Obrazy na stronie
PDF
ePub

:

bet: « Remigius, vir clarus, tam divinis quem sæ- A exemplum subgessit, Tegernseensi longe castigatiu cularibus litteris sufficienter instructus, inter alia Explanationem in Genesim scripsit. Sed et super Psalterium commentum insigne composuit. Habetur nihilominus et aliud ejus commentum, quod scripsit super Donatum. » Cum Anonymo Mellicensi faciunt codices Tegernseensis et Garstensis, quorum uterque sæculi fere duodecimi est. lidem codices etiam sub Remigii nomine Commentarium in Pentateuchum ostentant hoc initio Deuterononium lex secunda dicitur; etc.; id quod in Paumgartenbergensis monasterii ord. Cisterc. in Austria codice, sæculo tamen xiv vix antiquiore, quoque observavimus. Verum in opus non Remigii Antissiodorensis, sed Rabani Mauri archiepiscopi Monguntini, inter cujus excusa opuscula etiam prostat, esse postea deprehendimus. Itaque, eo prætermisso, ad edendum solum Remigii Commentariorum in Genesim operam conferre visum fuit. Quo in labore maxime mihi profuit adm. RR. PP. Adalberti Düstl asceta Tegernseensis et PetriOberhueber superioris Garstensis humanitas, qua ille integrum opus ex eleganti sui monasterii codice exscripsit, hic vero alterum e sua bibliotheca

B

exaratum, ad cujus etiam fidem nostram editionem præcipue adornavimus. Cæterum ipsum Remigii opus grave, succinctum ac elegans est, omninoque ad eum modum compositum quem in Commentario Remigii in Psalmos dudum Sixtus Senensis observavit, nempe in quod Remigius ita veterum Patrum. sensa transtulerit, ut tamen etiam quædam de suo adjecerit, idque pro more sæculi sui, quo usus antiquiorum scriptorum commentaria expilandi late obtinebat. Nuntiatum non ita pridem publice fuit esse quemdam eruditum in Italia virum, qui Remigii nostri Commentaria in plerosque omnes divinæ auctoritatis libros feliciter detecta prelo apparet; quod ut verum sit ex animo optamus. Illud omnino certissimum est adm. R. P. Felicem Wyrtenberger, doctissimum ex ordine Servorum beatæ Mariæ Virg. virum,nunc totum in eruendis gravissimis et elegantissimis Herrici monachi Antissiodorensis homiliis versarii; quod eo libentius hoc loco commemoro, quod ejusdem Herrici diligens quondam auditor et nobilis discipulus Remigius exstitit. Sed de his plura in medium afferendi occasionem alibi nanciscemur.

REMIGII

MONACHI S. GERMANI ANTISSIODORENSIS, ORDINIS S. BENEDICTI

OPERUM PARS PRIMA. EXEGETICA.

[ocr errors]

COMMENTARIUS IN GENESIM

Erutus ex ms. codice inclyti monasterii Garstensis ordinis S. Benedicti in Austria a P. Bernardo Pez, collato cum codice Tegernseensi ab adm. R. D. P. Adalberto Düstl, ejusdem loci asceta Benedictino.

IN DEI NOMINE

INCIPIT EXPOSITIO REMIGI SUPER BRESITH.

ID EST, SUPER GENESIM.

(a) Desiderius vocabatur episcopus quidam familia- C ris et amicus beati Hieronymi, ad quem scribit hanc præfationem.

Præfatio Latine, prologus vel proæmium Græce dicitur, id est breviatio. Ymen Græce, Latine dicitur via.

Præsagio, id est, prædivinatione vel signo futu

rorum.

Sortitus est nomen cum Daniele, qui et ipse vir desideriorum appellatus est; et sicut ille desiderabat præscire futura, sic iste desiderabat notitiam habere Scripturarum.

Pentateuchum. Penta, quinque, teuchum [librum], id est, quinque libros Moysi.

Obtrectatorum, id est, invidorum.

Suggillatione, id est reprehensione. Tunc enim omnes LXX legebant, et magna veneratione suscipiebant.

Nova pro veteribus cudere, id est, Hebraicam veritatem pro veteribus, id est LXX Interpretibus.

Ita ingenium quasi vinum probantes. Sicut enim vinum probatur nare vel gustu, sic illi probabant ingenium, cum dicebant Hieronymum in reprehensione LXX hoc facere.

Portione, id est pro vili.

Pro paupertate mea. In alia enim præfatione dicit quod in tabernaculo Dei alii offerrent aurum, lapides onychinos, byssum, coccum et purpuram; sibi vero sufficere, si saltem pilos caprarum offerret. Hanc dicit vilem portionem humilando se,icum ta

(a) Deest in codice ms, textus præfationis S. Hieronymi ad Pentateuchum, quæ exponitur in sequentibus

men ipse magna offeret in tabernaculo Dei, hoc est A viros peritissimos. Qui venientes Alexandriam in in Ecclesia.

Edition i antiquæ, id est, translationi LXX.

Theodotio Judæus fuit,qui transtulit divinas Scripturas,sed in multis erravit judaizans. Illius translationem Origenes immiscuit translationi LXX.

Proprium syntagma, id est compositionem.

Si, inquit, omnia colligerem quæ in Evangeliis vel Epistolis inveniuntur, et quæ sunt in LXX, proprium librum possem conficere. Multi ignorantes hæc in Hebraica scripta non esse veritate, secctantur deliramenta apocryphorum. Apocryphon dicunt Græci secretum. Inde apocryphi dicuntur libri qui nullam habent auctoritatem et non sunt in publico legendi. Inde apocrypharius, legatus secretorum. Deliramenta,id est, vanitates, vel insanias et ineptias. Lira quippe sulcus dicitur aratri.Hinc delirare dicuntur boves cum exorbitant. Inde dicimus deliros homines insanos, exorbitantes a ratione et sensu.

Hiberas nænias, id est Hispanicas vanitates. Proprie næniæ sunt, quæ super tumulos mortuorum scribuntur, quibus nihil vanius.

Libris authenticis, id est autoritate plenis. Ptolomæus rex Ægypti. Hic unius Dei cultor exstiterat, edoctus ab Aristao philosopho Platonico. Dicunt ergo Judæi ideo LXX tacuisse mysterium sanctæ Trinitatis, ne Ptolomæus,qui unius Dei cultor crat, deprehenderet divinitatem Patris et Filii; et ideo non errando, sed prudenti consilio hoc fecerunt

B

Nescio quis primus auctor construxerit mendacio suo septuaginta cellulas Alexandriæ. Alexandria me- C tropolis est Ægypti. Refert autem Josephus quod Ptolomæus rex miserit nuntios cum magnis muneribus ad sacerdotem Judæorum,et rogaverit eum ut libros divinarum Scripturarum faceret transferri de Hebræo in Græcum, quia ipse Græcus erat, et Hebræam linguam ignorabat. Tunc ille misit ei LXX (a) Ita cod.

(b) Ambo cod., Prothesiphontem, hic et infra.

una basilica congregati, transtulerunt Scripturas de Hebræo in Græcum, conferentes ad invicem. Sed illi qui LXX nimium venerabantur, confixerunt per singulas cellas divisos fuisse, et Spiritu sancto dictante eadem scriptitasse.

Yllepictec (a),id est protector fidelis, qui protegebat Ptolomæum sapientiæ suæ scuto.

Nisi forte putandus est Tullius æconomicum, id est dispensatorium, quia œconomos diciter dispensator quem librum transtulit Tullius de Græco in Latinum, non tamen prophetavit, quia interpres, non vates fuit.

Platonis Pythagoram [Protagoram]. Plato scripsit librum quem Pythagoram appellavit,quia ad Pythagoram philosophum et amicum suum scripsit. Hunc transtulit similiter Tullius.

Et Demosthenis pro Ctesiphonte(b). Demosthenes Græ. cus rhetor fuit, qui scripsit librum pro Ctesiphonte, eo quod ante Ctesiphontem eum scripserit.

Historia. Historia dicitur apo tu historin, id est a videndo. Distat inter historias et annales,quia historiæ sunt earum rerum quas videmus vel videre possumus, annales vero earum quas non videmus. Inter spiritalia charismata, id est dona vel gratiam Spiritus sancti.

In Apostolo, videlicet Paulo, ubi commemorat dona Spiritus,dicens: Quosdam quidem dicit apostolos,alios prophetas, etc. In quibus charismatibus ultimum pene gradum interpretes tenuerunt; et hoc in ejusdem Pauli apostoli Epostola reperitur, ubi dicit: Alii datur per Spiritum sermo sapientiæ, etc. usque dum concludit dicens: Alii genera linguarum, alii intepretatio sermonum.

Et emendatiora sunt exemplaria Latina quam Græca, Græca quam Hebræa. Unaquæque enim (c) res, quo frequentius transfertur, eo firmius emendabitur.

(c) In cod. Garst. deest enim.

INCIPIT TEXTUS BRESITH'.

CAPUT PRIMUM.

Vers.1.In principio creavit Deus cœlum et terram. Auctor hujus operis, sicut sancti doctores tradunt, cognoscitur fuisse Moyses qui per revelationem Dei mundi creationem cognovit, qui tamen more Scripturæ de se quasi de alio loquitur. In principio hujus voluminis philosophi confutantur,qui de mundi creatione conati disputare, sicut Plato, qui tria dixit esse principia, Deum videlicet, exemplar et materiam,et Deum non quasi auctorem ex nihilo cuncta creasse, sed quasi opifici in rebus creandis materiam adjutorium præstitisse. Aristoles autem duo dixi

(a) Hic titulus ibidem desideratur.

D esse principia, materiam scilicet et speciem,tertium quiddam nescio quid volens dicere operatorium appellavit.Quorum erroribus obvians Moyses utpote a Deo electus veritatem dicitur demonstrasse, ostendens Deum cuncta simul ex nihilo formasse, non quidem in tempore,sed in initio temporis dicens : In principio, et subauditur temporis, patet procul dubio tunc tempus coepisse quod antea minime

erat.

Creavit enim cælum et teram. Celum non istud visibile firmamentum accipere debemus, sed illud empyreum, id est igneum, vel intellectuale cœlum

quod non ab ardore, sed a splendore igneum dicitur, A corda hominum ferebatur, prævidens et disponens quod statim repletum est angelicis spiritibus de qui- quorum corda digne posset inhabitare. Fiat lux. bus in Job dicitur: Cum me laudarent simul astra Lux vocabulo fides accipitur. Bene ergo lux prima matutina et jubilarent omnes filii Dei (Job. XXXVIII, die facta est, quia primo mandato legis fides com7). Et nota tria hic elementa commemorari. Nomi- mendatur cum dicitur: Audi, Israel, Dominus Deus ne enim cœli aerem collige, nomine terræ ipsam ter- tuus Deus unus est. ram,et ignem qui in ejus visceribus latet. Quarti vero elementi,id est aquæ,in sequentibus fit commemoratio.

Vers. 2. Terru autem inanis et vacua. Id est, inutilis, infructuosa et incomposita.Omnia enim elementa commista erant et confusa,et totum hoc aeris spatium quod est a terra usque ad coelum plenum erat aquis,quæ tamen non erant ejusmodi qualitatis cujus nunc sunt, sed in modum nubium tenues, quam qualitatem adhuc illæ supercœlestes aquæ reB tinent. Spiritus Dei ferebatur super aquas. Sicut mens vel sapientia alicujus artificis superfertur operi quod facturus est, ut quomodo vult ita illud faciat : ita et Spiritus sanctus superferebatur, præordinans et quasi disponens quid,qualiter facere vellet.

Vers. 3. Dixit Deus. Non voce carnea, nec motu labiorum, sed dixit, id est, voluit. Velle enim ejus dicere est. Unde scriptum est: Dixit, et facta sunt (Psalm. CXLVIII, 5). Vel etiam dixit, id est, Filium genuit per quem omnia facta sunt.Fiat lux. Lux dicitur a luendo, id est a purgando tenebras. Lux autem illa non ejusmodi erat quæ nunc est sole superposito,sed qualis esse solet vel ante solis ortum, vel post ejus occubitum.

C

Vers. 4. Et vidit Deus lucem, quod esset bona. Non quod tunc primo viderit in cujus præsentia semper hoc fuit: sed vidit,id est nobis videri voluit lucem esse bonam. Et divisit lucem a tenebris. Tenebræ a tenendo dicta sunt, quia tenent oculos ne videant. Utrumque autem fecit Deus et lucem et tenebras, scilicet ut in luce operarentur homines, et in nocte requiescerent. Ergo et tenebræ opus Dei sunt. Unde in hymno trium puerorum in quo omnis creatura ad benedicendum Deum invitatur, etiam tenebræ cum luce ponuntur. Allegorice quod dictum est: in principio fecit Deus cœlum et terrum, nomine principii Filium Dei non incongrue possumus accipere,sicut ipse de se Judæis dixit: ego principium qui et loquor vobis Joan. (VII, 28). Deum enim Pater principium est, sed non de principio, quia a Patre non factus nec creatus, sed genitus est: per quod principium D Deus Pater cœlum et terram creavit, id est cœlestes et terrenos. Per cœlum enim cœlestes sive cœlestem vitam ducentes: per terram vero terrenis negotiis inhiantes signantur. Qui utrique per principium creati sunt, quia nato Jesu Christo patuit qui essent cœlestes, quique terreni. Terra vero erat inanis et vacua. Id est, corpus humanum inane a meditatione cœlesti, vacuum a fructu bonæ operationis. Et tenebræ erant super faciem abyssi. Quia nfidelitatis tenebræ et ignoran tiæ abyssum humani cordis operiebant.Spiritus Dei ferebatur super aquas. Quia divina præscientia super fluida et infructuosa

Vers. 5. Factum est vespere et mane dies unus. Per mane initium fidei: per vesperam vero perfectio bonæ operationis intelligitur.Cujus diei mane in vesperam deducitur cum initium fidei completione bonæ operationis perficitur.

Vers. 6. Fiat firmamentum in medio aquarum. Quo scilicet firmamento aquæ superiores divisæ sunt ab aquis inferioribus,et illa pars superior in modum crystallini lapidis congelata est, cætera vero inferior in mare redacta est. Et hoc quidem secunda die actum est, cujus diei opera minime bona esse dicuntur, sicut cæterorum dierum ubi dicitur: Vidit Deus, quod esset bonum, non ideo quod bonum non sit quod factum est, et pulchrum, sed propter binarium numerum, qui est transgressio unitatis et malam habet significationem. Unde et eum sancti Patres discordiæ dedicaverunt.Ipse etiam bigamiam significat. In ejus etiam significatione bina animalia de immundis missa sunt in arcam.

Vers. 11. Germinet terra herbam virentem et lignum pomiferum. Omnia perfecta a Deo cognita sunt. Unde homo in perfecta ætate creatus est, et arbores cum foliis suis simul et fructu. Hinc et lignum pomiferum dicit habens unumquodque sementem. Hæc sementis est frugum et arborum : semen vero hominum, et animalium seminium vel sementum exordium cujuscunque rei.

Vers. 14. Fiant luminaria in firmamento cœli. Luminaria solem, et lunam, et cæteras stellas accipimus. Verum sol et luna et septem planetæ non sunt in firmamento posita sed in æthere pendent : ideo in firmamento positæ, dicuntur. Et dividant diem ac noctem. Sol diei præest, luna nocti. Sint in signa. Hoc, vel propter terminum Paschalem dicitur, quia luna signum est Paschalis termini qui non nisi post quatuordecimam lunam celebratur,vel quia sidera signa sunt navigatibus per mare vel iter agentibus per Libyam ubi vestigium itineris ad motum venti dissipatur. Luna apud Hebræos tribus nominibus nuncupatur, Lare, Lavana, Mavors. Lara vocatur a numero dierum mensis : Lavana a candiditate Mavors a defectų, qula deficit singulis mensibus.

Vers. 20, 21. Reptile animæ viventis. Reptilia pisces hoc loco accipe. Mutabilem animam [Vulg., motabilem an. dicit animalium ad comparationem hominis. Quia licet mortalis sit homo ad comparationem Dei, tamen immortalis est ad comparationem cæterorum animalinm,qua parte imaginem Dei retinet.

Vers. 26. Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Cum cætera jubendo fecerit, quasi maximam rem facturus Deus et cunctis quæ

fecerat præferendam,quasi quodam concilio dicit: A pturæ. Quod apte præfigurabant vectes illi qui in Faciamus.Quod,licet quidam ad angelos referen- quatuor arcæ circulis positi nunquam inde absdum dicant, melius tamen ad sanctam Trinitatem

refertur.

Vers. 37. Ad imaginem et similitudinem suam. Imago dicta quasi imitago. Distat inter imaginem et similitudinem. Imago est in ratione et in immortalitate: similitudo vero in morum sanctitate et justificatione. Similitudinem itaque peccando perdidit: imaginem non amisit, Nec audiendi sunt qui dicunt hominem in corpore Dei imaginem hahere. Hanc enim potius cum animalibus communem habemus, quia,quomodo ea quinque зensus corporis habent,ita et nos. In anima quippe imaginem Dei habemus. Quod Deus in majori mundo,hoc anima in corpore nostro, operatur. Unde et microcosmos Græce vocatur,id est minor mundus. Deus enim extra mundum positus non excluditur,intra mundum includitur,et præsidendo sustentat, et sustentando præsidet,et circumdando implet,et implendo circumdat. Sic et anima nec extra corpus posita excluditur a corpore, nec intra corpus includitur, sed ubique tota,ubique integra. Masculum et feminam. Non utrique uno tempore facti sunt per speciem,sed in præsentia Dei cuncta simul facta esse dicuntur. Unde est illud: Qui vivit in æternum creavit omnia simul (Eccli. xvi, 1). Mystice firmamentum sanctam significat Scripturam,sicut in ejus significatione in Apocalypsi dicitur et cælum recessit sicut liber involutus (Apoc. vi, 14): aquæ multæ populi sunt. Tunc ergo firmamentum in medio aquarum factum est quando Scriptura divina populis innotuit.Aquæ quidem super firmamentum significant angelicas catervas quæ bene super firmamentum esse dicuntur,quia, Deum semper præ oculis habentes,non indigent legali institutione neque evangelicis præceptis. Quæ vero sub firmamento sunt aquæ,homines significant qui diviuis edocentur præceptis, sine quibus ad coeleste regnum pervenire nequeunt.

Tertia die congregatæ sunt aquæ in locum unum et apparuit arida. Per aridam significantur corda. electorum sitientia aquam baptismatis et fontem doctrinæ cœlestis. Collectis ergo aquis in unum, id est reprobis separatis a justis, apparuerunt sancti, divisi ab amaritudine infidelitatis et inconcussa fidei firmitate roborati.

Quarta die facta sunt luminaria in firmamento. Per firmamentum, sicut diximus, sacra Scriptura non inconvenienter accipitur: per luminaria vero evangelistas, doctores et prædicatores intelligimus, qui illuminati Spiritus sancti gratia alios ad lucem fidei sua prædicatione convertunt. Qualibus per Petrum [Paulum] dicitur : In medio nationis pravæ et perversæ inter quos lucetis sicut luminaria in mundo verbum vitæ continentes (Philip. 11, 15, 16). Bene autem luminaria in firmamento posita vel constituta, illi semper inhæreant: quia doctores debent contemplari et cohærere sacrosanctæ Scri

trahebantur (Exod. xxxv). Per quatuor quippe circulos,totidem Evangeliorum volumina præfigurantur per vectes, doctores, in quorum cordibus portatur arca, id est lex divina. Nunquam ergo vectes a circulis arcæ auferebantur: quia prædicatores doctores nunquam habere debent vacuam meditationem legis Dei.

Quinta die produxerunt aquæ reptile animæ viventis Per hæc animalia,quæ ex aquis sunt formata et vivunt in aquis, signatnr ordo baptizatorum,qui velut pisces,sine aquis baptismatis Christi vivere nequeunt. Volatile nihilominus typum retinet sanctorum, qui penna virtutum et contemplationis ad cœlestia festinare contendunt.

B
Per jumenta, quæ sexta die creata sunt, docto-
res nc quilibet ecclesiastici viri exprimuntur, qui
minus valentes adjumento suæ prædicationis in fi-
dei firmitate corroborant. Bestiæ vero præsignant
potentes vel superbos qui, more bestiarum, in
quoscunque suæ crudelitatis sævitiam exhibent.
Per serpentes,qui hoc in loco in bonum accipiun-
tur, sancti designantur prudentes et astuti caven-
tes dolos diaboli,quibus Dominus dicit: Estote pru-
dentes sicut serpentes (Matth. x, 15).

C

B

Hac ipsa die factus est homo, id est, Christus per Virginem natus est secundus Adam, qui primi hominis peccata tolleret.

Possunt tamen hæc sex dierum opera ad totidem sæculi ætates referri. Prima itaque die fecit Deus lucem. Hac ipsa ætate creavit hominem rationabilem ad similitudinem suam. Quasi enim homo lux vocatur ad comparationem animalium irrationabilium, de quo dicitur: Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem (Joan., 1, 9). Divisit lucem a tenebris in hac die: quia hac ætate filii Dei, id est, filii Seth separati sunt ab impia generatione Cain, cujus vespera fuit multiplicata iniquitas hominum ideo ut induceret Deus diluvium.

Secunda die factum est firmamentum : quia hac ætatate arca in diluvio enatavit, et omni genere hominum damnato, solæ octo animæ in ea salvatæ sunt cujus vespera superbia fuit præsumptio, quia homines voluerunt ædificare turrim, et linguarum confusio facta est.

Tertia die congregatæ sunt aquæ : quia hac ætate separatus est populus Dei per Abraham a cæteris nationibus, et illis congregatis vel conclusis in amaritudine et volumine peccatorum, isti in cultu unius Dei solidati sunt, ut herbam virentem virtutum germinarent et fructum bonorum operum proferrent cujus vespera fuit in perditione Saulis et Jonathæ in monte Gelboe quando ab Allophylis interfecti sunt.

Quarta die facta sunt luminaria: quia quarta ætate dignitas regia splenduit in David, et in Salomone et in cæteris regibus et prophetis qui maxime hac ætate floruerunt. Hujus vespera fuit in

Sedechia quem rex Babylonis multavit oculis, ever- A sa Jerusalem et destructo templo,transtulit in Babylonem.

Quinta die ex aquis producta sunt animalia : quia hac ætate populus Judæorum inter gentes velut in aquis captivus versabatur, et tamen a cultu Dei non recedebat. Multum etiam jam sancti quasi aves per contemplationem ad coelestia sublevabantur,sicut Jeremias, Ezechiel, Neemias, etc. Cujus vespera fuit infidelitas et maximum peccatum corum qui Christum sibi repromissum videntes recipere noluerunt.

Sexta die homo factus est. Hac ætate natus est Christus per virginem. Qui prælatus est bestiis terræ et piscibus maris et volatilibus cœli: quia omnes gentes jugo fidei suæ subjecit. Cujus ætatis vespera finis erit sæculi.

Septima die requievit Deus :quia septima ætas est animarum requiescentium in Christo et exspectantium generalem corporum resurrectionem.

CAPUT II.

B

Vers. 4. Istæ generationes cæli et terræ. Recapitulatio est creaturæ Dei. Generationes cœli et terræ appellat ornatus eorum. Ornatus cœli sunt angeli et sidera ornatus terræ homines et jumenta; arborum et florum varietates. In die. Id est in tempore. Diem hic posuit pro tempore sicut Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce dies salutis ! Hoc in loco evanescit error philosophorum : qui dixerunt mundum Deo esse coæternum, vel etiamsi a Deo et sine initio factus est,eum tamen ex materia non a Deo creatum constare dixerunt, quod tamen C utrumque effluit,cum dicitur: In die fecit cœlum et terram. Cum enim dicit: in die, ostendit eum non esse coæternum Deo.Cum vero addit: fecit cælum et terram, mundum a Deo conditum manifestat. Si vero diem pro una die acceperimus positam, secundum illum sensum intelligendum est quem propheta dicit: Qui vivit in æternum creavit omnia simul (Eccli. XVIII, 1). Juxta quem intellectum B. Gregorius dicit: «Rerum natura per substantiam simul creata est, sed per speciem simul creata non est. >>

Vers. 5. Omne virgultum, antequam oriretur, et omnem herbam, antequam germinaret. Quod dicit: antequam germinaret aut oriretur, patet profecto non eo modo,quo nunc arbusta et herbæ ex semine vel ex radice proferuntur, aut humana industria proveniunt,tunc procreata esse, sed subito ad nutum et jussionem Dei erupisse cum foliis et fructu omnique perfectione. Non pluerat super terram.Hoc ad superiora refertur. Non pluerat quidem ut ex provectu scilicet pluviarum nascerentur frutices et herbæ. Quomodo et enim plueret,cum omne spatium aeris plenum esset aquis tenuissimis in modum nebulæ,sicut jam supra dictum est? sed ex quo aquæ illæ collectæ sunt in unum,et apparuit arida,usque ad diluvium pluviæ minime leguntur fuisse.

D

Vers. 6. Sed fons ascendens e terra universam ejus superficiem irrigabat. Fons autem ille, vel per occultos meatus terræ decurrens ascendebat ad irrigandam terræ superficiem, more Nili fluminis qui alvei sui nfetas progrediens irrigat plana Ægypti: vel etiam irrigans universam superficiem terræ, non quo omnein terræ superficiem operiret,sed rivatim more fluminum per diversa loca dirivaretur. Vel quod melius placet more sacræ Scripturæ, singularem posuit pro plurali, vel fontem pro fontibus, sicut muscam pro muscis, ranam pro ranis, Aut etiam fontem propter universitatem omnium aquarum quæ simul sunt et quasi unus fons in matrice abysso.

Vers. 7. Formavit Deus hominem.Cavenda est hic paupertas intellectus humani ut cogitemus Deum manibus operatum fuisse hominem et labiis carneis locutum,aut tale aliquid,quod nefas est de Deo cogitari. Deus enim spiritus est, et ideo non distinguitur membris nec gravatur mole corporis, ut de illo aliquid carneum cogitemus vel intelligamus. Sed quod dicit: formavit hominem ex limo, id est volendo et jubendo extra produxit. Et inspiravit.Quod dicit: spiravit, non intelligendum est, quod hunc corpulentum aerem homini sufflaverit vel immiserit sed inspiravit, id est, animavit eum vita rationali, quod in sequentibus spiraculum vitæ appellavit. Ad comparationem enim cæterorum animalium quorum animæ moriuntur, homo rationalem animam sortitus est. Unde et Græci differentiam facientes animalium quæ tantum sine ratione vivunt zoa vocant,quia zoe vita dicitur: quæ vero rationis participantur psychica(a), quia psyche anima. In faciem autem hominis spirasse (dicitur), quia in capite maxime omnes sensus vigent, horum uno, id est tactu, per omne corpus diffuso.

Vers. 8. Plantaverat parndisum voluptatis a principio. Id est hortum voluptatis. Græce enim paradisus hortus. Hebraice Eden vocatur. A principio, id est in initio,remotis aquis a superficie terræ et in unum collectis. Ubi autem nos habemus : Paradisum a principio, quidam codices habent; Eden ad ortum ex quo possumus conjicere paradisum in Oriente situm. In quacunque autem orbis parte sit,scimus eum terrenum esse, et interjecto Occano et montibus oppositis a nostro orbe longe remotissimum. Est enim in altissimo loco situs pertingens usque ad lunarem circulum. Unde et illuc aquæ diluvii minime pervenisse dicuntur. In quo posuit hominem, Ex quo quod, positus in paradisum homo dicitur, datur intelligi non ibi fulsse conditum, sed in hac nostra mortali terra,quia, divina præscientia,illum peccaturum et ob hoc ab illa sancta terra in hanc convallem miseriæ propellendum.

Vers. 9.- Produxitque de humo.Subauditur paradisi. Lignum vitæ et reliqua. Lignum vitæ species arboris fuit ita vocato,quod naturaliter hanc virtu

(a) Cod. Garst. Yki Psiche. Cop Teg.partic. Psiche quia, etc.

« PoprzedniaDalej »