud Marten., Thesaurus Anecdot.)

Quid significent duodecim candela. Morem, quem sancta Ecclesia tenet in solemni domus Dominicæ consecratione, non esse cujuscunque dignitatis ille cognoscit qui antiquæ reminiscens historiæ, meminit cum quanta celebritate tabernaculum Testimonii et templum a Salomone constructum Domino jubente dedicatum sit. Nam cum duodecim duces in significatione duodenorum apostolorum una die munera sua ad tabernaculum detulissent, Domino sanciente, jussi sunt singuli singulis diebus oblationem suam offerre, quatenus et festivitatis splendor augesceret, significationis futuræ ipsa veritas historiæ arrideret. In eo namque quod singuli duces per singulos dies munera sua obtulerunt, jam tunc præfigurabatur quod non confuse apostoli in una gente evangelizaturi manerent, sed singuli plurimas pluresve gentes per distributionem sancti Spiritus evangelizaturi sortirentur. In eo vero quod omnes eadem munera obtulerunt præfigurabatur quod apostolis doctrina unanimis et consors in Ecclesiæ ædificatione concurreret, sanctificationemque ejus non schismatum diversitas, sed potius unica [al. unita] confessio veritatis adornaret. Ista sunt et signa Spiritus sancti fonte irrigata, quorum fructus est ad usum, sicut in Ezechiele et in Apocalypsi legitur, et folia eorum ad medicinam et per singulos menses afferentia primitiva sua, in quorum figura, antequam pontifex

A

basilicam consecraturus ingrediatur, duodecim candelæ in circuitu accenduntur. Ipsi sunt enim quibus Veritas dicit: «Vos estis lux mundi. » Itemque exhortans eos ad prædicationis verbum fidelibus suis erogandum: Nemo, » inquit, « accendit lucernam, et in abscondito ponit neque sub modio, sed super candelabrum, ut qui ingrediuntur lumen videant.» Isti sunt qui ut alios calere charitate [al. mentis alacritate] docerent et verbo splendere prius linguas acceperunt igneas, ut insinuarent et amore fervere et verbo lucere. Dum ergo in circuitu domus dicandæ duodena fulgent lumina, demonstratur quod in ea prædicanda sit lucens et ardens apostolica doctrina. Domus autem ipsa Dominica abusive vel metonymice ecclesia dicitur, non proprie. Nam metonymice ecclesia dicitur, ut per id quod continetur id quod B continet significetur. Ecclesia namque convocatio interpretatur, sed sicut diximus, non proprie vocatur ecclesia domus quæ convocari non potest. Dicit tamen propheta: «Coadunate senes, convocate ecclesiam. Sed sciendum est hunc usum ab antiquo populo sumptum esse, qui indifferenter synagogam, et populum et locum, ubi ad orandum et legendum convenire consueverant, uno nomine vocitabant. De populo enim dictum est: « Dixitque Moyses ad omnem synagogam filiorum Israel. » De loco autem in quo adoraturi et lecturi conveniebant, dicitur in

(a) Codex S. Audoeni Rothomagensis, ante annos sexcentos exaratus, ex quo tractatum illum descri- C psimus, nullius auctoris nomen præfert. Verum cum in eodem codice immediate sequatur Remigii Antissiodorensis monachi Expositio in celebratione missæ,

[ocr errors]

nec stylus ejus a nostri Tractatus scribendi ratione discrepare videatur, eidem auctori, donec certiora nobis suppetant argumenta cui debeant ascribi, ex conjectura tribuendum existimavimus. MARTEN.

Evangelio quod, cum centurio misisset ad Dominum A prophetam olim clamabat: « Convertimini, filii reprincipes Judæorum pro sanitate pueri sui roganda, venerunt ad Dominum iidem principes et deprecati sunt eum sollicite, dicentes : « Dignus est ut hoc illi præstes, diligit enim gentem nostram et synagogam ipse ædificavit nobis. » Item in Actibus apostolorum: <«< Et introeuntes in synagogam sederunt. Post lectionem autem legis et prophetarum, miserunt ad eos principes dicentes: Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite. » Clare ergo sicut et alia plurima, ita et hunc usum a veteribus suscepimus, ut indifferenter uno nomine et populus ecclesia, et domus quo populi conveniunt similiter ecclesia nuncupetur. Sed magna differentia apparet inter ista duo nomina, Synagogæ scilicet et Ecclesiæ. Synagoga namque congregatio dicitur, quæ et lapidum et brutorum animalium dici potest. Ecclesia vero, quæ convocatio nuncupatur, non nisi eorum est qui intelligentiæ præpollent, ut monstretur quantum distat Christiana dignitas a Judaica vilitate. Beatus vero Augustinus in libro de Origine animæ de hac re ita dicit: «Sicut ergo appellamus ecclesiam basilicam qua continetur populus qui vere appellatur Ecclesia, ut nomine Ecclesiæ, id est populi qui continetur significemus locum qui continet, ita, quia animæ corporibus continentur,intelligi corpora filiorum Israel per nominatas animas possunt. Proprie autem Græco vocabulo basilica dicitur quæ Latine regia interpretatur; ut habitaculum Regis æterni monstretur. Quare superliminare ter percutitur, et PAX HUIC DOMUI dicitur.

B

Sane illuminatis candelis, mos est pontificum ad C ostium accedere basilica clero et populo subsequente, et percutere ter superliminare cum virga quam antiquitas cambutam vocat, et cantare antiphonam: «Tollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales. » Et hæc quidem nequaquam, ut pueris vel pueriliter intelligentibus videtur, accipienda sunt, sed subtiliter discutiendum quare ita a veteribus instituta sint; hæc namque et alia per doctrinam apostolorum eorumque discipulorum ad nos credimus devoluta. Scimus autem sacros pontifices Domini Jesu Christi gestare personam, sicut eis ipse dicit : « Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. » Itemque : « Qui vos audit me audit, et 'qui vos spernit me spernit. » Beatus etiam Paulus huic sensui astipulatur cum vice Christi se fungi D testatur dicens: « Pro Christo legatione fungimur, obsecramus pro Christo, reconciliamini Domino. » Virga autem sacerdotis potestas intelligitur sacerdotalis quam eis contulit cum apostolos ad prædicationem mittens nihil eis aliud permisit, Evangelio dicente quod non permisit ut aliquid tollerent in via nisi virgam tantum. Quia virga sancti sacerdotes et consolantur humiles, et terrent superbos ac feriunt impœnitentes. Est eadem virga recurva, quæ sollicitudinem et pietatem præfigurat compassionis. Ne enim aliqua ovium aberret, habena præcepti et charitate utuntur affectionis, imitantes eum qui per

vertentes, et sanabo aversiones vestras. » Et per Evangelium salubriter ac pie vocat dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos requiescere faciam. » Quam potestatem a Patre Filius accepit cum cœlestium, terrestrium et infernorum dominatum promeruit, Apostolo dicente: « Propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium et infernorum. » Unde ei et inferi patuerunt descendenti, dicente Psalmista: « Quia contrivit portas æreas, et vectes confregit. » Et cœli novo obsequio susceperunt ad Patrem ascendentem. Sed et corda mortalium dura prius per obstinationem postea patefacta sunt per humilem confessionem. Eamdem ergo potestatem Salvator suis largitur præsulibus, cum Petro, et loco Ecclesiæ principibus potestatem largiatur dicendo: «< Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam: et quidquid ligaveris super terram erit ligatum et in cœlo, et quidquid solveris super terram erit solutum et in cœlo. » Cui ergo dicitur portæ inferi non prævalebunt et ei ligandi in cœlo et solvendi in terra simul privilegium trahitur, constat nimirum quia et cœlo, et terræ et inferno principetur. Cum ergo pontifex virga sua superliminare futuræ ecclesiæ ter percutit, ostendit quia sibi et cæli, et terræ et inferi potestas cedit. Unde et post percussionem ostium aperitur, videlicet quia sibi potestatem suam digne conservanti pars adversa resistere non potest. Nam ipsa domus, antequam eam pontifex ingrediatur, populi ignorantis perfidiæ repagulis inclusi figuram tenet ad quem Dominus venit ut educeret cunctos de tenebris, cui Pater dixerat: « Ego ante te ibo et gloriosos terræ humiliabo, portas æreas conteram et vectes ferreos confringam. » Itemque post aliqua ei Pater dicit: « Ut diceres his qui vincti sunt: Exite, et his qui in tenebris sunt: Revelamini. » Quod et per seipsum Dominus in carne veniens peregit et usque in finem sæculi per vicarios suos agere non desistit. Cantatur autem antiphona a pontifice dicente: «Tollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, » etc. Cum auctoritate divina imperat pontifex dæmonibus sive vitiis diversis, ut tollant portas suas, quatenus portæ cœlestes eleventur et introeat Rex gloriæ. Portæ enim mortis sunt peccata, de quibus Propheta gloriatur ad Dominum, dicens: «Qui exaltas me de portis mortis. » Portæ autem sunt æternales per quas ingredimur ad vitam, de quibus prosequitur idem Psalmista: « Ut annuntiem omnes laudationes [al. laudes tuas] tuas in portis filiæ Sion.» Sunt autem portæ istæ, quæ elevantur in Ecclesia vel maxime tres, baptismi gratia, chrismatis honor et sacri verbi

prædicatio, per quas Rex gloriæ introivit, cum A rum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus

Christus per sancta opera in Ecclesia sua sui
præsentiam notam faciat. Gloria enim Regis no-
stri est cum in Ecclesia ejus potestas et miseri-
cordia et justitia prædicatur, dicente Scriptura,
<< quia gloria regum sit celare verbum, et gloria
Domini investigare sermonem.» Aperto vero ostio,
intrat pontifex, dicens cum clero et populo ter :
«Pax huic domui. » Quia Dominus ingrediens
mundum genus humanum per carnis suæ assum-
ptionem Domino reconciliavit, pacemque illam
quam discordia per peccatum disciderat ipse ad-
ventus sui miseratione conscivit. Hinc est enim
quod angeli eo nato clamaverunt : « Gloria in
excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonæ
voluntatis. >> Hinc est quod ipse Princeps sacer-
dotum prædicatoribus quos Ecclesiæ præficiebat
præcepit dicens: Intrantes autem domum, sa-
lutate eam dicentes: Pax huic domui. » Sed et
ipse ingressus domum Zachæi dixit : « Quia ho-
die pax huic domui facta est, eo quod et ipse
filius sit Abrahæ. » Idemque post resurrectionem
apparens discipulis suis ait : « Pax vobis. » Pon-
tifex ergo ecclesiam ingrediens, « Pax huic do-
mui, » clamat, quia sancti doctores ad hoc sat-
agunt ut populus qui a Domino discordaverat
per peccata, ei reconcilietur per bonorum operum
exercitia. Hoc Paulus agit pene per omnes Epi-
stolas suas scribendo ad discipulos: « Gratia
vobis et pax a Deo Patre et Domino Jesu Christo.>>
Item Petrus. « Gratia vobis et pax multiplicetur. »
Clamat autem ter, ut Patris, et Filii, et Spiri-
tus sancti, quorum una est divinitas, sit re-
conciliationis æqua parilitas. Unus est enim Do-
minus, una fides, unum baptisma. In his re-
conciliationem et pacem ad Deum per Dominum
nostrum Jesum Christum meruimus, dicente Apo-
stolo, quia «< pacificavit per sanguinem suum non
solum quæ in cœlis, sed etiam quæ in terris
sunt in ipso. » Quod vero intrante pontifice eccle-
siam, clerus cum litania, sacerdotes et levitæ
prostrati in terram ad Dominum clamant pro
sanctificatione ipsius dumus, hoc est quod et
Dominus ante passionem egit pro discipulis, et
pro cunctis qui post sequuntur fidelibus Patrem
exorans, dicendo << Pater, sanctifica eos in no-
mine tuo quos dedisti. Non pro his autem rogo D
tantum, sed pro eis qui credituri sunt per ver-
bum eorum in me. » Sed et apostoli in episto-
lis suis discipulis scribunt orare se sine inter-
missione ad Dominum pro ipsis et memoriam
facere eorum in orationibus. Necnon Ecclesiæ non
inolevit per traditionem apostolorum ut non so-
lum pro fidelibus, sed et pro hæreticis et schi-
smaticis, necnon Judæis ac paganis Domini mi-
sericordiam conveniant. Nam beatus Paulus tan-
quam ingressus ecclesiam, cohortatur omnes ad
orationem dicens : « Obsecro primum om-
nium fieri orationes, postulationes, gratia-

C

et pro his qui in sublimitate sunt.» Pontifex ergo, dum ecclesiam novam sanctificaturus eam ingreditur et statim ad orationem se confert, Apostoli vocem complet, qui primum omnium orationes fieri poscit pro omnibus hominibus, scilicet et pro credentibus et necdum credentibus. Attamen eorum adhuc typum tenet qui rudem plebem instruere incipiunt.Inde est quod surgens ab oratione non salutat populum adhuc dicendo, «Dominus vobiscum,» sed ad orationem cunctos hortatur. Necdum enim populus novellus ad eam dignitatem pervenit ut sacerdotis salutatione dignus videatur. Adhuc enim fenum tectorum est, de quo non implet manum suam qui metit,nec sinum suum qui manipulos colligit, ut eis possit dici a prætereuntibus, «< Benedictio Domini super vos,benediximus vobis in nomine Domini. » In quorum figura Boos ille fortissimus, dum messores suos inviserit, dixit, « Dominus vobiscum. » Quia videlicet Dominus noster veraciter fortis,quod nomen Boos sonat, dum messores suos intra [a.. in sacra messe] messem viderit laborare, benedictionis suæ ubertate eos accumulat, et tam præpositis quam subjectis implet promissionem suam dicens : « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi. » Eis vero quæ necdum in fidei societate Ecclesiæ adunari meruerunt, non solum non benedixit, sed etiam misceri prohibet al. renuit dicendo per Apostolum : « Quæ communicatio Christi ad Belial? Qui conventus templo Dei cum idolis? » Itemque per prophetam : «< Separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis.» Itemque per beatum Joannem : « Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert, nec ave ei dixeritis.» Orandum est ergo pro talibus qui necdum initiati sunt, non tamen salutandi sunt, quia non est eis vel consentiendum vel adulandum, quia ipsis prædicatoribus Dominus dicit, ut euntes ad prædicandum neminem salutent in via. Hinc est etiam quod Elisæus verus cum puerum mitteret ad resuscitandum mortuum, præcipit ut neminem in via salutaret, videlicet neminem fluxa vitæ hujus gaudia requirentem,et hæc cum alacritate appetentem spe cassa vel adulatione demulceat,sed ad ministerium sibi injunctum tota intentione peragendum festinet.

Quid significet quod sacerdos [al.pontifex]alphabetum in pavimento scribit.

His rite completis, incipit pontifex de sinistro angulo ab oriente scribere per pavimentum alphabetum usque ad dextrum angulum occidentis,atque iterum similiter a dextro angulo orientis usque in sinistrum angulum occidentalem basilicæ.Quæ res puerilis ludus videretur, nisi a magnis et spiritualibus, utpote apostolicis viris, instituta crederetur. Atque ideo tanto magis sacratius quid in tali facto sit reconditum requirendum est, quanto minus non intelligentibus vile videri potest. Sciendum tamen, sicut jam supra dictum est, omnia quæ in talibus

« PoprzedniaDalej »