Obrazy na stronie
PDF
ePub

quorum vox est in hoc psalmo. »

via faciunt, et multum ab eis gravantur. Nam quis- A quando natalitia sanctorum martyrum celebramus, que in ferro materiali vinctus, si vult sublevare ferrum ne nimis eum gravet, non multos apponit pannos quibus sublevet, quia si multum apponeret, jam non tantum non sublevaret, sed etiam gravius sibi ferrum faceret. Quare quisque vinctus laudet Dominum per cœlum et per terram, nihil ab eis assumendo unde compedes onerentur, quibus vinctus est. Et merito in his omnibus laudandus est Dominus. Quoniam ipse Dominus salvam faciet Sion, id est, constituet Ecclesiam primitivam. Et ædificabuntur civitates Judæ: ex confitentibus ædificabitur civitas, id est, Ecclesia. Et inhabitabunt ibi, id est, illi qui sunt in civitate Judæ, gentes videlicet humiliter confitentes, inhabitabunt Ecclesiam ex Sion factam. Et hæreditate acquirent eam, quia ex ipsa primitiva reficientur alii conversi, et semen servorum ejus possidebit eam, id est, quique imitatores prædicatorum suorum possidebunt eam, subaudis hæreditatem. Et ne quique usurparent sibi illam hæreditatem, dicentes: Semen Abrahæ sumus (Joan. vIII), et ideo hæreditatem illam possidebimus, subjungit: Qui diligunt nomen ejus, habitabunt in ea. Nam qui in fide Abraham imitantur, illi tantum possidebunt illam hæreditatem,non qui filii sunt Abrahæ secundum carnem.

PSALMUS LXIX.

IN FINEM PSALMUS DAVID IN REMEMORATIONE, EO QUOD
SALVUM FECIT EUM DOMINUS.

Nam est vox contribulatorum et in passione periclitantium, sed de capite suo præsumentium. Audiamus martyres hic loquentes, et loquamur cum illis ex affectione cordis, licet non ex similitudine passionis. Ipsi enim jam sunt coronati, nos adhuc periclitamur. Nam fortasse tempora nostra pleniora sunt scandalis, quam sua essent, quia licet non patiamur aperte diabolum sævientem per leonem, patiamur eum occulte sævientem per draconem. Cessavit persecutio paganorum, sed non malevolentia male cogitantium et blasphemantium, a quibus persecutionem patiuntur fideles: quoniam etsi mala non exercent in corporibus sanctorum, tamen mala facta B eorum arguunt sanctos. Nam sanctus Loth non per. secutionem passus est in corpore suo, sed malefacta Sodomorum et Gomorrhæorum ei fuerunt passio. Patiuntur fideles male facta quorumdam in Ecclesia: in festivitatibus martyrum et cæterorum sanctorum ad Ecclesiam concurrunt, non ut ubi velint pacem habere, sed insanire, non orare, sed insultare. Quorum talium symphonias et modulationes patiuntur sancti, quia propositum est omnibus piis pati persecutionem ab impiis. Pro quibus talibus orandum est ut, dimissa insania, aliquando intra parietes Ecclesiæ percutiant pectus suum dicentes: Deus, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII), et sic nobiscum dicant:

[merged small][ocr errors][merged small]

Rememoratio fit duobus modis. Fit enim, quando quis que timens severitatem et judicium Domini, peccatorum suorum recordatur. Fit etiam,quando quisque recordatur se peccatorem fuisse, et per gratiam Dei se esse liberatum. De hac rememoratione intitulatur psalmus iste, quia eorum vox est in hoc psalmo qui recordantur salutis suæ per gratiam Domini sibi D administratæ. Titulus sic construitur: In finem referuntur hæc verba: et est psalmus, David attribuendus, factus in rememoratione. Et quia rememoratio duobus dicitur modis, determinat de qua rememoratione dicat, eo quod salvum me fecit Dominus. Ingressus Augustino in hoc psalmo talis est: «Gratias grano tritici,quia mori voluit et multiplicari : gratias Domino et Salvatori nostro Jesu Christo, qui mortem nostram subire non dedignatus est, ut dignos nos vita faceret. Granum illud singulare fuit, sed fecunditatem multiplicationis in se habuit. In multis enim granis passionem suam imitantibus exsultamus,

Deus, in adjutorium meum intende, id est, intensum te fac ut me adjuves: Domine, ad adjuvandum me festina. Nota quod non ideo rogat Dominum ad adjuvandum festinare, quod ejus auxilium unquam sit tardum, quia semper adjutor est in opportunitatibus quia cupienti animo nihil satis festinatur, et debilis humana natura cui nihil satis festinari videtur, dicit quod hic loquitur: Domine, ad adjuvandum me festina. Confundantur, id est, dignos se confusione recognoscant, et reveantur futurum judicium, qui quærunt animam meam ad oppressionem, non ad imitationem. Avertanturretrorsum, id est, inefficaces fiant qui præcedere volebant, et retrorsum ponantur, id est, nos imitari studeant: et erubescant non tantum qui mala fecerunt, sed erubescant etiam qui mala mihi volunt.Nota hic diversa tempora persecutionum: unum,quando impetus paganorum sævit in Christianos; aliud quando mala voluntas Christianorum persequitur fideles; quod adhuc durat in Ecclesia, quoniam et si baptizati sunt reges pagani et persecutores cæteri, non est tamen baptizatus diabolus, qui occulte sævit per occultos, id est, per malos Christianos. Avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge. Nota duo genera inimicorum, vituperantium et adulantium. Et quoniam sæpe magis devocat lingua adulatoris quam manus interfectoris, dicit: Avertantur statim, id est, indilate, et erubescentes de vita præterita, qui dicunt mihi: Euge, euge, id est, qui adulatorie laudant quod laudandum non est: illi avertantur. Ex opposito autem exsultent et lætentur in te, non in se, omnes qui quærunt te bonis

B

operibus, et qui diligunt salutare tuum, dicant sem- A per, id est, in omni tempore, magnificetur Dominus, nunquam servus, magnificetur in prosperis, quia consolatur : : magnificetur in adversis, quia corrigit. Peccator es? magnificetur, quia te vocat; confiteris? magnificetur, quia ignoscit; juste vivis? magnificetur, quia regit; perseverabis? magnificetur, quia te glorificabit. Dicant semper: Magnificetur Dominus de se autem dicat unusquisque, Ego vero egenus et pauper sum, et ideo tu, Deus, adjuva me qui damnasti me rebellem adversum te. Et debes adjuvare, quia tu es adjutor meus in bonis, et liberator meus in malis: et ideo tu, Domine, ne moreris, id est, ne permittas ut mihi videaris morari, et ne mihi videatur tardum quod a te est prævisum et servatum mihi, cum opus est. Nam, cui videtur tardum quod a te est promissum, potest contingere ut deficiat sub onere, et quærat in itinere quod promissum est tantum in perventione. Quare timeamus Dominum dicentem: Mementote uxoris Loth (Luc. XVII). Notum est quia Loth juste vixit inter Sodomitas, et ideo a Domino admonitus est ut dimitteret Sodomam, et iret ad quasdam civitates ubi salvaretur a perditione quæ imminebat Sodomiti. Uxor autem ejus, quia longa videbatur via, volens habere in itinere quod promissum fuit in perventione, respexit et in statuam salis mutata est (Gen. xIx). Nec hoc frustra, quia nobis debet esse condimentum. Ne nobis videatur tardum quod divinitus est promissum, attendamus eam remanentem, et transeamus; attendamus eam respicientem, et extendamus nos in anteriora, obliviscentes ea quæ retro sunt, ut tandem C cum Apostolo possimus dicere: De reliquo reposita est mihi corona justitiæ (11 Tim. Iv).

[ocr errors]

PSALMUS LXX.

PSALMUS DAVID FILIORUM JONADAB ET PRIORUM
CAPTIVORUM.

"In te, Domine, speravi, non confundar in æternum, in justitia tua libera me et eripe me. Inclina ad me aurem tuam, et salva me. Esto mihi in ■ Deum protectorem et in locum munitum, ut salvum me facias. Quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu. Deus meus, eripe me de • manu peccatoris, et de manu contra legem agentis et iniqui. Quoniam tu es patientia mea, Domine: «Domine, spes mea a juventute mea. In te confir« matus sum ex utero, de ventre matris meæ tu es D "protector meus. In te cantatio mea semper, tan« quam prodigium factus sum multis, et tu adjutor « fortis. Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam. Ne projicias me in tempore senectutis: cum defecerit « virtus mea, ne derelinquas me. Quia dixerunt ini« mici mei mihi, et qui custodiebant animam meam « consilium fecerunt in unum., Dicentes: Deus dereliquit eum, persequimini et comprehendite eum, • quia non est qui eripiat. Deus, ne elongeris a me: • Deus meus, in auxilium meum respice. Confundantur et deficiant detrahentes animæ meæ,operiantur

"

[ocr errors]

confusione et pudore qui quærunt mala mihi. Ego autem semper sperabo, et adjiciam super omnem « laudem tuam. Os meum annuntiabit justitiam « tuam, tota die salutare tuum. Quoniam non cognovi litteraturam, introibo in potentias Domini: Domine, memorabor justitiæ tuæ solius. Deus, docuisti me a juventute mea, et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua. Et usque in senectam et se«nium, Deus, ne derelinquas me. Donec annuntient « brachium tuum generationi omni quæ ventura est. « Potentiam tuam et justitiam tuam, Deus, usque in altissima quæ fecisti magnalia: Deus, quis similis tibi? Quantas ostendisti mihi tribulationes multas. « et malas! et conversus vivificasti me, et de abyssis « terræ iterum reduxisti me. Multiplicasti magnifi«centiam tuam, et conversus, consolatus es me. «Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi verita«tem tuam, Deus, psallam tibi in cithara, sanctus « Israel. Exsultabunt labia mea cum cantavero tibi, • et anima mea quam redemisti. Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam, cum confusi et reveriti fuerint qui quærunt mala mihi.» ENARRATIO.

Magnum Dei donum est et magna scientia hominis, attendere et intelligere quod quidquid sit ex gratia Dei sit, et nihil per se sit. Nam qui per se vult esse tendit ad non esse. Qui autem per gratiam Dei studet existere manet in vero esse. Gratia iste est, per quam cum non essemus facti sumus ex impiis pii, ex incestis casti, ex servis liberi, ex damnatis in regno assumpti. Hanc gratiam ubique commendat Apostolus, et ideo Judæos habuit inimicos, qui de littera præsumebant, et sic a gratia resiliebant: com.mendat etiam Apostolus in se ipso gratiam istam, ubi dicit: Ego sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quia Ecclesiam Dei persecutus sum (1 Cor. xv): sed nunc misericordiam consecutus sum, quoniam ignorans in incredulitate hoc feci (I Tim. 1). Et paulo post eamdem commendat gratiam, sic: Fidelis sermo, et omni acceptione dignus, quia Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum (Ibid.). Nota quia primus non tempore, sed peccati magnitudine: sed misericordiam consecutus sum, ut in me primo peccatore ostenderet omnem potentiam [patientiam] suam, ad informationem eorum qui credituri sunt in vitam æternam (Ibid.). Tanquam si diceret: Nulli est desperandum de peccatis. suis, quia mihi qui tanta commisi condonata sunt peccata. Consideret ergo quisque mihi condonata esse peccata, et non desperet, licet multa eis sinto peccata: sed potius conversus imploret Dei misericordiam, et speret peccatorum veniam. Ipse enim Dominus dicit in Evangelio, commendans gratiam: suam sic: Non veni vocare justos, sed peccatores, neque est opus sanis medicus, sed male habentibus · (Matth. 1x). Hanc gratiam commendat ubique psalmus iste, cujus titulus talis est: Psalmus. David filiorum Jonadab et priorum captivorum. Jonadab

interpretatur spontaneus Domini. Quis autem est A incorruptabilitatis. Ecce hic notantur filii Jonadab in. spontaneus, nisi qui gratis colit Deum? Unde illud, Voluntarie sacrificabo tibi (Psal. LII). Hunc Jonadab commendat nobis et Jeremias in prophetia sua. Dicit enim quia ipse Jonadab præcepisset filiis suis, ne vinum biberent et ne in domibus, sed in tabernaculis tantum habit arent Filii,quia in præcepto patris perseveraverunt,ideo benedici a Domino meruerunt; non quod Domini præceptum esset ne vinum biberent, sed quia in præcepto patris permanebant (Jer. XXXV). Quod Scriptura præcipit sic: Filii, obedite patribus vestris (Eph. vi; Col. 1). Obediendum est semper patri,nisi contra preceptum Domini aliquid præcipiat. Istorum obedientia proponitur nobis in hoc psalmo, ut eam imitetur, et comparatur hæc obedientia inobedientiæ priorum captivorum, ut per B obedientiam filiorum Jonadab culpetur inobedientia filiorum Israel,quibus prædixit Jeremias quia captivi ducendi essent in Babyloniam, nec in hoc divinæ voluntati resisterent, quia aliter non potuit quam ut captivi duceretur: prædixit etiam captivitatem, ut se corrigerent, sed quia corrigi noluerunt: ideo captivi duci meruerunt. Istorum inobedientia et filiorum Jonadab obedientia coloratus est psalmus iste : quorum videlicet obedientia commendatur nobis ut eam sectemur:inobedientia autem culpatur, ut eam fugiamus. Quod dicit, priorum captivorum, mittit non ad historiam,qua legitur quod in primo, et secundo et tertio ducti sunt in captivitatem filii Israel : sed quoniam de nulla illarum psalmus loquitur,intelligamus primam captivitatem,in qua captivati sumus per obendientiam primi parentis. Hanc captivitatem notat Apostolus sic: Venundati sumus sub peccato (Rom. vii). Et paulo post, Condeleclor legi Dei secundum interiorem hominem. Video autem aliam legem in membris meis,repugnantern legi mentis meæ, el captivum me ducentem in lege peccati et mortis (Ibid.).In hac civitate juste omnes detenti sumus, quia dimisimus imperatorem,et secuti sumus desertorem, imperator Deus, desertor diabolus. Imperator dedit præceptionem, diabolus suggessit fraudem. Ubi ergo oculus tuus inter præceptionem et fraudem ? Credidisti quod promisit desertor, et invenisti quod minatus est imperator.Vox est in hoc psalmo Prophetæ,commemorantis filiorum Jonadub et priorum captivorum. Nam filiorum obedientiam nobis conmendat, et in commendatione obedientiæ filiorum D armatus fide,spe et charitate, et non tantum es spes

culpatur inobedientia captivorum. Possunt etiam ipsi filii Jonadab iidem esse qui primi captivi,ut sic legamus psalmum,quatenus ipsi,captivitatem suam attendentes, cum Propheta dicant :

In te, Domine, speravi,non confundar in æternum. Quasi dicat: Speravi in me,et confusus sum: in te spem meam rejeci, et ideo non confundar in æternum, id est æternaliter,licet ad tempus patiaris me confundi onere mortalitatis et passibilitatis. Et ut non confundar libera me hic interius in tua justitia me vocando et justificando: et eripe me, tandem exterius ut exuto onere mortalitatis induar, gloria

C

obedientia perseverantes, gratiam quærentes, suam
captivitatem attendentes. Si autem primos captivos.
accipimus,eos qui adhuc in captivitate remanentes,
per gratiam Domini liberari non quærunt,intelligi-
mus hic inculpari illorum inobedientiam,cum filio-
rum Jonadab proponitur nobis obedientia. Potest
esse etiam in hoc psalmo vox capitis nostri, tranfe-
rentis in se vocem membrorum, et sic pro eis di-
centis In te, Domine, speravi, non confundur in
'æternum, in justitia tua libera me. Et ut me eripias
et liberes,inclina ad me aurem tuam, tu altus ad me
humilem ; tu medicus ad me ægrotum : et inclinatu
salva me taliter: Esto mihi in Deum protectorem, id
est, Deus protector, ne opprimar ab inimicis,et in-
veniam te locum munitum, ut ex te habeam quod
contra inimicorum tela jaciam.Nam munitiorem lo-
cum te non potest invenire qui ad te confugit. Legi-
tur quia quidem habens habitaculuin in firmissimo
monte vidit regem transire cum multitudine magna
bene armata.qui confidens ita ædificio forti,sprevit
regem dicens: Non loquor de te. Cui respondit :
Neque ego de te. Nota, si securus iste fuit ab ho-
stibus pro munitione terreni loci, quanto securior
potest esse qui confugerit ad Deum, qui fecit cœ-
lum et terram? Quod hic dicit: Esto mihi in locum
munitum, ut salvum me facias. Et tuum est me sal-
vum facere,quoniam tu es firmamentum meum, id
est, me firmum faciens in proposito,et tu es refugium
meum, quia non invenio quo te fugiam iratum nisi
refugiam ad te placatum.Et quia tu es refugium,tu,
Deus meus, eripe me de manu, id est, de potestate
peccatoris, non mihi prævaleat. Et quos intelligat.
per peccatorem, subjungit: De manu contra legem
agentis, id est, de potestate Judaici populi in lege
prævaricantis, me eripe,et iniqui qui æquitatem le-
gis non recipit. De quo dictum est: Qui sine lege
peccaverunt sine lege peribunt (Rom. 11). Ne quis op-
poneret : Quare rogas liberari de persecutione? pa-
tere, resiste, subjungit : Quoniam tu es patientia mea,
Domine. Quasi dicat: Clamandum est mihi ad te :
nam sine te non possum, quia tu es patientia mea,
id est, patiens sum,et tu, Domine, spes mea a juven-
tute mea,id est, ex tempore invocationis meæ, in
qua invocatione factus sum juvenis, habilis videlicet
ad pugnam computatus in procinctu exercitus tui,

mea a juventute mea, sed etiam confirmatus sum iu te ex utero,id est,ex eo tempore ex quo initiatus sum sacramento fidei. De ventre matris meæ tu es protector meus, id est, postquam exivi de ventre matris meæ, id est Ecclesiæ; ut non tantum mihi prodessem, sed etiam aliis, es tu protector meus, et ideo in te est cantatio mea semper. Et quia in te spero,tanquam prodigium factus sum multis, similis stulto, videlicet quia postpono præsentia, et exspecto futura,et ne ego deficiam in spe,tu es mihi adjutor fortitudinis,quia fortitudinis exemplum dedisti in te ipso.Et quia tu es fortis,ergo repleatur os meum laude,

ut cantem gloriam tuam, meam ignominiam, et cantem A lium, laudandus est in eminentia cœli, in fecundi

B

tate terræ,in circumcisione maris,in multiplicatione creaturæ ubique nascentis, in Israelitico populo ab Ægyptia servitute liberate, in lege data,in Evangelica gratia ubique divulgata : sed super omnem laudem istam adjiciet homo Dominicus laudem suam, quia carnem resuscitavit non amplius morituram quod ante eum nullus facere potuit. Os meum annuntiabit justitiam tuam, quia per fidem salvati sumus: et os meum annuntiabit tota die salutare tuum,id est,tuam salvationem et meam perditionem. Et unde mihi hoc? Quia non cognovi litteraturam,id est,non sum de illis qui de littera præsumunt, et a gratia resiliunt: vel, non cognovi litteraturam, id est, perfunctorie aliquid agere improbavi. Nam qui dicit,et non facit voluntatem Dei comparabilis est illi qui potens est quidem legere, sed quod legit ore non capit corde, quod dicit: Quoniam non cognovi litteruturam, sed potins introibo in aulam,subaudis discernendam ut in eo tantum glorier qui me propter potentiam suam redemit. Domine, memorabor justitiæ tuæ solius, meæ captivitatis,tuæ liberationis: et hoc non ex me,sed ex te, quia tu, Deus, docuisti me ex juventute mea, id est, ex tempore innovationis meæ, el usque nunc, subaudis, doces, et ideo pronuntiabo mirabilia tua. Quid mirabilius quam consilium reparationis humanæ gratiæ tuæ esse, et non ex alicujus merito? Docuistis me ex juventute et usque nunc, et docebis etiam usque in senectam et senium. Senectus est, quando aliquis præ senectute gravis fieri incipit; senium, quando est in decrepita ætate. Per hæ duo longituC dinem temporis denotat. Quasi dicat: Docebis me memorem esse tuæ justitiæ omni tempore in juventute et senectute. Quod habet alia translatio : in presbyterum et gerontam, ubi sententia eadem est, quia presbyteros apud Græcos dicitur senior, geron senex gravis dicitur; vel aliter, Deus, docuisti me ex juventute mea. Juventus fuit in Ecclesia in primo tempore, quando sancti martyres, armati fide, spe et charitate, usque ad sanguinis effusionem pro fide tenenda certabant. Quod dicit, usque nunc docuisti,nostrum tempus designat in quo jam non pro certamine fidei martyrizantur, quoniam ex abundantia iniquitatis refrixit charitas multorum.Quod dicit, in senectam et senium, per hoc notat ultimum tempus, quando pro persecutione Antichristi multi a fide discedent. Deus, ne derelinquas me. Quasi dicat Tu qui docuisti me ex juventute mea, ne derelinquas me, donec annuntiem per me et per succes sores meos, brachium tuum,id est, potentiam tuum, generationi non tantum illi quæ post futura est,sed omni quæ ventura est.Nota fuisse quosdam hæreticos qui asserebant fidem catholicam usque ad tempus permansuram, et post, ex toto destruendam : quorum errorem ut destrueret, dicit quod omni generationi annuntianda sit potentia Domini:quod dicit. Ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum generationi quæ ventura est, et donec annuntiem potentiam tuam et justitiam tuam, id est, gratiam

magnitudinem tuam,et parvitatem meam:tota die, in
prosperis et in adversis, in prosperis, quia consola-
ris, in adversis, quia corrigis. Et, ut cantem gloriam
tuam,ne projicias me in tempore senectutis, subaudis,
deponendæ, id est in tribulatione quando mihi
maxime necessarium est ut deponam senectutem,et
recipiam juventutem, vel, quandiu in mortalitate
carnis conversamur, tempus est senectutis, quia fa-
cile labimur,et ideo opus est ut a Deo sustineamur,
velut iste rogat, dicens: Ne projicias me in tempore
senectutis, et ne derelinquas me, cum deficiat virtus
mea,tunc cum nihil de me præsumo.Et opus ut non
derelinquas,quia dixerunt inimici mei mihi,subaudis,
improperando, qui custodiebant animam meam,sub-
audis,opprimendam, consilium fecerunt in unum,in
eamdem voluntatem convenientes, et dicentes :Perse-
quimini et comprehendite eum.Et potestis,quia non est
quieripiat,nam Deus dereliquit eum.Quodalibi dicitur,
Non est salus illi in Deo ejus(Psal.1). Ipsi sic me per-
sequi connatur, sed tu Deus,ne elongeris a me, sed
respice in auxilium meum, quia Deus meus es. Et
quomodo volo ut me eripias? Confundantur, id est,
dignos se confusione recognoscant, et deficiant, id
est, invictoriosi existant: detrahentes animæ meæ,
existimantes videlicet levitatem meam esse insaniam,
vel detrahentes animæ meæ et etiam cujusque,sub-
audis, animæ, persuadent ut cum Domino rixetur,
defendendo peccata sua est etiam dictum ad simi-
litudinem avium quibus detrahuntur pennæ,ne vo-
lare possint. Illi detractæ sunt pennæ qui est in
peccati defensione. Caret enim ratione, per quam in
auras libertatis quasi pennis deportari deberet.Ope-
riantur confusione et pudore qui quærunt mala mihi.
Confusio est, quando conscientia mordet hominem
interius; pudor est,quando exterius erubescentiam
demonstrat quod dicit, operiantur confusione et
pudore. Quasi dicat:interius et exterius confundan-
tur qui quærunt mala mihi:Ego autem semper sperabo,
et super omnem laudem tuam,id est super omnem lau-
dem priorem,adjiciamlaudem tuam posteriorem:lau-
dandus erat Dominus in primo homine, quem de terra
ad imaginem et similitudinem suam creavit,et eum
in paradiso collocavit (Gen. 11): laudandus esset, si
post inobedientiam totam massam,quæ a primo pa-
rente processit, justo judicio damnasset,tamen su-
per omnem laudem adjicienda est laus, quia per D
gratiam a peccato traducis liberati sumus: vel, sic
adjiciam super omnem laudem tuam, id est, atten-
dam te excedere omnes laudationes virorum vel,
adjiciam super omnem laudem tuam, juxta Apo-
stolum. Ei, inquit, qui potens est facere superabun-
danter quam petimus aut intelligimus (Eph. 111) :
quod hic dicit,adjiciam,id est,adjicere te intelligam
super omnem laudem tuam a nobis factam, quia
plura in nobis operaris quam nos intelligere possu-
mus. In voce autem capitis sic dicemus: Adjiciam
super omnem laudem tuam: laudandus est Dominus
in dispositione et in gubernatione rerum tempora-

niam.

PSALMUS LXXI.

PSALMUS DAVID IN SALOMONEM.

justificantem, eundo etiam usque in altissima magna- ▲ mala mihi existimantes vitam meam esse insalia quæ tu fecisti, considerabo, videlicet illa supercœlestia, principatus, virtutes, dominatus, potestates, ad tuam gratiam pertinere: quia, quod bene vivunt, ex te habent, non ex se. Et quando quidem tu, Deus, tantus es, quis similis est tibi? Nullus videlicet, quia mihi volenti in primo parente tibi esse similis, quantas tribulationes, id est, quam graves ad tolerandum, et multas et eas malas mihi ostendisti: voluit tibi esse similis qui dixit: Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo (Isa. xiv), et discessit a te in regione dissimilitudinis. Voluit etiam miser Adam tibi esse similis, quando desertori credidit dicenti: Comedite, et eritis sicut dii (Gen. 11). Credidit quod promisit diabolus,et invenit quod minatus est Dominus et plus valuit apud eum qui defecit quam qui eum fecit, in quo multas tribulationes mihi et malas ostendisti, sed non irreparabiliter me damnasti, quia conversus ab ira ad misericordiam vivificasti me, id est, in vitam posuisti me. Et hoc,quomodo ? de abyssis terræ iterum reduxisti. Nota quod dicit, reduxisti, quia non reducitur aliquis, nisi prius sit eductio. Eduxit Deus hominem de vilitate terræ, mirabiliter eum creando. In magnum enim quiddam promota est terra, quando homo de terra plasmatus est ad imaginem et similitudinem Dei in vilitatem suam. Terra recidit,quando homo per inobedientiam a Deo defecit, sed rursus ad summa terræ reducitur: quando Verbum ex terra assumpsit hominem a peccato immunem, sic reduxit,id est,iterum duxit hominem de abyssis terræ, mirabiliter eum reformando in interiore quia spe salvi facti sumus (Rom. vIII). Ecce planum est quod dixi reduxisti: ostendamus iterum quod tunc erit, quando caro mortalis in immortalitatem resurget, quia sic iterum et iterum deducitur homo a Domino: quod dicit de abyssis terræ iterum reduxisti. Et unde hoc scio? Nam multiplicasti magnificentiam tuam, id est, justitiam tuam intantum multiplicasti, [ut]cum filiis tuis non parceres, et sic conversus consolatus es me. Nam et ego non tantum in capite meo, sed etiam in me ipso confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam, Deus, psallam tibi in cithara, sanctus Israel vasa psalmi sunt psalterium.Nota inter psalterium et citharam, qui psalterium sonum reddit in superiori, per quod designat animam quæ superior pars est in homine, cithara reddit sonum in inferiori, et D notat carnem quæ inferior pars est in homine, per quam carnem citharizat homo, quando hæc inferiora indigentibus præbet : quod hic dicit, psallam tibi in cithara sanctus Israel, et sic tandem exsultabant labia mea cum cantavero tibi quia nunc aliquando canto mihi. Et qualiter exsultare debet in labiis, subjungit: Anima mea quam redemisti, subaudis exsultabit, et non tantum anima, sed etiam lingua mea exterior tota die meditabitur justitiam tuam. Bene dicit, meditabitur : quia non est ibi opus voce elementari.Et quando hoc erit?Cum ex opposito confusi et reveriti fuerint, in consideratione sua, qui hic quærunt

<«< Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam « filio regis. Judicare populum tuum in justitia, et << pauperes tucs in judicio. Suscipiant montes pa«< cem populo,et colles justitiam. Judicabit pauperes << populi, et salvos faciet filios pauperum, et humi<«<liabit calumniatorem. Et permanebit cum sole et <«< antelunam, in generatione et generationem. De«<scendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia <«< stillantia super terram. Orietur, in diebus ejus ju<«<stitia et abundantia pacis, donec auferatur luna. « Et dominabitur a mari usque ad mare, et a fluB << mine usque ad terminos orbis terrarum. Coram «< illo procident Ethiopes, et inimici ejus terram lin<< gent. Reges Tharsis et insulæ munera offerent, «<< reges Arabum et Saba dona adducerent. Et adora<< bunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei. « Quia liberabit pauperem a potente, et pauperem «< cui non erat adjutor. Parcet pauperi et inopi, et << animas pauperum salvas faciet. Ex usuris et ini«quitate redimet animas eorum, et honorabile no<<< men eorum coram illo. Et vivet, et dabitur ei de <«< auro Arabiæ, et adorabunt de ipso semper, tota die << benedicent ei. Erit firmamentum in terra in sum<< mis montium,superextolletur super Libanum fru«<tus ejus, et florebunt de civitate sicut fenum ter<< ræ. Sit nomen ejus benedictum in sæcula, ante « solem permanet nomen ejus. Et benedicentur in C << ipso omnes tribus terræ, omnes gentes magnifi<«< cabunt eum. Benedictus Dominus Deus Israel,qui « facit mirabilia solus. Et benedictum nomen maje«<statis ejus in æternum, et replebitur majestate ejus omnis terra: fiat, fiat. »>

;

[ocr errors]

ENARRATIO.

Salomon interpretatur pacificus. Quæ interpretatio nominis Christo capiti nostro convenit, quoniam ipse per mortem suam inimicitias nostras solvit, et Deo Patrinos reconciliavit: ipse etiam murum erectum inter nos et cœlestem rationabilem creaturam dissolvit, et mox cum illis in se angulari lapide univit; ipse etiam super pacem reconciliatonis addidit pacem immortalitatis in quem hujus psalmi verba referuntur. Propheta enim prævidens in spiritu prophetico eum in carne venturum, diligenter exponit ea quæ in diebus illis futura sunt, ut cum viderint increduli ea evenisse quæ de eo prophetata sunt, eum venisse non dubitent, sed humiliter adorent. Dicit autem sic Propheta.

Deus, judicium tuum regi da. Quasi dicat: Deus Pater,mitte quem missurus es, ut per ipsum judicatum tandem judices mundum, quia scriptum est: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. v). Ipse enim merita mundum judicat, qui in mundo conservatus, et a principibus mundi judicatus est. Et justitiam tuam filio regis. Repetitum est quod prius dixit. Nam quod prius

« PoprzedniaDalej »