Obrazy na stronie
PDF
ePub

IN FINEM PRO

PSALMUS LXX

TORCULARIBUS PSALMUS IPSI ASAPH,
QUINTA SABBATI.

« Exsultate Deo adjutori nostro, jubilate Deo Jacob, sumite psalmum, et date tympanum: psalte<«< rium jucundum cum cithara. Buccinate in neo<«< menia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ. « Quia præceptum in Israel est, et judicium Deo <«< Jacob. Testimonium in Joseph posuit illud, cum << exiret de terra Egypti: linguam quam non nove<< rat, audivit. Divertit ab oneribus dorsum ejus, ma<<nus ejus cophino servierunt. In tribulatione in<< vocasti me, et liberavi te: exaudi te in abscon<< dito tempestatis, probavi te apud aquam contra<< dictionis. Audi, populus meus, et contestabor te: << Israel, si audieris me, non erit in te Deus recens, B << neque adorabis deum alienum. Ego enim sum << Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti : <<< dilata os tuum, et implebo illud. Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit « mihi. Et dimisit eos secundum desideria cordis << eorum, ibunt in adinventionibus suis. Si populus meus audisset me, Israel si in viis meis ambulas« set: pro nihilo forsitan inimicos eorum humilias<< sem, et super tribulantes eos misissem manum << meam. Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit << tempus eorum in sæcula. Et cibavit illos ex adipe <«< frumenti, et de petra melle saturavit eos. >>

maceriam intelligamus sanctos martyres, quibus A munitur Ecclesia, quos vindemiant et dissipant omnes qui per viam non incedunt, id est, Christum non imitantur, quos exterminat aper de silva, quisque videlicet immundus, et vomere prædicationis incultus, et nota hoc per aper de silva, quia porcus est animal immundum, et silva terra inculta. Deus virtutum, convertere. Quasi dicat: Sic destructa est maceria vineæ, sed ipsa vinea exterminata: sed tu, Deus virtutum, cœlestium subaudis, converte ab ira ad misericordiam, respice de cælo, id est, de Filio tuo, et visita vineam istam, visita, dico, eam perficiendo, non assumendo aliam, quod dicit, et perfice eam quam plantavit dextera tua, id est potentia tua : et perfice eam fundatam super Filium hominis, Christum videlicet, qui vere fundamentum est. Unde illud: Nemo potest fundamentum ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. 111), quem confirmasti tibi, id est, immunem a peccato fecisti. Incensa igni et suffossa,ab increpatione vultus tui peribunt. Quasi dicat: Dixi ut perficeres vineam, et ut perficies, ita ut neque altitudo, neque profundum separent ipsam vineam a te. Nam ab increpatione vultus tui peribunt incensa igni, id est, peccata malo amore commissa, quia amor malus inflammat opera mala,et suffossa,id est,timore malo commissa. quia timor [timet] malus humiliatur a bonis, et est dictum ad similitudinem, quia sicuti murus cum suffoditur casum minatur, ita quisque timore malo percussus est pronus ad lopsum, quia sicut esse bonum procedit a timore bono et amore, ita omne malum procedit ex malo timore et amore. Solent enim aggredi devocatores quos devocare volunt blanditiis, promissionibus, et multi amore malo excæcati corrumpuntur, sed felix anima quæ contra promissiones illas proponit sibi medicinam salutis.

C

Quid enim prodest homini si universum mundum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? (Matth. xvi.) Felix est etiam illa anima quæ nec minis corrumpitur, proponendo sibi hoc divinum præceptum: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. x), attendens etiam diligenter, quia mundus nulli injusto plus promittit quam Deus justo. Nam quid majus hac promissione: Venite, benedicti Patris mei? (Matth. xxv.) Nec potest mundus justis tanta minari quanta minatur Deus injustis, quibus dicturus D est: Ite, maledicti, in ignem æternum (Ibid.). Fiat manus tua super virum dexteræ tuæ et super Filium hominis quem confirmasti tibi. Quasi dicat: Da ei potestates omnis carnis, quia Filius hominis est, et confirmasti tibi quando vox tua paterna audita est, in quo bene complacui (Matth. 11). Et non discedemus a te, quia tu vivificabis nos, hoc faciendo, ut gratis te colamus: mortui enim eramus, quando imaginem primi hominis portabamus, et Deum coluimus propter terrena, el nomen tuum invocabimus. Et ut invocemus, Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.

ENARRATIO.

Psalmum istum cantat Asaph aliis qui sunt Asaph, et agit de rebus significatis per res factas quinta sabbati. Nam legitur quod in quinta sabbati Dominus dixisset Producant aquæ omne reptile (Gen. 1). ubi significantur illi qui per fontem baptismatis sunt regenerati, et est pro torcularibus: in torculari fit pressura et conculcatio,et discernuntur ibi duo,vinum quod eliquatur in cellarium, et vinacea quæ contemplanda prajiciuntur in trivium. Discernitur etiam oleum ab amurca: oleum in apothecis recondendum, et amurca in trivium ad conculcandum ; et est expositio tituli talis: in finem referuntur hæc verba dicta pro torcularibus, id est, pro pressura, pressura dico, discernente res significatas per res creatas quinta sabbati, et est Psalmus Asaph, sic dicentis: Intremus, inspiciamus, timeamus, gaudeamus, appetamus, fugiamus, quia hæc omnia in psalmo invenire poterimus.

Exsultate Deo adjutori nostro.Quasi dicat. Vos qui usque modo exsultavistis in mundo deceptore vestro, et diabolo desertore vestro, et ventre seductore vestro, deinceps exsultate Deo adjutori nostro. Et si non sufficiant vobis voces, non tamen desinat exsultatio, sed jubilate Deo Jacob. Quasi dicat: Quod potestis proferre, exsultate, quod non potestis, jubilate. Jubilus enim est tanta lætitia mentis quanta non potest exprimi sono vocis. Sumite psalmum et date tympanum. Psalmus ponitur hic pro psalterio, effectus videlicet pro causa. Psalterium vero, quod superius sonat, spiritualia designat; tympanum vero

quod inferius sonum reddit carnalia opera designat: A Ægypti, urgent usque ad mare: instant et peccata

usque ad baptismum, sed desperas tu aliquis propter conscientiam malam tibi non remitti peccata, time ne remaneat aliquid peccatorum si vixit aliquis Ægyptiorum: linguam quam non noverat audivit.Quid audivit populus baptizatus,nisi mundum debere contemnere,et corda sursum erigere ? quia dictum est eis: Transit mundus et concupiscentia ejus (I Joan. 11). Divertit ab oneribus dorsum ejus. Quis divertit ab oneribus dorsum, nisi ille qui dixit? Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. x1). Onera ista, sarcina sunt peccatorum. Unde alibi, et sicut onus grave gravatæ sunt super me (Psal. xxxvII). Quod dicit, divertit ab oneribus dorsum ejus, et quasi diceres, quibus oneribus? Manus ejus in cophino servierunt. Per cophiB num significantur opera servilia. Mundare enim stercorare, terram portare, cophino fit: illi autem quasi in cophino terram portant qui in corde suo sarcina peccatorum aggravantur. Nam, omnis qui facit peccatum servus est peccati (Joan. ví). Divertit ab oneribus dorsum ejus,dicens: in tribulatione invocasti me.Quæ est major tribulatio quam peccatorum sarcina?Quod enim in eis fuit afflictio Ægyptiorum,hoc in nobis facit sarcina peccatorum, quod dicit,in tribulatione invocastime,et liberavi te. Recognoscat unaquæque Christiana conscientia si devote transierit mare Rubrum ; si cum fide credendi et observandi linguam quam non noverat audivit, cognoscat se in tribulatione esse exauditam. Ipsa enim magna tribulatio erat, premi sarcinis peccatorum, sed relevata est inde conscientia, et gaudet, quia conscientia, quæ heri premebatur,hodie gratulatur. Iu tribulatione invocasti me, et liberavt te.Et quomodo hoc ?Quia exaudivi te in abscondito tempestatis,non in tempestate magna, sed in augustia cordis,ubi tempestas peccatorum te opprimebat. Sed quia aliquis, postquam exauditus et baptizatus multos exaltare patitur hostes, subjungit: Probavi tead aquas contradictionis. Aquæ contradictionis sunt, insultatores, detractores, dehortatores, minantes etiam ubi possunt ut quemque fidelem a fide devocent.Apud istos probatur quisque, quando non erubescit prædicare quod potest defendere, et inter blasphemias peccatorum,ore enuntiat quod corde credidit. Si enim exauditur in abscondito tempestatis corde creditur ad justitiam : quando autem apud aquam contradictionis probatur, ore confessio fit ad salutem(Rom. x).Quanta fuit contradictio apud aquas senserunt majores nostri,quando verbo Dei et ministerio Christi acriter resistebant gentes,quia tunc fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania (Psal. II). Tunc leo ille forti viro Samsoni venienti ad deducendam sibi sponsam de Philisthæis,Christo videlicet descendenti ad habendam Ecclesiam de gentibus fremens ibat ei obviam.Sed quid egit? Accepit et tenuit, fregit et dissipavit leonem illum,et factus est inmanibus ejus tanquam hædus caprarum (Jud.xiv): Quid enim aliud fieret populus ille, nisi languidas

et hortatur nos hic Propheta, ut divinis verbis re-
spondeamus carnalibus operibus,quod idem Aposto-
lus exhortatur, condolens et reprehendens dicit
quod nemo sibi communicaverit in ratione dati et ac-
cepti.(Phil. iv.) Quod idem manifestius alibi dicit :
Si vobis spiritualia seminamus magnum est si vestra
metamus carnalia (I Cor. 1x)? Tanquam si diceret :
Si avidi estis in spiritualibus sumendis, devoti sitis
in carnalibus erogandis, et desideratis suscipere
spiritualia, ne sitis pigri erogare carnalia, sumite
voces nostras, et exhibete manus vestras, quod di-
cit, Sumite psalterium,id est,spiritualia ab ore præ-
dicantis, et date tympanum exhibendo carnalia. Et
quare hoc? Quia psalterium cum cithara est jucun-
dum Deo. Nam qui sumit spiritualia et præbet car-
nalia dulce melos reddit Deo. Buccinate in neo-
menia tuba. In superioribus egit de dilectione Dei
hic autem hortatur dilectioni Dei subinferre dile-
ctionem proximi, ut qui diligit Deum, diligat
et proximum. Quasi dicat: Sumite psalmum,
buccinate in neomenia,id est,prædicate novam vitam
aperte et cum fiducia. Nota per neomenia novam
vitam.Neon enim novum dicitur, mene luna; unde
mensis dicitur,et sic insimul neomenia novam vitam
designat. Tuba autem, quia grossam vocem habet,
apertam fiduciam notat, quia nova vita aperte et confi-
denter debet prædicari,et hoc in insigni die solem-
nitatis vestræ,solemnitatis videlicet novæ reparatio-
nis,antiquæ dispositionis, æternæ felicitatis. In hac
solemnitate buccinandum est cuique fideli,quia præ-
ceptum in Israel est, et judicium Deo Jacob. Nota
quia post præceptum necessarium sequiturjudicium
quia ipse dator præcepti dixit: Ego in judicium veni
in hunc mumdum, ut qui non vident videant, et qui
vident cæci fiant (Joan. 1x). Et quid hoc, nisi ut
elati humilientur, et humiles exaltentur? Testimo-
nium in Joseph posuit illud,id est,præceptum datum
Israel, est testimonium Joseph, populi videlicet
augmentati, id est, gentilis, testimonium dico sal-
vationis, impletum, damnationis neglectum. Vel
potest menti nostræ occurrere,qualiter Joseph ven-
ditus a fratribus sit exaltatus, ut Christum intelli-
gamusa populo suo contemptum, et in gentibus post
passiones sanctorum martyrum exaltatum, cum
exiret de terra Ægypti. Convenit et populo multi-
plicato quod dicit cum exiret de terra Ægypti, my- D
stice non addidit terram quoniam et ipsi ad quintam
Sabbati pertinent. Ipsi etiam de Egypti exierunt
quando de potestate diaboli et tenebrarum liberati
sunt,quia nihil aliud populi Israelitici transitus per
mare Rubrum in figura prætendebat,nisi transitum
fidelium per baptismum. Unde testis est Apostolus
Nolo enim vos, fratres, ignorare, quia patres nostri
omnes sub nube fuerunt et per mare transierunt, et
omnes in Moyse baptizati sunt (I Cor. x). Quid ergo
aliud significabat transitus per mare Rubrum, nisi
sacramentum baptizatorum ?Quid aliud insequentes
Ægypti, nisi abundantiam peccatorum? Premunt

C

B

peccator?Occisa autem illa feritate,jam non sic fremit A qua potestate hæc facis ?Sed quia novit eos esse vulregia potestas, non sic fremit populus gentium,non vadit obviam leo :sed quod dignum est jam invenitur in ore ejus favus mellis,quia etiam a principibus gentium constructæ sunt leges pro Christiana religione defendenda, et sic aquæ contradictionis exsiccatæ sunt.In tribulatione invocasti me, et liberavi te dicens: Audi, populus meus, et contestabor te. Quod ab initio psalmi usque ad hunc versum audivimus ad oleum pertinebat;quod restat,ad amurcam torcularis pertinet,et magis est dolendum et cavendum, sed tamen audiendum,ut, qui oleum se recognoscit, gaudeat,et qui adhuc periclitatur timeat ne amurcam incurrat. Quod dicit, audi, populus meus, et contestabor, te, id est, te ipsum habeo testem, tibi et loquor. Non enim populo alieno loquor, non populo non pertinenti ad torcular. Judicate, inquit,inter me et vineam meam (Isa. v). Quod dicit, audi, populus meus, et contestabor te: istud videlicet, Israel, si me audieris, non erit in te Deus recens. Quid recentius Deo illo,qui noviter allatus de officina in templum,noviter fusus, et ideo confusus ?Hujusmodi deos faciunt sibi pagani;alii vero hæretici scilicet multi faciunt recentes deos, affirman tes Filium inæqualem Patri, convenientes in vanitate cum paganis. Manichæi etiam alio modo recentem Deum faciunt sibi, dicentes Deum pugnantem contra gentem tenebrarum,timentem ne invadatur, satagentem ne corrumpatur:hoc modo se sibi fictitio confundentes, etsi non in templis, tamen (quod pejus est)in corde suo idola posuerunt, et falsorum ridendorumque simulacrorum ipsi templa facta sunt. Hæc idola intus: est magnum opus, et locum Deo venienti, non recedenti, mundare. Omnes autem qui sic sibi deos faciunt,dissentientes secundum diversa simulacra,et fidem falsitate variantes, in uno ad ultimum convenient, quia a terrenis cogitationibus non recedunt: opinio eorum est diversa, vanitas tamen una, quia ad ea quæ posteriora sunt se extendunt, obliviscentes ea quæ anteriora sunt; ideo Samson caudas vulpium colligavit, et ibi ignem alligavit,ut incenderet segetes Philistinorum (Jud. xv). Vulpes istæ hæreticos et dolosos significant qui in posterioribus convenientes, quasi cauda colligati ignem trahunt corrumpentem segetem Philistinorum alienigenarum videlicet, non filiorum, quia novit Dominus qui sunt ejus(II Tim.11)et non permittit D segetes,id est, bona opera suorum hæreticorum incendi. Istæ etiam vulpes significantur in Canticis canticorum,ubi dicitur: Capite nobis vulpeculas exterminantes vineas, latentes in cavernis tortuosis (Cant. 11).Capiunt vulpem qui de falsitate convincunt hæreticum et dolosum. Vulpes autem solent habere foveas, ut ex una parte intrent, ex alia exeant, et ideo necesse est ut, qui vulpes capere desiderat, ad utrumque foramen retia ponat. Sic agendum est cum dolosis, qui in duplici intellectu quasi in cavernis morantur,velut illi qui quasi vulpes dolosæ ad Dominum accesserunt, dicentes: In

C

pes et doloso quærentes, ad utrumque foramen velut rete eis tetendit, dicens: Et vos, respondete mihi unum sermonem : Baptismum Joannis unde est? de cœlo an ex hominibus? Sed ipsi,ex utraque parte sentientes tetendisse unde caperet eos, dixerunt intra se Si dixerimus, de calo, dicturus est : Quare ergo non creditis? Ille enim Christo testimonium perhibuit. Si dixerimus de terra, lapidabit nos populus, quia ut prophetam eum habent. Sentientes ergo hac atque hac esse unde caperentur, responderunt: Nescimus. Et Dominus: Neque ego dico vobis in qua postestate hæc facio(Matth. xxt). Quasi dicat: Quia dicitis vos nescire quæ scitis,neque ego dico vobis quod quæritis,quia ex nulla parte exire ausi estis, in vestris tenebris remansistis.Obtemperemus ergo et nos, si possumus, verbo Dei dicenti Capite nobis vulpes jillas exterminantes vineas. Videamus et nos si quasdam vulpeculas capere possumus, proponamus ad utrumque foramen rete, ut unde vulpes exire voluerit, capiatur. Verbi gratia: Manichæo facienti sibi Dominum recentem dicamus, et interrogemus eum: Substantia Dei corruptibilis est, an incorruptibilis? Elige quod vis,o Manichæe, et exi qua vis, sed non effugies. Si respondes, corruptibilis, non ab Apostolo tantum, sed a te ipso merito lapidaris. Si autem incorruptibilem,quomodo ergo timuit gentem tenebrarum! Quid factura erit incorruptibili gens corruptionis ? Quid ergo restat,nisi dicamus, Nescimus? Sed tamen,si hoc non dolo, sed ignorantia dicitur, non remanet in tenebris, sed ex vulpe fit ovis. Audi populus meus, et contestabor le, id est, te ipsum testem faciam in hoc si audieris me, non erit in te Deus recens, id est, in corde tuo, in imaginem phantasmatis tui, in deceptione erroris tui, non erit Deus recens,sed Deus sempiternus sccundum deitatem Patris, recens secundum hominem,nullis egens bonis,nulla timens mala. Hic Deus antiquus novum facit hominem recens Deus facit vetustum. Non adorabis Deum alienum,qnia si in mente non cogitas Deum falsum,non adorabis Deum fabricatum.Et qnare non adorabis Deum alienum ? Quia ego Dominus Deus tuus sum tantum. Unde illud: Ego sum qui sum. Et Qui est, misit me ad vos (Exod. 1). Qui eduxi te de terra Egypti: dilata os tuum, et implebo illud.Quasi dicat:Angustias pateris in corde tuo propter recentem Deum : frange simulacrum vanum,dejice de conscientia tua idolum fictum,dilata os tuum confitendo et amando,et implebo illud lumine veritatis et amore Dei veri,non ficti, amore sempiterni Dei, non recentis :hoc dixi ego Dominus populo meo. Et non audivit populus meus vocem meam et Israel non intendit mihi, id est, non intensum se fecit mihi clamanti ad eos, ut dilatarent os,et adimplerem illud; et ideo dimisi eos secundum desideria cordis eorum,id est, secundum terrena et carnalia, non secundum spiritualia, et ideo a me dimissi,ibunt in adinventionibus suis,id est secundum

B

affectionem cordis eorum. Ecce torcular, aperta A hæredem missum ad vineam interficiatis. Deus ausunt foramina, et exit etiam amurca. Unde illud tem. Verbum videlicet caro factum, stabit in syndictum est: ibunt in adinventionibus suis. Et quare sic ibunt? Quia me audire noluerunt.Nam,si populus meus audisset me, Israel si in viis meis ambulasset, id est, in præceptis meis non deviasset, ego humiliassem inimicos eorum forsitan pro nihilo, subaudis, habendos. Forsitan hic positum est objurgative, non dubitative. Et super tribulantes eos misissem manum meam, id est, potentiam exercuissem contra tribulationes eorum. Nota, licet Dominus dicat super tribulantes misissem manum meam, tamen nihil fieri potest, nisi quod ab eo permittitur tam in bonis quam in malis. Sed quia in filiis diffidentiæ inimicus diabolus licentius operatur quam in bonis, quia in illis quasi in proprio bove arat, in nullis tamen nisi permissus, ideo sic dicitur: Si populus meus audisset me, et si in viis meis ambulasset, pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam : et non audivit populus meus. Quia ipsi facti inimici Domini, mentiti sunt ei, id estad honorem ejus, et erit tempus eorum, id est, dies dominationis eorum erit in sæculo hoc præsenti, non in futuro: quia hic dominantur, ibi torquebuntur; vel, tempus animadversionis, pœnæ cor videlicet, erit in sæcula, quia hic incipiet, ibi nunquam finiet, hic excæcantur interius ut tandem ibi crucientur exterius, quod dicit : Inimici Domini mentiti sunt ei: et tamen, licet essent inimici, cibavit eos ex adipe frumenti, id est, ex sacramentis fidei, et de petra melle saturavit eos. Mel unde saturati sunt sapientia Christi fuit in qua multi delectantur,in cogitatione videlicet sacramentorum, et in solutione parabolarum ejus et clamant. Nihil melius, nihil dulcius intelligi vel dici potuit. Hoc mel non de quolibet homine, sed de petra confluxit, petra autem erat Christus (I Cor. x).

PSALMUS LXXXI.

PSALMUS ASAPH.

C

<< Deus stetit in synagoga deorum,in medio autem «deos dijudicat. Usquequo judicatis iniquitatem,et « facies peccatorum sumitis? Judicate egeno et pu«pillo, humilem et pauperem justificate. Eripite pau<< perem, et egenum de manu peccatoris liberate. << Nescierunt,neque intellexerunt, in tenebris ambu«lant: movebuntur omnia fundamenta terræ. Ego > dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. Vos autem D sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. Surge, Deus, judica terram, quo<< niam tu hæreditabis in omnibus gentibus. › ENARRATIO.

D

"

[ocr errors]

Propheta in hoc psalmo contra Judæos loquitur, minores et majores: exhortando majores, ut si injuste judicaverunt in servis ad vineam missis occidendis,et minores injuste consenserunt; saltem misso hærede, majores non injuste judicent, vel minores injuste eis consentiant. Et dicit sic Asaph : Deus stetit in sgnagoga deorum in medio autem deos dijudicat. Quasi dicat: Vos laboratis ad hoc ut

agoga deorum,non idolorum, non falsorum deorum, sed illorum de quibus in sequentibus dicit: Ego dixi: Dii estis. Nam sic dii sunt omnes qui imitando eum participes facti sunt ejus divinitatis, sicut et ipse particeps factus est nostræ humanitatis. Nota quod dicit, Deus stetit, non quia est Dei stare, vel accubare, vel locale esse, sed quia qui stat, erectus esse videtur ideo semper est incommutabilis rectitudo, et ideo quasi stare Deus describitur. In medio autem deos dijudicat, alios faciens apostolos, alios faciens prophetas ; vel, dijudicat deos, ante deos faciendo alia vasa in honorem, alia in contumeliam. Nota quod dicit, nam qui est in medio æqualiter a circumstantibus videtur, et quia Deus communis est omnibus, recte in medio positus dicitur. Unde illud: Medius vestrum stetit quem vos nescitis (Joan. 1). Usquequo judicatis iniquitatem? Quasi dicat: Si judicatis iniquitatem in servis occidendis missis ad vineam,tamen ne injuste judicetis missos hærede. Præmissi enim fuerunt prophetæ ut vineam colerent, quos vel contumeliis affecistis, vel omnino occidistis. Misso autem hærede, tandem cavete injuste judicare vos o majores. Vos autem minores, usquequo facies peccatorum sumitis, id est, usquequo patribus vestris conformamini, inique eis consentiendo? Judicate egeno et pupillo. Pupillus est qui patre caret, licet matrem habeat. Quod convenit Domino, quia sicut æternaliter voluit esse sine matre, ita temporaliter voluit esse sine patre: quod dicit, judicate egeno et pupillo, id est, ad honorem egeni et pupilli,et humilem in hoc judicio factum, et pauperem, cum dives esset, pro nobis factum, justificate, id est, justum aliis prædicate. Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. Hoc dictum est ad minores, quia cum tot essent de minoribus ut principes eos timerent non debuissent consentire ut principes injuste Christum occidendum tradiderint, quia quoties aliquis injuste vindicatur a principibus, debet a populo liberari, si hoc videt populus quod sine rixa possit fieri. Nescierunt neque intellexerunt. Quasi dicat: Ego sicadorsus sum majores,ne injuste judicarent; et minores, ne injuste consentirent : ipsi tamen majores nescierunt, neque minores intellexerunt, quia si majores cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent (Cor. 11); vel, si intellexissent minores, nunquam Barrabam petiissent dimitti, et Jesum crucifigi, quod dicit, nescierumt neque intellexerunt. Et hoc quare? Quia in tenebris ambulant, repellentes a se veram lucem, quæ illuminat omnem hominem. Unde illud: Lux in tenebris lucet et tenebræ eam non comprehenderunt (Joan. 1). Movebuntur omnia fundamenta terræ. Omnes in omni prælati terra moti sunt vel ad fidem vel ad perturbationem. Vel movebuntur fundamenta terræ, spes videlicet terrenorum, in quibus confidebant terreni principes. Unde illud: Transit mundus et concupiscentia ejus (I Joan, 11). Vel ad litteram di

tra fideles, prædicit eas, ne fideles cum viderint imminere tribulationes, admirando deterreantur, cum tanto tempore prædictum sit eis quod eos tribulari oportet, quia jacula prævisa minus nocent; et sic dicit:

camus, movebuntur omnia fundamenta terræ, quia A ultimis temporibus,quando Antichristus sæviet conDomino pendente in cruce, terræmotus factus est magnus. Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes. Superius continuatur sic: Deus stetit, dicens: Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes. Quasi dicat:Vos omnes, si imitati me essetis, deos facere proposui, assumendo vos mecum, ut mihi essetis cohæredes. Vos omnes vocavi filios Excelsi, filios non a substantia ejus genitos, sed per gratiam assumptos: Vos autem sicut homines moriemini,id est,in peccatis vestris permanentes, imitando primos parentes vestros, qui per inobedientiam a Deo apostataverunt. Et sicut unus de principibus cadetis. Unus fuit de principibus qui dixit: Ponam sedem meam ad aquilonem et ero similis Altissimo (Isa. xiv); sed quia nimis se extollere voluit, ideo cadere meruit:cujus exemplo omnes cadunt qui per elationem se extollunt. Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæredita bis in omnibus gentibus. Ipsi, imitando primos parentes, moriuntur: tu autem surge, ut judices terram, id est, patere le judicari secundum humanitatem, resurge secundum divinitatem; et sic judica terram, id est, gentem Judaicam, quæ statuit oculos suos declinare in terram; quod facturus es, quia resurgens hæreditabis in omnibus gentibus,quoniam Deus Pater dabit tibi gentes hæreditatem tuam et possessionem tuam terminos terræ.

[ocr errors]

PSALMUS LXXXII.

CANTICUM PSALMI ASAPH.

Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus. Quasi dicat: Deus, qui inter impios computari voluisti, cum latronibus crucifigi; sed tamen quis priorum erit tibi similis, cum in gloria apparueris? Nullus utique. Vel aliter: Miserum humanum genus tibi assimilari studet,dum eligit agi ex propria dispositione, quod fit tua prædestinatione et voluntate; sed tamen quis tibi similis? Nullus utique ; et tamen pateris similari tibi impios, non subjici tibi. Vel potest psalmus iste continuari B sic: Tu hæreditabis in omnibus gentibus, sed prius in infirmitate cum impiis deputaberis,inter latrones crucifixus eris. Cum autem apparueris in gloria,quis priorum erit tibi similis? Ne taceas, neque compescaris, Deus. Tacuit prius, quando sicut ovis ductus et ad occisionem, et non aparuit os suum (Isa. LIII): tacuit a judicio, licet non a præcepto. Secundo autem veniens, ne taceos a judicio, licet taceas a præcepto, neque compescaris, Deus. Compescuisti te, quando dixistite posse habere a Patre duodecim legiones angelorum, qui te defenderent: et tamen capi, conspui, flagellari, crucifigi te permisisti.Quoniam ecce inimici tui sonuerunt. Ecce cur dico, ne taceas, quoniam inimici tui, compresso omni metu, sonuerunt adversus tuos; et ideo dico ne compescaris, quoniam qui te oderunt extulerunt caput, id est, potentiam suam exercuerunt contra tuos.Et quoniam extulerunt, subjungitur: Super populum tuum malignaverunt consilium, id est,deliberato consilio voluerunt se extollere super populum tuum,minores videlicet, et non tantum contra populum malignaverunt consilium, sed etiam cogitaverunt adversus sancios tuos, dicentes unusquisque alii: Venite et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israel ultra. Et quare hoc? Quoniam cogitaverunt unanimiter,simul adversuste testamentum disposuerunt, id est pactum inierunt contra tuos: tabernacula Idumæorum, id est terrenorum; et Ismaelitæ, id est sibi et non Deo obedientes. Moab et Agareni, Gebal, et Ammon, et Amalec, alienigena cum habitantibus Tyrum. Etenim Assur venit cum llis, facti sunt in adjutorium filiis Lot. Per Hebræa nomina intelliguntur omues inimici Christi, a quibus sui tribulantur; et ut qui sint videamus, interpretationes horum nominum inquiramus. Moab interpretatur, lege abutens; Agareni, alienigenæ ; Gebal, vallis vana, id est fallaciter humilis: ubi intelliguntur hypocritæ, qui se humiles ostendunt exterius cum tamen elatio mentis extollat eos interius; Ammon, populus turbidus: Amalec, lingens terram : alienigenæ sunt Philisthæi,potione videlicet cadentes, quos inebriavit felicitas sæcularis; et hi omnes venient cum habitantibus Tyrum.Tyrus interpretatur

<«< Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus: quoniam ecce inimici tui so«<nuerunt: et qui oderunt te, extulerunt caput.Su- C << per populum tuum malignaverunt consilium, «< cogitaverunt adversus sanctos tuos. Dixerunt: « Venite et disperdamus eos de gente, et non me<< moretur nomen Israel ultra. Quoniam cogitave<«< runt unanimiter, simul adversum te testamentum «< disposuerunt, tabernacula Idumæorum et Ismae<< lita: Moab et Agareni, Gebal, et Ammon, et Ama<«<lec, alienigenæ cum habitantibus Tyrum. Etenim << Assur venit cum illis, facti sunt in adjutorium fi<< liis Lot. Fac illis sicat Madian et Sisaræ, sicut << Jabin in torrente Cisson. Disperierunt in Endor, « facti sunt ut stercus terræ. Pone principes eo«<rum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana; « omnes principes eorum, qui dixerunt: Hæredi<< tate possideamus sanctuarium Dei. Deus meus, D << pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem <«< venti. Sicut ignis qui comburit silvam, et sicut << flamma comburens montes, ita persequeris illos «< in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos. Im«ple facies eorum ignominia, et quærent nomen <«<< tuum, Domine. Erubescant et conturbentur in «< sæculum sæculi; et confundantur, et pereant. Et «< cognoscant quia nomen tibi, Dominus, tu solus << Altissimus in omni terra. »

ENARRATIO

Propheta, prævidens tribulationes quas ab impiis passurus erat Christus in corpore suo, et maxime in

« PoprzedniaDalej »