Obrazy na stronie
PDF
ePub

B

percussa est petra, significat quia Christus in duplic A unde reficiuntur. Unde illud: Omnes eamdem ligno crucis extensus fuit et in illo extenso emanaverunt aquæ largissimæ : quia prophetica dicta in morte sua intelligibilia facta sunt quia vela templi scissa sunt, omnis obscuritas prophetici sermonis destructa est ex quibus propheticis dictis multi divites potati sunt. Unde illud: Si quis sitit, veniat ad me et bibat (Joan. vi); quod dicit: Interrupit petram in eremo, et adaquavit eos velut in abysso multa. Et quomodo hoc ? Quia eduxit aquam de petra, st deduxit tanqum flumina aquas. Et licet hæc omnia his fecisset, tamen adhuc apposueruul peceare ei,id est, contra eum; sic videlicet: in ira concitaverunt eum in inaquoso, quia in arido loco aquam tentando petierunt, quasi impotens esset Deus aquam in arido loco dare, qui mare divisum fecit stare. In inaquoso provocant Excelsum ad iram, qui in mentis ariditate de terreno commodo invocant. Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis. Nota qualiter Deum tentabant: quia quod ore rogabant, Deum non posse facere in corde dubitabant. Sunt adhuc multi, qui animabus suis, id est, animalilati suæ escam petunt,velut illi qui Deum non propter se,sed propter terrena colunt, quasi suavius sit quod dat, quam ipse qui dat. Et male locuti sunt de Deo; dixerunt : Nunquid poterit Deus parare mensum in deserto? Hic notantur illi, qui non credentes, dixerunt : Nunqud carnem suam et sanguinem suum dabit nobis per partes ad comedendum et ad bibendum (Joan. vi)? quoniam jam percussit pelram, et fluxerunt aquæ, et torrentes, id est, doctrinæ inun- C daverunt. Et quia istud fecit. Nunquid et ideo poterit dare panem aut parare mensam populo suo ? Hanc murmurationem talem audivit Dominus, et distulit eos videlicet in terram promissionis ducere, cum per paucos dies illuc possent pervenire, nisi essent a patria differendi et in eremo conterendi : vel distulit pœnam, ut infidelem satiaret eorum concupiscentiam et prius fecit quod infidelis. populus eum facere non posse. credebat, deinde intulit quod eum pati oportebat,quod dicit, audivit Dominus et distulit, et ignis accensus est in Jacob: in moribus videlicet; et ira ascendit, id est augmentata est, in Israel. Ignis iste incentiva vitiorum notat,quæ interius hominem devastant: quod dicit, Et ignis accensus est in Jacob et ira Dei D ascendit in Israel: et hoc ideo, quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari ejus, id est, salvari per Deum. Et Dominus audivit, qui? Mandavit nubibus desuper et januas cœli aperuit, ut abundanter mitteret eis quod missurus erat. Ecce notat quare distulit pœnam, ut per hoc videlicet quæ sequuntur, eorum satiaret cupiditatem. Et pluit iltis manna ad manducandum, et panem cæli,non in terra elabaratum,dedit illis; et quis sit subjungit :Panem angelorum manducavit homo. Panem angelorum ideo dicit, quoniam panis ille quem comedebant, significat panem illum, Verbum videlicet Patris

escam spiritualem manducaverunt, eumdem potum spiritalem biberunt (I Cor. x). Cibaria misit eis in abundantia. Et quomodo hoc? Transtulit Austrum de cœlo, in terram subaudis, quia malam intemperiem aeris dextruxit, et temperiem bonam eis dedit Et induxit in virtute sua Africum, et pluit super eos sicut pulverem carnes ; et non qualescunque carnes sed sicut arenam maris volatilia pennata Non frustra dicit pennata, cum omnia volatilia sunt pennata : sed quia dicturus erat, ceciderunt in medio castrorum eorum, præmisit volatilia pennata, ut admirationi habeas volatilia cecidisse. Et manducaverunt et saturati sunt nimis. et desiderium eorum attulit eis: quia non sunt fraudati a desiderio suo : quia refectionem quam petebant, abundanter tribuit eis Dominus. Et adhuc escæ corum, videlicet carnes, erant in ore ipsorum : et tamen ingrati beneficiis omnibus promeruerunt hoc quod ira Dei ascendit super eos, qui spem suam in Deo posuissent, ut non tantum mininistrasset eis carnalia, sed spiritualia, Nam qui mandavit nubibus desuper, et januas cœli aperuit, et pluit illis manna ad manducandum, et panem cœli dedit, et cibaria misit eis in abundantia, ut pasceret incredulos, non ineflicax est nec impotens, credentibus verum panem de cœlo dare, quem significavit manna,qui verus cibus est angelorum: hoc est, Verbum Patris, quod incorruptibiliter pascit, Et panem angelorum manducavil homo. Verbum caro factum est, habitavit in nobis (Joan. 1) : quod Verbum per angelicas nubes universo orbi pluitur, et aper prædicatorum cordibus, tanquam in vasis cœlestibus, non murmuranti nec tentanti synagogæ, sed Ecclesiæ credenti, et in Deo spem suam ponenti prædicatur. Et qui transtulit Austrum de cœlo, et induxit in virtute sua Africum, et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut arena maris volatilia pennata, potens est et non tunc tantum, sed credentium parvam fidem carne editis vocum signis et per aerem transcurrentibus, tanquam volatilibus pascere, non tamen ab aquilone venientibus et ibi frigus et caligo prævalent, id est, eloquentia quæ huic mundo favet, sed transferendo Austrum de cælo ad terram, ut qui parvuli sunt in fide, audiendo terrestria, nutriantur ad cupienda cœlestia. Unde Dominus in Evangelio: Si terrena dixi vobis et non creditis, quomodo si dixero vobis cœlestia, credetis (Joan. III)? Translatus fuit Paulus de cœlo, ubi mente Deo excessit, ut eis contemperans esset quibus dicebat: Non potui obis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Lac vobis potum dedi, et non escam (I Cor. 1). Ipse enim Paulus audierat in cælo arcana,quæ non licet loqu in terra, personantia quasi per volatilia: et qui transtulit Austrum, induxit Africum, id est, per me ridianos ventos lucescentes et prædicatorum ferventes spiritus, nobis ut eis conformaremur,insinuavit Et ceciderunt in medio castrorum eorum, quia ipsi de cœlo translati, ultro venientes ad homines, affere

bant eis verba divinitus missa, ut unusquisque in A cordibus infidelium'nullum habet divinus sermo pro

[ocr errors]

vectum. Et occiderunt in medio castrorum, eorum, quia unusquisque in suo loco audivit fidei prædicatores. Et manducaverunt, id est, reficiebantur: et quidam eorum saturati sunt nimis hæretici videlicet,sinistra interpretatione interpretando Scripturas, et desiderium eorum attulit eis, quia permisit eos in perverso intellectu obcæcari : et sic non sunt fraudati a desiderio suo, quia intenderunt arcum suum, ut sagittent in occultis immaculatum.Et adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum, id est, carnalis intellectus erat eis semper in ore: quia, etsi bene intelligebant, tamen non ore hoc ostendebant. Etira Dei ascendit super eos. Ostendit superius quare distulit, videlicet quæ ascendit super eos. Et occidit pingues eorum, id est, superbos et alta sapientes, et electos Israel impedivit, ne prodessent quibus paterno affectu cupiebant prodesse : quoniam non defuerunt in populo illo qui corrigerent alios: sed impediti sunt, quoniam non erat ibi aliquis qui corrigi vellet, Unde propheta: Linguam tuam faciam adhærere palato tuo, quoniam domus exasperans est(Ezech.111). Vel electos Israel impedivit, quia condoluerunt pereuntibus: unde, confusio faciei meæ cooperuit me (Psul. XLIII): vel electi Israel sunt sacerdotes, qui impediuntur aliquando a Domino pro peccatis subditorum, quæ juste corrigenda essent: sed ex nimia compassione naturæ humanæ, nimium parcent peccantibus, non attendentes quia compassio debetur naturæ, et rectitudo culpæ. Debet enim judicium fieri de unoquoque peccante; sed si postea viderit C prælatus qui humiliter agit pœnitentiam,suo arbitrio relinquitur, ut sui misereatur : in omnibus his, subaudis correcti præmonitione, ut amplius peccarent, peccaverunt adhuc, et hoc ideo quia non crediderunt in mirabilibus ejus: et defecerunt dies eorum in vanitate, cum possent proficere in veritate: et anni eorum cum festinatione: quia semper ad mortem tendebant, de vitio ad vitium, cadentes desperando in peccatis: hoc ostendebat quod mortem inte riorem optabant. Cum occideret, quærcbant eum, et revertebatur, et diluculo, id est vigilanter et studiose, veniebant ad eum, et tunc tandem rememorati sunt quia Deus adjutor est eorum in bonis, et Deus excelsus redemptor eorum est in malis. Et dilexerunt eum in ore suo, id est, ore ostendebant se Dominum diligere: et lingua sua mentiti sunt ei. Cor autem ipsorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento ejus: quoniam testamentum suum adhortatur, ut eum diligamus non pro terrenis, sed pro se tantum : huic autem testamento non erant fideles, quia non faciendo quæ docuit, fidem ei non habuerunt: et ideo cor ipsorum non erat rectum cum eo, quia rectum cor habere cum Domino, est quærere Deum propter Deum. Hæc historialiter apud illos facta sunt, fiunt etiam apud nos mystice; quia cum occidit,id est, justo judicio aliqnem punit, vel nos ipsos flagellat, quærimus eum invocando ejus misericordiam ut parcat: et 18

suis fidelibus et circa sua tabernacula congregarent
hujusmodi volatilia, ut sic omnes nationes gertium
Deum adorarent. Non tantum missi sunt extranei
prædicatores; sed etiam multi suos cives habebunt
prædicatores ;sed etiam sylvestrem et cæteros suos
cives. Repetamus litteram: quod sparsim diximus,
in orationibus litteræ convenire faciamus. Et man-
bavit nubibus desuper: venientes, quia a Deo non
recedunt ut desuper sunt, quia aliis sunt superiores
et digniores. Unde illud, Narrate in turribus ejus
(Psal. XLVII]. Et januas cæli, id est, corda prædi-
cantium aperuit. Et merito apostoli janua cœli di-
cuntur, quoniam per eos cœlos intrarunt: et eo-
rum linguæ claves cœli facta sunt, et per illos apo-
stolos pluit manna ad manducandum. Manna istud
non manditur dentibus, sed æviditate animæ sumitur
Nec frustra posuit ab manducandum, quia multis
prædicatur verbum, qui ex non reficiuntur. Unde
illud: Et volucres cœli comederunt illud (Matth.x).
Et: Panem cœli dedit eis (Joan. vi). De hoc pane
dictum est: Panem nostrum quotidianum da nobis
hodie (Matth. vi); et ipse Dominus: Ego sum panis
vivus qui de cœlo descendi (Joan. vi). Panem angelo-
rum manducavit homo. Hunc panem ut comederet
homo, rex angelorum factus est homo, quando
quisque incarnatione Domini et morte reficitur.
Cibaria misit eis in abundantia.Quæ sunt : in myste-
rio crucis resurrectionem habere. Neque enim
frustra voluit sic extendi, nisi ut nos moneret
extensam habere charitatem et immobiles esse ad
cupiditatem. Et quomodo hæc omnia sint subjungi-
tur: quia transtulit Austrum de cœlo, id est calidum
ventum, apostolos videlicet calore fidei ferventes,
et alios ad fidem impellentes, transtulit de celo, id
est, de alta contuitione cœlestium, ut in terras fla-
rent, humanæ capacitati condescenderent. Et indu-
xit in virtute sua Africum, id est, spiritus prædican-
tium nobis vitam dando insinuavit, et in virtute sua,
et non ex merito prædicantium hoc factum est: juxta
illud, ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis
(II Cor. 1v). Et pluit snper eos sicut pulverem carnes.
Carnes sunt cibi delectabiles, quibus vescuntur
adulti: ubi intelligimus prædicationem subtilem
et solidam, qua reficiendi sunt perfecti; ut: In
principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum
(Joan. 1). De hac tali prædicatione dixit Paulus: D
Sapientiam loquimur inter perfectos (I Cor. 11),
quod dicit, et pluit super eos sicut pulverem carnes.
Et quomodo hoc hic notat per volatilia pennata,
signa videlicet vocum per aera volatilia pennata.
Per arenam maris,notatur abundantia divini sermo-1
nis, quod prius notabatur per pulverem: vel sic, et
pluit super eos carnes sicut pulverem: quia sicut
pulvis vento rapitur et in aerem deducitur, ita a
quibusdam vento elationis sermo divinus aufereba-
tur. Unde illud: Et exortæ spinæ suffocaverunt illud
(Matth. XII). Et sic arenam maris volatilia pennata.
Sicut in arena maris nullus exoritur fructus, ita in
PATROL. CXXXI.

revertimur ad eum sub specie humilitatis, quia ab A tenebræ et afflictio: et hoc in cvmpo Taneos, id eo discessimus per peccatum elationis : et non qualicunque ad eum reversione revertuntur, sed diliculo, id est,multum studiose ad eum venimus, et ad memoriam reducimus, quoniam ipse tantum est adjutor in bonis, et redemptor in malis: et sic ostendimus ore quod eum diligamus: et tamen mentimur, quia cor nostrum non est rectum cum eo, nec fideles sumus in ejus testamento: quoniam eum diligimus tantum pro devitandis malis temporalibus, vel pro acquirendis bonis,cum tantum diligendus sit propter seipsum: ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum in posteris, etsi non in patribus. Et non disperdet eos, quia reliquiæ Israel salvæ fient (Rom. 1x). Solent hunc locum multa notare ad impunitatem peccati, et si tales perseveraverint usque in finem, quales ipsi fuerunt: quod frustra tamen credunt quia quod dicit, propitius fiet peccatis eorum, ad posteros referendum est, qui in novissimis temporibus convertendi sunt :quod dicit propitius fiet peccatis eorum et non disperdet eos: et abundavit misericordia sua ut averteret iram suam. Necesse enim fuit ut subveniret abundans misericordia in posteris, quia prius multiplex præcessit ira in patribus, et non accendet in posteris omnem iram suam quam promeruerunt, quia non repulit plebem suam quam præscivit (Rom. x1). Et recordatus est quia caro sunt, id est, attendit eos mole carnis esse aggravatos, et reparatione mediatoris habere opus. Quia sunt spiritus vadens et non rediens, quia quisque ex se habet ut a Deo recedat, redire autem non habet nisi gratia Dei eum revocet. Unde in libro Sapientiæ: C Omnis qui ambulaverit per viam inignitatis, non revertetur per se intelligendum est. Quoties exacerbaverunt eum in deserto. Repetit quod superius dixerat,ut ostendat eos merito in se provocasse iram Dei, cum sint ingrati tam beneficiis sibi a Deo illatis, quam plagis causa eorum Ægyptiacis illatis: et sic dicit, Quoties exacerbaverunt eum, id est, quam infinito numero eum sibi acerbum fecerunt in deserto, concitando eum in iram in inaquoso, subaudis loco. ubi aquam petierunt. In inaquoso Dominum in iram provocant, qui mentis ariditate permanent. Et conversi sunt ad Deum placandum, et iterum tentaverunt eum, et sanclum Israel exacerbaverunt: quia non sunt recordati manus, id est, potentiæ ejus ostensæ, illa subaudis die qua redemit eos de manu D tribulantis, id est, de potestate Pharaonis et principum Ægyptiorum: non snnt etiam recordati sicut, id est qualiter, posuit in Ægypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos. Est in hoc mysterium tale. Sunt enim multi qui in mentis ariditate Deum naturaliter dulcem, sibi acerbum reddunt, non recordantes potentiæ Domini, et diei qua mirabiliter sanguine suo eos redemit de manu tribulantis, id est, de potestate principis tenebrarum, cujus jugo tenebantur: nec etiam recordantur quanta signa et prodigia, minora videlicet et majora miracula, in Egypto, id est, in hoc mundo, ubi non sunt nisi

est, in illis qui humiliati sunt per mandatum ejus. Et convertit in sanguinem flumina eorum et imbres eorum, ne hiberent. Imbres sunt aquæ in cisternis collectæ, quibus admistus est sanguis, ut essent impotabiles Egyptiis. In mysterio flumina convertuntur in sanguinem in his qui de causis rerum carnaliter sentiunt: vel, flumina sunt doctrinæ quæ in sanguinem convertuntur, quando pravo intellectu impotabiles redduntur: imbres sunt prædicatores proprii, quos convertit Dominus in sanguinem, quando quisque excæcatus eos abhorret audire quasi sanguinem libere. Quod per imbres qui hic incisternis ponuntur, notantur prædicatores, ostendit auctoritas sic Bibe aquam de cisternis tuis (Prov. v). Misit in eos cynomyiam, el comedit eos: et raB nam, et disperdidit eos. Cynomyiæ sunt muscæ caninæ, quibus plagabantur Ægyptii: et quæ significant homines caninos mores habentes nullam reverentiam patribus suis impendentes, cum tamen dictum sit: Obedite patribus vestris tantum in Domino (Eph. vi); vel per caninas muscas carnalia desideria notari possunt, eo quod infestant hominem, quia lex corporis semper repugnat legi mentis (Col. 1). Per ranas notatur loquacitas vana, qua disperduntur in ea delectantur. Et dedit ærugini fructus eorum, et labores eorum locustæ. Erugo est occulta aura sive vermiculus nocens in fructibus, quæ designat occultam superbiam,multum fructibus et bonis operibus contrariam: locusta, quia lædit ore, testimonium notat infidele, quo qui nituntur, omnem laborem boni operis perdunt: vel per locustam notantur instabiles in fide, quia et locusta instabile est animal. Et occidit in grandine vineas eorum, et mores eorum in pruina. Vineam populum significare notum est: ut illud :Vinea enim Domini Sabaoth domus Israel est (Isa. v). Populus autem tunc grandinatur, quando ex iniquitate auferendi aliena contendit. Moti sunt arbores, uberrime frucctum reddentes, insimul habentes maturos fructus et seminaturos, et incipientes maturescere: ubi notatur charitas, in qua omnia bona opera habent radices et sic per pruinam destruentem moros frigus designatur charitatis: quia ubi abundavit iniquitas, refrigescet charitas (Matth. xxiv).Et tradidit grandini jumenta eorum et possessionem eorum igni. Jumenta grandinata, damnum notant pudicitiæ: quia concupiscentia ex quo oritur, fructus est nobis comiaunis cum pecoribus. Si autem refrenatur concupiscentia ut regaliter fiat, est virtus pudicitiæ Et nota quia per jumenta possunt accipi uxores, quia ipsæ sunt jumenta, id est, quasi adjuvamenta ad servandam pudicitiam : quæ scilicet occiduntur in grandine, quando quisque traditus in reprobum sensum, turpitudinem in masculos operatur Unde Paulus: Hujusmodi tradidit Deus in reprobum sensum, ut facerent quæ non decerent, in se et in alios turpitudinem operantes (Rem.1). Et possessionem eorum igni. Non habetur in Exodo, quod aliqua pos

sessio eorum sit igni tradita: sed interposuit hic A tem sanctificationis suæ, montem quem acquisivit

B

Propheta, ut sic admoneret lectorem quærere myste-
rium,et non tantum in superficie literæ remaneret.
Per possessionem hic notatur patientia; quia de ea
dictum est: In patientia vestra possidebitis animas
vestras (Luc. XXI): quia ipsa patientia facit possesso-
res. Unde illud: Patientia est nobis necessaria, ut
reportemus promissiones(Heb.x).Hæc patientia igni
comburitur, quando unanimitate ira expellitur. Et
misit in eos iram indignationis suæ,id est, suæ in-
dignationi competentem et ideo indignationem et
iram quæ ira fuit tribulatio immissa per angelos
malos, non quia non inferat Deus etiam per bonos
qualia vult,sed utitur malis sicut bonis ad reprobo-
rum ultionem.Bonis usus est in vindictam Sodomo-
rum,quia legitur Abraham eos recepisse in hospitio
per quos Dominus annuntiavit suam vindictam
(Gen. xvII). Quod bonis autem inferat temporalem
correctionem per bonos angelos, hoc non invenitur;
sed utitur tantum malis in correctione bonorum,
velut de Job legitur (Job. 1). Immissio ista facta per
angelos malos est obduratio cordis, quæ fit per an-
gelos malos tantum, ut persistentes in peccato gra-
viores pœnas mereantur, quanto graviora vel ulte-
riora committerent. Viam fecit semitæ iræ suæ.
Semita iræ Dei est,quando permittit aliquem trahi
funiculis peccatorum,ut committat criminalia pro
quibus interius excæcatur, ut quandoque exterius
puniatur. Et non pepercit a morte animabus eorum,
et jumenta eorum in morte conclusit. Jumenta in
morte conclusa,notant illos qui per concupiscentiam
carnis quæ hominibus cum pecoribus est communis,
relicta pudicitia, usque ad mortem ruunt.Et percus-
sit omne primogenitum in terra Egypti primitias
laborum eorum in tabernaculis Cham. Per primoge-
nita occisa notatur justitia, in qua humanum genus
est associabile, quia nullus est qui non habeat
aliquantulum justitiam, sed perit justitia, quando
quisque juste vivere desinit; vel, potest notari per
primogenila percussa, amissio fidei, quæ prima est
in fidelibus: quia locus veri sacrificii extra catho-
licam Ecclesiam non est. Per primitias omnis laboris
notantur bona opera,quæ in tabernaculis pereunt,
id est,in illis qui quadam calliditate quasi sub specie
religionis bene operantur.Cham enim interpretatur
callidus. Et abstulit sicut oves populum suum et
perduxit eos tanquam gregem in deserto. Ostensis D
plagis quas intulit Dominus Egyptiis nolentibus
dimittere populum, ostendit qualiter Dominus libe-
ravit populum suum de potestate eorum, sic : Et
abstulit sicut oves populum suum ; quod nunc etiam
interius nobiscum agitur, quando efficimur secun-
dum spiritualia pascua oves Dei.ambulantes in hoc
sæculo tanquam in deserto. Et eduxit eos in spe
terræ, videlicet promissæ, non timuerunt deduci
quia inimicos eorum cooperuit mare. Nos etiam
deducimur, in spe salvi sumus: et inimicos nostros
id est, vitia nostra operuit mare, unda videlicet
baptismatis et induxit eos in posteris suis,in mon-

C

dextra ejus. Mons sanctificationis est Ecclesia, quam acquisivit Christus Dei dextra. Et ejicit a facie eorum gentes, et sorte divisit els terram in funiculo distributionis; in hoc notans quia ejiciendi sunt

facie fidelium suorum maligni spiritus gentilium errorum,ut inhabitet in eis unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult,quasi funiculo res ageretur. Sorte dividitur terra electis: quia quod eliguntur, non est ex meritis, sed ex gratia, quæ eis quasi per sortem evenit. Et habilare fecit in taberculis eorum tribus Israel. Tabernacula ista significant cœlestem Jerusalem, ubi angeli apostatæ quasi in tabernaculis ad horam fuerunt,unde expulsi sunt, ut quandoque tribus Israel, id est, collectio Deum videntium,in eorum loco assumatur.Et tentaverunt et exacerbarunt Deum excelsum, et testimonia ejus non custodierunt. Quasi dicat: Licet hæc omnia fecisset Dominus causa populi illius, ipsi tamen his omnibus ingrati fuerunt,quia tentando eum acerbum fecerunt, non custodientes ejus testimonia, id est, ejus promissa,quoniam ejus promissa fuerunt cœ lestia,quæ significabantur in terrenis ;quæ cœlestia non quæsierunt, sed tantum terrenis adhæserunt, sicut et nos eum tentando exacerbamus, quando id ab eo petimus quod petendum non est. Sunt enim ejus promissa Petite et accipietis (Joan. xiv, XVI): quæ nos non servamus, quia in ejus nomine nihil petimus. Et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum. Ecce ostendit qualiter testimonia ejus non custodierunt, quia avertendo se a Deo, pactum illud quod cum Domino pepigerunt,istud videlicet: Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus (Exod. xxiv), terrenis adhærendo, non servaverunt. Nos etiam quodam pacto cum Deo convenimus,quia in baptismate mundo et omnibus pompis ejus abrenuntiamus quod quia non custodimus, pactum infringimus. Quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum, id est, comparabiles facti pravo arcui:quia sicut arcus parvus cito remittitur,ita ipsi in pravam intentionem conversi,remissi facti sunt circà mandata Dei; vel, pravus arcus est,qui cum tenditur in anteriora,retro percutit: ita mali cum intendunt aliis nocere, et quasi sagittæ iniquitatis percutere, revertiturad eos sagitta :quia nemo non prius in se quam in alterum peccat; vel arcus pravus est,quia ad jactatum unum deficit: Hi sunt qui ad tempus credunt,et in tempore tentalionis recedunt (Luc vin): in iram concitaverunt eum in collibus suis,quia unusquisque excelsum locum sibi elegit ubi Deum offenderet, et hoc ostendit : quia in sculptilibus suis ad æmulationem eum provocaverunt,id est, idolis vanis sacrificantes, Deum ad indignationem et invidentiam provocabant. Nos etiam in collibus eum in iram concitamus,quomodo in elatione mentis eum offendimus: et sculptilibus ad æmulationem provocamus quando idolis mentis satisfaciemus.Sunt enim plures qui coluntidolum avaritiæ et idolum luxuriæ: quasi

cervicosi tauri ruentes in venerem. Audivit Deus et A stitate boni operis deberent permanere; ut tandem

sprevit, id est, hæc omnia consideravit : et ideo sprevit eos, quia ad nihilum redegit valde Israel, quando ab Allophylis et a cæteris victi sunt : nunc etiam spernit,quando quemque promerentibus peccatis suis hoc, ab interiori inimico vinci permittit. Et repulit tabernaculum Sito, tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus : id est, inter homines, non quod in manufactis habitat Deus, secundum illud: Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domimi,templum Domini,templum Domini est : Non enim templum in eo,nisi quantum ad vos,cum quibus et in quibus habitabo in loco isto,si benedixeritis vias vestras (Jer. vu): sed habitare in omnibus illis dicebatur,propter manifesta signa quæ per eos operatus est. Silo interpretatur avulsus vel abrupus ubi notantur illi, qui a mandatis Domini sunt abrupti, et, avulsi,quorum tabernaculum ad inhabitandum non elegit.Et tradidit in captivitatam virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici. Virtus et pulchritudo eorum fuit arca Domini,quam ceperunt Allophyli, et cum idolis suis in templo posuerunt: sed cum insequenti die deus eorum in medio templi truncatis manibus jacens inveniretur, populusque magna plaga afficeretur, remiserunt eam tandem non sine muneribus in Israel (I Reg. Iv, v). Nota mysterium in istis: Arca Dei, ecclesiastica significat instituta, quæ quisque ponit cum idolis, qui eis receptis adhuc terrenis adhæret nimium.Sed quia dictum est, Omnia transibunt, verbum autem. Domini manet in æternum (Isa. XL), merito idolum inventum est truncatis manibus:quia et si aliquantu- C lum floris videantur habere terreni, tamen ad ultimum videbuntur nihil esse: quia omnis caro fenum et omnis gloria sicut flos agri (Isa.xu). Virtus nostra et pulchritudo sunt baptismus et cætera, quæ in manus inimici traduntur quando quisque se salvari putat per fidem tantum, velut multi qui negligendo bene operari dicunt: Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit (Marc. xvi): non attendentes, quia fides sine operibus mortua est (Jacob. 11). Et conclusit in gladio populum suum et hæreditatem suam sprevit. Hoc fit et in Ecclesia, quia multi in gladio cadunt, quando aperte impugnantur ab hostibus et vincuntur: juvenes illorum, id est, illos qui deberent esse strenui ut resisterent inimicis, armati fide, spe, charitate, ut possint resistere adversus insidias diaboli, comedit, id est, consumpsit ignis tribulationis, vel ignis incentivorum. Vel aliter :Juvenes eorum comedit ignis,ut per juvenes accipiamus temerarios, et ad quodque malum paratos, quos tales tandem consumet ignis peccatorum. Hic iterum admonemur insistere allegorico sensui,quia ignis aliquos juvenes ibi consumpsisse non habetur in historia. Et virgines eorum non sunt lamentatæ, id est, nullus fuit qui lamentaretur virgines desolatas et corruptas. Nota per virgines Ecclesiæ sterilitatem in bono opere, quamvis aliquis lamentatur; vel, nota per virgines illos qui in

[ocr errors]

:

secundo conjugio castissimi sponsi copula copularentur: sed non caste vivendo, ab eo fornicati sunt discedentes quod vix aliquis deplorat. Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduæ eorym non plorabantur. Sacerdotes isti fuerunt Ophni et Phinees filii Heli, qui mortui sunt in bello, ubi capta est arca Domini; quod uxor alterius audiens, que jam erat in partu, præ tristitia abortiendo cecidit mortua (1 Reg. iv). Sacerdotes sunt episcopi et cæteri prælati in Ecclesia, qui cadunt in gladio, quando per timorem cessant a sermone divino. Vidur eorum sunt Ecclesiæ desolatæ, et a pastoribus viduatæ,de quorum consolatione pauci dolent. Et excilatus est tanquam dormiens Dominus. Ostensis malis quibus afflictus populus Domini, sequitur vinB dicla inimicorum ; quod dicit.excitatus est tanquam dormiens Dominus, videtur Dominus derinire, quando differt subvenire, sed excitatus est tanquam potens crapulatus a vino, subaudis excutitur, quia tales firmiter dormiunt et vix excitantur: ubi notatur, quia Dominus diu distulit subvenire suis. Sed tandem excitatus est, et percussit inimicos suos in posteriora, opprobrium sempiternum dedit illis vel aliter, Excitatus est tanquam dormiens tanquam potens crapulatus a vino, quia licet firmiter et diu obdormivisset, tamen excitatus potens fuit inferre vindictam inimicis suis; quod sequitur, Et percussit inimicos eorum in posteriora, legitur in historia, quod Allophyli, dum haberent arcam in captivitate in sedibus suis,magnas passi sunt plagas qua de plaga ut liberarentur, fecerunt anos aureos, et in arca posuerunt, ut sic remitterent illam filiis Israel (I Reg. v). Hoc etiam nunc agitur in Ecclesia in illis, qui in posteriora se extendunt, et quæ anteriora sunt dimittunt: quia malorum posteriora, in plagis et in miseriis tantum erunt. Et opprobrum sempiternum erit eis, quoniam æternali pœna torquebuntur, qui hic temporalibus prosperantur. Et tabernaculum Joseph repulit et tribum Ephraim non elegit. Per Joseph et Ephraim (qui majoris meriti videbantur in populo illo,quorum unus in Egypto sublimiter fuit exaltatus, alter in accipienda benedictione fratri fuit præpositus,) notantur illi qui pro magno aDomino terrena petunt, et sic aDomino reprobantur.Sed elegit tribum Juda,montem Sion quem dilexit,id est, humiliter confitentes. Tribus Juda electa estpropterDavid,id est, propterChristum, quia ex ejus progenie Christus secundum carnem natus est; quod dicit,sed elegit tribum Juda, humiliter videlicet confitentium,montem Sion quem dilexit, id est, eminentes in contemplatione futurorum : et sic ædifi cavit in terra, id est, in Ecclesia sanctificium suum, id est, sanctificationem suam: sanctificium dico, existens sicut unicornium, illorum videliceti in uno cornu: id est, singulari spe ad superna so erigunt.Unde illud : Unam petii a Domino,hanc equiram ((Ps. xxvi). Terram istam fundavit in sa cula semper est mansura,licet alii discedant, et ali suc

[ocr errors]
[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »