Obrazy na stronie
PDF
ePub

B

judice; totum faciamus et nil fecisse videamur : sed defecerunt scrutantes scrutinia, id est acuta consilia, ideo defecerunt, quia simulata innocentia hæc erat. Subdebant enim, Crucifige. Anima enim avertens se a luce justitiæ, quanto magis quærit quid inveniat contra justitiam, tanto plus a luce repellitur,et in tenebrosa demergitur. Merito ergo isti recedentes a justitia defecerunt. Ideo defecerunt,quia accedet homo,id est, sponte sua humanitas mea accedet ad cor altum, id est, ad eorum profunda consilia, et in homine Deus. Et exaltabitur Deus, illuc ascendet exaltatus, unde non descendit humiliatus vel accedet homo, id est humanitas ad cor altum, id est, ad inscrutabile consilium Dei,quia noluit videri, ut non cognosceretur; non cognosci, ut contemneretur; contemni,ut crucifigeretur: vel ideo defecerunt, quia ad eorum consilia accedet homo. Non enim teneretur nisi homo et non solum homo, quia et cor altum, id est Deus: Ego enim et Pater unum sumus (Joan. x). Occidit homo et exaltatur Deus non apud homines, qui in homine humiliatus est, in homine quoque exaltato est exaltatus. Accedet homo ad cor altum et exaltabitur Deus ille idem qui verus homo comprobatus et esse in passione, verus Deus apparuit in resurrectione. Ideo Deus exaltabitur, id est, potentia divina manifestabitur, quia sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum. Omnia eis in contrarium versa sunt; plaga eorum comparabiles sunt sagittis parvulorum, quia inefficaces et invalida fuerunt: vel in caput eorum revertentes, sicut sagittæ parvulorum incaute in altum jactæ. Ideo sagittæ parvulorum, quia infirmatæ sunt contra eos linguæ eorum, id est, verba quæ ipsi putaverunt commoda ad causam suam, contra causam suam fuerunt: quia ad eam confirmandam maxime valuerunt. Surrexit enim Christus: corrupti sunt vigiles, quia eadem avaritia quæ captivavit discipulum comitem Christi, captivavit militem custodem sepulcri. Dicite :Dormientibns nobis discipuli eum tulerunt (Matth. XXVIII): infirmum hoc fuit: quid enim? Si dormiebant, quomodo Judæi testes? Testis enim non est confirmare, nisi quod vidit, vel audivit. Si autem non dormie

guinem ponere inconscientiam ? Intenderunt ar- A per nos, sed per discipulum occidatur, sed a cum,insidias paraverunt:et intenderunt rem amaram, hanc scilicet :subverterunt pecunia discipulum collegam Christi,ut per eum traderetur. Ad hoc intenderunt arcum ut sagittent,id est, occidant in occultis id est,latenter eum quem nihil latet, immaculatum, illum scilicet qui maculas peccatorum auferre venerat.Subito sagittabunt eum,id est incaute et inconsiderate,attendentes hominem, et non attendentes Deum. Et non timebunt.Durum cor, quod non timuit judicem illum injuste damnare, quem nullus judicum potest fallere. Durum cor, quod non timuit illum ligatum tradere, qui venerat mundum a peccatis solvere. Durum cor, quod non timuit illum occidere, qui venerat mundum a morte liberare. Timuit potestas, quia Pilatus verberatum eum illis tradidit, non inveniens in eum causam mortis, non uteum damnaret,sedut eorum crudelitati satisfaceret. Timuit potestas et non contremiscit Judæorum immanitas:lavit manus potestas, et ipsi sanguine polluerunt conscientias. Revera non timuerunt, quia firmaverunt sibi sermonem nequam. Hic fuit ille nequam sermo, Reus est mortis (Matth. XXVI), Quod firmaverunt quando dixerunt, Crucifige, crucifige; et potestas: Regem vestrum crucifigam? Et illi, Regem non habemus nisi Cæsarem (Joan. xix). et tertio confirmaverunt, quando potestas dixit: Nullam invenio in eum causam et illi: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII). Sed sibi firmaverunt, id est, ad suam damnationem,non Dei: ipse mortem occidit, illi occisi sunt quia in se iniquitatem occidere noluerunt. C In Domino mors occisa,est,in illis iniquitas vixit, in qua mortui sunt. Aut enim tu occidis iniquitatem, aut ipsa te. Si vis eam occidere, noli hostem quærere extra te, intus eum habes. Duæ enim sunt partes animæ : una quæ adhæret carnalitati, illa vocatur spiritalis, ista sensualis (a). Hæc est Eva nostra, quæ adhuc extendit manum ad illicita, et ad peccatum nos trahit, si non sit subjugata viro suo, id est, spiritali patri, qui et caput ejus est, quia caput mulieris vir (I Cor. x1). Narraverunt ut absconderent lequeos, id est, inierunt consilium quomodo occulte quantum ad se eum occiderent, vel in sermone caperent, juxta illud: Hæc mulier modo deprehensa est in adulterio (Joan. vu). Et illud Licet cen- D runt, cur non prohibuerunt? Hos illos dicere consum dare Cæsari annon? (Matt. xx11.) Dixerunt, non in voce, sed in corde: Quis videbit eos? Sed hoc dicebant, hoc machinati sunt in eum quem nihil latet. O Judæe, dicis, quis videbit? sed videt qui facit te. Qui enim fecit hominem, scit quid est in homine, et non opus est ut quis ei testimonium perhiheat de homine: hi sunt illi laque. Scrutati sunt, id est, diligenter investigaverunt iniqua consilia, quibus viderentur eum juste damnasse: hæo scrutati sunt. Tradatur non

(a) Deest aliquid.

stituerunt,unde magis teneantur:vel unde se sua magis confirmare putaverunt,inde magis infirmaverunt. Amiserunt enim et locum et gentem. Infirmatis linguis eorum,conturbati sunt omnes qui videbant id est,cum timore suam salutem operati sunt illiqui videbant,id est,intelligebant eos infirmatos et inefficaces,vel apostoli et cæteri discipuli qui intelligebant eos male agere, contristati sunt. El omnis homo,id est, ratione vigens, timuit eorum consortium,vel timuit illis. Et conversi vel discipuli post

timorem annuntuaverint opera Dei, quæ Deus Pater A operatus est per Filium ad reparationem generis humani. Et facta ejus, id est, hæc intellexerunt. quia decebat eum qui multos filios adducturus erat in gloriam Patris, auctorem salutis eorum, per passionem consummari(Hebr.11), juxta illud, Oportebat pati Christum (Luc. xxiv). Portavit in cruce insultantes, in sepulcro vigiles. Cur? Moriendum erat propter morituros,et resurgendum propter resurrecturos. Hæc prius intellecta non sunt: Lætabitur justus in Domino, qui justus erat in morte Domini sicut apostoli et alii multi lætabuntur in ejus resurrectione. Et speravit in eo,non in se,non in mundo, sed in illo sperabit resurgere, qui mortuus est et resurrexit: et non solum justus qui eum vidit sperabit resurgere: sed laudabuntur,id est,laudabiliter vivent ut et ipsi possint sperare,omnes reeti corde : illi regunt suum cor,quibus Dei dispositio et voluntas in omnibus placet, non sua. Aliter: Postquam facta Dei intellexerunt eo resurgente, qui prius non intellexerunt eo moriente dixerunt: Quid faciemus viri fratres? Et illi, Pænitentiam agite (Act.11), accedentes ad unitatem fidei:et qui tunc fuerunt, et qui nunc sunt, facti unus ex fide; lætabitur in Domino id est,in resurrectione Domini, sperans et ipse in eo resurgere. Et sperabit in eo,quia apertum jam cur voluit mori et resurgere et sic laudabuntur tandem, Venite, benedicti Patris mei (Matth. xxv), omnes recti corde:cum illi damnabuntur qui sunt distorti corde quibus placet suum consilium et displicet consilium Dei.

[ocr errors]

PSALMUS LXIV.

IN FINEM PSALMUS CANTICI DAVID CANTICUM JEREMIE ET EZECHIELIS DE POPULO TRANSMIGRATIONIS, CUM INCIPERENT PROFICISCI.

B

C

<< Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi redde«tur votum in Jerusalem. Exaudi orationem meam << ad te omnis caro veniet. Verba iniquorum præ<«< valuerunt super nos, et impietatibus nostris tu « propitiaberis. Beatus quem elegisti et assumpsisti, <<< inhabitabit in atriis tuis. Replebimur bonis do<«<mus tuæ :sanctum est templum tuum,mirabile in «< æquitate. Exaudi nos, Deus,salutaris noster, spes << omnium finium terræ et in mari longe. Præparans «< montes in virtute tua, accinctus potentia, qui << conturbas profundum maris,sonum fluctuum ejus. D << Turbabunturgentes, et timebunt qui habitant ter«minos a signis tuis: exitus matutini, et vespere << delectabis. Visitasti terram et inebriasti eam,mul<«<tiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum «est aquis, parasti cibum illorum,quoniam ita est <«< præparatio ejus. Rivos ejus inebria, multiplica genimina ejus,in stillicidiis ejus lætabitur ger«minans. Benedices coronæ anni benignitatis tuæ, «<et campi tui replebuntur ubertate. Pinguescent << speciosa deserti,et exsultatione colles accingentur. << Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt << frumento; clamabunt, etenim hymmum dicent.>>

[ocr errors]

ENARRATIO.

Res gesta memoratur in titulo. Notum est quomodo populus Dei, Israel scilicet ductus est captivus in Babylonem (IV Reg. xxv). Et cum essent illi captivi, Jeremias,qui erat de eodem populo,prædixit illis reditum in Jerusalem post septuaginta annos,et restaurationem templi(Jer.xxv,XXIX). Aggæus autem in reditu,sua auctoritate et consilio adjuvit templum reædificare (Agg, 1, 11). Hæc autem in figura contingebant illis (I Cor. x), ideo nostram in his attendamus peregrinationem.Duæ illæ civitates umbra fuerunt duarum civitatum,quæ in hac vita simul mistæ sunt. Babylonia civitas fuit in ultimis finibus Persidis opulentissima et potentissima. Jerusalem civitas fuit in partibus Syriæ,quam Jebusei ædificaverunt, et appellata est Jebus illa destructa, ædificata est Jerusalem. Sicut Babylonia major et potentior fuit, ita et nunc major est numerus infidelium: quia multi vocati, pauci vero electi (Matth. xx): et sicut illa afflixit populum Israeliticum, ita infidelis populus nunc affligit populum Dei ; quia nunc misti sunt, quandoque autem separandi: sed et nunc separati sunt, etsi non corpore, .affectione tamen ; quia duo amores faciunt has duas civitates, amor Dei et amor sæculi. Interroget ergo quisque conscientiam suam, et videat quem ainet. Si amat mundum, civis est Babyloniæ. Exstirpet ergo cupiditatem, et plantet in se charitatem, ut de populo Babyloniæ transeat in populum Dei, quia de illo populo colligitur iste : prior enim ille est tempore, iste prior dignitate: prius animale, deinde spirituale. Si autem amat Deum, civem cœlestis Jerusalem se cognoscit, peregrinum se hic esse intelligit. Toleret ergo captivitatem, et sic speret reditum in patriam suam. Hanc reversionem prædicit nobis Jeremias qui interpretatur excelsus, scilicet Ecclesiæ doctores, mente ad superna erecti, terrena despicientes, docent nos exire mundum non passibus corporis, sed passibus animæ, id est, amorem a mundi confusione subtrahere, quia Babylonia interpretatur confusio: et ad visionem pacis suspirare,quia Jerusalem visio pacis interpretatur, et sic incipiamus proficisci : quia mundi omnia paulatim deserere et cœlestia amare, hoc est incipere exire de captivitate: et credendo incipiamus templum Dei reædificare, id est nosipsos.Templum Dei vivi estis vos (I Cor. 11). Hoc templum modo ædificatur, cum incipimus proficisci : et quandoque perficietur, cum pervenerimus, cum mortale hoc induet immortalitatem (I Cor. xv). Per Aggeum qui interpretatur festivus, Christum intelligimus verum sacerdotem, in quo vere sabbatizamus: in quo verum festum facimus, vacantes a vitiis: qui nos juvat in redeundo, qui facit nos vivos lapides, aptos in ædificium illius templi,in se angulari lapide utrumque populum unum faciens. Hæc captivitas incepit in Adam et in Christo quodam modo finita est spe enim salvi facti sumus (Rom. vIII), et tandem finietur,cnm mortalehoc induet immortalitatem Reditus filiorumIsrael post septuaginta annos,signi

ficat hanc nostram peregrinationem finiendam A (II Thess. iv): vel ideo tu exaudi, quia ad te transacto hoc sæculo volubili, quod volvitur in septenario, id est, numero septem dierum vel hoc modo septenario, quia in septenario accipitur vita cujusque unius diei,in qua operari concessum est. Septimum est illud spatium temporis, in quo post hujus vitæ transitum exspectatur resurrectio; octavum, ipsa resurrectio: vel quia septenarius constat ex ternario et quaternario, in quaternario accipimus carnalem generationem ; quia corpus quatuor elementis constat, scilicet illos qui carnaliter vixerunt ante adventum Domini. Per ternarium accipimus spiritales,qui fuerunt post adventum Domini propter triplicem animæ potestatem quia est rationabilis, irascibilis et concupiscibilis, quibus adduntur duo, doctrina et virtus. Transacto ergo hoc septenario,id est, completo numero fidelium, qui de utraque generatione est assumendus, finietur ista captivitas. Tituli constructio: Verba hujus psalmi referuntur in finem, scilicet temporum, scilicet intelligenda fieri postquam venit plenitudo temporum. Psalmus David, id est, bona operatio cujusque fidelis. Unus fuit David, sed non semper unus intelligitur: quæ operatio est canticum, id est, exsultatio de verbo peregrinationis,id est,de cognitione peregrinationis,quæ cognitio fit cum incipiunt proficisci, vel quod canticum fit cum incipiunt proficisci. Vox est ergo in hoc psalmo omnium fidelium, attendentium quod quandiu sumus in hoc corpore, peregrinamura Domino.De qua peregrinatione jam exit, qui radice charitatis in cœlestibus jam fixit cor suum, et sic hymnizat Deo:

le decet hymnus, Deus, te decet laus vera cordis et operis, non Jovem, non Apollonem, non sæculum istud: tibi soli decenter hymnitur, non in Babylonia, sed in Sion, id est, in populo illo qui speculator est, id est, qui hic se non habere manentem civitatem (Hebr. xii) attendit, sed futuram inquirit, a longe eam salutans. Duæ civitates sunt: una confusionis, altera divinæ visionis. Qui inter cives confusionis, adhuc peregrinaris suspira ad patriam tuam, canta ex re, non solum voce. Te decet hymnus, Deus, in Sion, quia non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. xv), ideo in Sion, et non in Babylonia. Et tibi reddetur votum in Jerusalem. Si innovaris, jam non in Babylonia cantas: vota reddis, si in finem perseveras. Hic vovendum, ibi reddendum, ubi erit vera pax, verum gaudium. Si quis bene cogitat quid voveat Deo, voveat et reddat seipsum, et ut me innovatum tibi tandem offeram in Jerusalem exaudi orationem meam, factam pro perseverantia ut illuc perveniam, non detinear captivus in Babylonia ideo exaudi, ut perveniam quia ad te, in quo est visio pacis, omnis caro veniet, id est, de omni genere hominum, sive masculus sive femina, sive liber, sive servus, dives vel pauper, veniet ad te et hic resurrectione prima, et postmodum resurrectione secunda, quia rapiemur obviam Christo in aera

B

convertetur omnis homo, quia tu solus Redemptor vel quia dixit in Sion et in Jerusalem, ne videatur solummodo de Judaico populo dictum, determinat quos velit accipere vel si in persona Judæorum, notus in Judæa tantum premitur, per hoc captivamur a gentibus; sed futurum est quando ad notitiam veniet omnis caro per Verbum caro factum. In te benedicentur omnes gentes (Gen. xII) vel acturi sunt ante tribunal tuum tam boni quam mali. Et opus est ut exaudias, quia verba iniquorum prævaluerunt super nos verba serpentis et Evæ nimis iniqua, Eritis sicut dri (Gen. 11). Nimis dominati sunt nobis, quia captivaverunt, quia ejecerunt nos de paradiso vel quia quisque in qua patria natus est illius et linguam et mores discit, dicit iste jam de Babylonia in qua natus est, redire cupiens in Jerusalem: Vere mendacium coluerunt patres nostri (Jer. xvi), prava nos docuerunt, scilicet dimittere Creatorem, qui nos fecit, et adorare ea quæ fecimus dimittere Creatorem et adorare creaturam, ve! dogmata philosorum et fatuitas gentilium prævaluerunt dico, sed non demerserunt; quia iniquitatibus nostris tu propitiaberis loquitur ad Christum quasi ad pontificem. Propitiatio est miseratio exhibita post sacrificium ita et Christus volens propitiari populo suo, factus est sacerdos, orans ad Patrem elevatis in cruce manibus: ut possis dicere, Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo C (Ps. CXL). Hostiam obtulit, quia in ara crucis se ipsum immolavit, ipse pontifex, ipse hostia ipse propitiator, ipse propitiatio: et quibus tu propitiaberis, beati erunt; sed quia unitatem elegit non multiplicitatem, non hæreticos, non schismaticos, ideo convenienter dicit: Beatus quem elegisti per gratiam, et assumpsisti per æquitatis regulam quia quos vocas per gratiam, illos postea assumis per justitiam vel quem tu, Pater, elegisti vocando, et assumpsisti de massa perditorum per Verbum tuum. Et revera beatus, quia inhabitabit in atriis tuis, id est, non dimovebitur ullis adversitatibus ab hac temporali Ecclesia; qui inhabitabit in atrio, non excludetur a palatio. Inhabitabit ideo dicit, quia multi habitant hanc temporalem Ecclesiam, sed non inhabitant; quia ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Atrium est habilis locus ante domum, ita et in ornamento virtutum hæc temporalis Ecclesia præcedit illam quæ mansura est in æternum. Inhabitabit in atriis tuis, id est, perseverabit in hac temporali Ecclesia, et tandem replebimur in bonis domus tuæ, ut intelligamus in illo beato multos: ideo dicit replebimur, quia etsi sit in charitate unitas, in personis tamen est distinctio prius pleni sumus bonis domus Dei, id est, angelicis virtutibus, sed illa bona evacuavimus sed tandem replebimur in illis bonis,

D

quibus plena est domus tua, id est, angelica A impotentes et multos: vel sonum fluctuum ejus, id creatura quam inhabitas: vel illis bonis, quibus plena est domus tua, id est, Christus scilicet immortalitate et impassibilitate, vel virtutibus Christi tui: vel in illis bonis, quibus illi sunt pleni in quibus habitas. Et ne quis bona ista putet aurum, argentum, vestes pretiosas, quibus domus mortalium ornantur, subjungit: Sanctum est templum tuum, id est, qui sunt domus tua,sunt templum tuum : quod templum mirabile est,id est desiderabile et amabile non in divitiis, scilicet non in auro, non in argento, sed in æquitate, id est justitia. Si enim æquitas in illis mirabilis non esset, multi sancti pannosi, senes decrepiti, despicabiles viderentur, qui tamen propter æquitatis decorem in honore habentur. Vel replebimur in bonis domus tuæ, id est Ecclesiæ, quæ diversis munerum spiritualium excubat bonis, si præsentia bona volumus accipere Sanctum est templum tuum. Si Christum accipimus, sanctum est templum

in

:

B

quo inhabitat omnis plenitudo divinitatis (Col. 11), ut domus sit Ecclesia, templum Christus. Et ut illis bonis repleamur, vel quia beatus est quem tu assumpsisti, exaudi nos, Deus salutaris noster: mitte quem missurus es (Exod. Iv), salutaris noster, assumendo naturam nostram. Tu exaudi,qui es spes non solum Judææ, sed omnium finium terræ, id est, in quo omnes gentes omnium finium terræ, id est, qui habitant in finibus gentium, id est, in insulis marinis ad illos enim usque pervenit notitia tua. Vel omnium finium terræ,id est, gentilium, ambientium nos cultam terram. Vel omnium finium terræ, id est, omnium illorum qui se a terrenis contraxerunt,non C corpore, sed affectione. Et spes in mari longe, id est, etiam illi in te sperabunt qui sunt mare,id est amari, et in profundo hujus sæculi versantes, et ideo longe a te vel in mari, expositivum est illius, omnium finium terræ: ut dicat non solum finium terræ, id est, in mari, scilicet in insulis, sed etiam in longo mari: id est, in remotis insulis. Quomodo spes gentium futurus sit ostendit,scilicet mittendo doctores suos usque ad fines terræ, qui eum ducent in notitiam omnium gentium. Hoc modo factus est Deus spes omnium finium terræ: Præparans montes, id est, apostolos prius a te illuminatos, deinde alios transfundentes lumen tuum: in virtute tua, non sua: quia in se infirni,in te fortes: infirma mundi elegit Deus ut confunderet fortia (I Cor. 1) : tua dico, accinctus D potentia, id est, illis potentibus ministris. Aliter: Præparans montes in virtute tua, id est, in Christo eminuit virtus tua, qui Christus erat accinctus potentia, id est, potenti carne immuni a peccato, qui per illos montes virtutibus et miraculis conturbas profundum maris ab bonum, etiam profunda corda impiorum amaricantium profunditate peccatorum et secundum hanc sententiam qui conturbas sonum fluctuum ejus, id est, timere facis contradicentes et persequentes, Vel conturbas profundum maris, id est diabolum sonum fluctuum ejus, id est, vatum et philosophorum murmura et inconditos fremitus. Inde turbabuntur, quia videbunt sanctos suos et vates

:

[ocr errors]

est visiones principum. Et quia hæc videbunt in
majoribus, turbabuntur gentes, id est minores. Et
timebunt qui habitant terminos,id est, qui neque car-
nales sunt, nec omnino justi: vel in malum: Qui
conturbas per illos montes profundum maris, id est,
profunda corda impiorum,ut commoveantur contra
montes. Revera conturbata erunt, nam sonum flu-
tuum ejus, subaudis quis per se sustinebit, ubi ma-
gnum quid incurrit? Solet defectio verborum fieri.
Nisi quia Dominus erat in nobis, cum insurgerent ho-
mines in nos, forte vivos deglutissent (Ps. cxxiii).
Sonum fluctuum, id est, minas et terrores persecu-
torum ejus maris. Exponit quid per mare velit in-
telligi. Turbantur gentes: sed quæ cura? Tandem
timebunt non solum alii viciniores, sed etiam illi qui
habitant terminos terræ,id est remotissimi: vel time-
bunt prius, qui post timorem se inhabitando facient
terminos. Timebunt dico, a signis, id est miraculis,
non montium, sed tuis, Domino cooperante et sermo-
nem confirmante sequentibus signis (Marc. xvi). Quid
inde quod timebunt et credent? Exitus matutini
et exitus vespere delectabis, id est, facies eos exire
prosperitatem, quæ significatur per matutinum;
et adversitatem, quæ significatur per vesperam :
ut neque extollantur prosperitate, nec frangantur
adversitate. Si non delectat te exitus, non laborabis
exire. Quid lucreris et ipse damneris? Ecce verbum
Dominiquod te delectet, quo traheris ad non consen-
tiendum ei,qui tibi aliquid promittit utjustitiamdese-
ras,ut fraudem facias, mane tibi est: quod tibi lucrum
blanditur, et laqueus est : habes qua exeas, qua eva-
das recurre ad verbum Dei. Quid prodest homini si
universum mundum lucretur,animæ vero detrimentum
patiatur? (Matth. xvi). Quod si minus tecum agitur
ut committas aliquid, vespere tibi est, quod turba-
ris, quod quasi irruente nocte gravaris, sed habes
et hic qua evadas, verbum Dei. Nolite, inquit, ti-
mere eos qui occidunt corpus (Matth. x), et sic de-
lectabit te exitus matutini et exitus vespere, quia
utrumque contemnere faciet : hoc modo delectabis:
Visitasti terram qui prius erant mane, factos ad
terram, aptos ad cultum visitabis justificando, et
præparando corda eorum ad sulcationem verbi tui.
Et inebriasti eam; multiplicasti locupletare eam, id
est, spirituali gratia et multiplicibus donis ditasti. Per
quos autem ministros visitabit? Flumen Dei reple-
tum est aquis. Quasi dicat: Aranda est terra illa, et
prius irriganda: sed prius flumen Dei, id est primi-
tiva Ecclesia Judæorum, a qua rivi emanaverunt,
totam terram irrigantes. Illud flumen repletum est
aquis, id est, spiritualibus donis et prædicatione
veritatis, et sic terra illa irrigavit,et per
illud flumen
irrigando terram, parasti cibum illorum, scilicet pa-
nem vitæ et intellectus illis dedisti : qui prius fue-
rant mare, nunc sunt facti culta terra. Cibus iste
non dentibus manditur, sed animi aviditate devora-
tur, de quo dictum est: Panem angelorum mandu-
cavit homo (Psal. LXXVI). Tu parasti, quoniam ita est
præparatio ejus, scilicet, cibi per gratiam, non per

[ocr errors]

quia tu propitiaberis hic iniquitatibus nostris, benedices, incrementum dabis, coronæ, multitudini fidelium te ambientium: vel victoribus qui hic inter mundanas illecebras victores exstiterunt: coronæ dico anni benignitatis tuæ, id est, tibi præparatæ in tempore plenitudinis, cum benignitatem tuam humano generi exhibuisti. Et campi tui, Judæi culti vomere verbi tui, omnimoda ubertate replebuntur, cum Deus erit omnia in omnibus. Pinguescent speciosa deserti, id est, qui de gentili populo facti erunt speciosi, id est fideles prius sine humore verbi Dei, omni lætitia replebuntur: et tunc colles, id est, prælati in utroque populo exsultatione accingentur,id est, magna lætitia, portantes manipulos suos. Inde exsultabunt, quod non frustra laboraverunt. Induti sunt, subaudis exsultatione, cum mortale hoc induet immortalitatem (I Cor. xv). Arietes ovium, id est, duces gregum Christi; et valles, id est, eorum subjecti, abun labunt frumento, id est, pane angelorum. Et cum viderint illum quem diu esurierunt, facie ad faciem, tunc clamabunt. Quid clamabunt, subjungit: Etenim hymnum dicent, id est, votum reddent in Jerusalem. Beati qui habitant in domo tua, in sæculum sæculi laudabunt te (Psal. LXXXIII).

PSALMUS LXV.

IN FINEM CANTICUM PSALMI RESURRECTIONIS.

meritum. Et qhia ex te habent totum, o Domine, A sunt, qui in captivitate detenti non sunt: o Domine, ut flumen illud repleatur aquis, tu inebria rivos ejus, id est apostolos, ex quibus ipsum flumen magis et magis augeatur, et per illos rivos inebria genimina ejus, id est, multiplica successores in eodem populo, et sic postea gentilis populus germinans in stillicidiis ejusdem fluminis, id est, in levioribus doctrinis; juxta illud: Lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. in). Lætabitur, id est, cum lætitia succedet Ecclesiæ de Judæis. Aliter: Multiplicasti locupletare cam, id est, multiplicibus donis ditare disposuisti illam terram. Quasi aliquis dicat: Et unde illa multiplicia dona? Flumen Dei, id est, Spiritus sanctus a Patre et Filio emanans, repletus, id est, multipliciter est plenus aquis, id est, spiritualibus donis, non ab alio, sed a se plenus. Et tu, B Deus, per illud flumen mittendo Spiritum et inebriando corda, parasti cibum illorum qui facti sunt terra tua, dando dona singulis convenientia pro modo cujusque. Tu hoc facis: quoniam ita est præparatio ejus terræ nisi a te, parari non posset. Rivos ejus inebria, quod alibi sulcos, id est, corda illius terræ vomere prædicationis proscissa repleas gratiarum ejusdem fluminis.Et multiplica genimina ejus, id est,multiplica in Christo generatos ubique terrarum. Et tunc germinans, id est, rudis ad fidem accedens, lætabitur in stillicidiis ejus fluminis, videns mundum jam plenum credentibus ex omni parte. Et hoc modo reparando, Benedices coronæ anni benignitatis tuæ. An nus benignitatis, tempus reparationis. Anni fuerunt, anni sterilitatis. Coronæ anni, gloriosi victores, triumphantes cum Christo de diabolo. Illi coronæ, id est, illis victoribus, qui erunt in anno benignitatis, id est, tempore reparationis. Benedices, id est, multiplicare facies numerum fidelium tuorum. Et campi tui, id est, qui corona, id est, humilis populus, quem tu tuum fecisti per gratiam, replebuntur ubertate, abundantia virtutum. Per hos accipimus Judæos jam humiliatos. Pinguescent etiam speciosa deserti, id est gentiles, qui prius erant inculti, facti speciosi timore verbi Dei, exstirpatis inde sentibus vitiorum, pinguescent virtutibus et adipe bonorum operum. Et colles tui, id est, eminentes inter alios, scilicet eorum doctores, exsultatione accingentur, id est, undique stipabuntur exsuitanti turba fidelium. Exponit quod dixit: Colles exsultatione accingentur. Induti sunt,subaudis multo D vellere, arietes ovium, id est, prædicatores, duces gregum Christi, undique erunt fidelium multitudine velut lana cooperti. Et valles abundabunt frumento, id est, virtutibus et bonis operibus, frumento abundabunt non hordeo quod foris tegitur, et intus latet, id est, opera bona in aperto facient, ut videntes alii glorificent Dominum eorum. Et tunc omnes colles et campi clamabunt, et hoc probat. Etenim hymnum dicent, id est, corde et opere Deum laudabunt. Aliter Benedices coronæ anni benignitatis tuæ. Hucusque dixit populum Dei rediturum de Babylonia in Sion dehinc de remuneratione quam recepturi

C

[ocr errors]

«Jubilate Deo, omnis terra; psalmum dicite no<«<mini ejus, date gloriam laudi ejus. Dicite Deo : « Quam terribilia sunt opera tua, Domine: in mul<< titudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui. <«< Omnis terra adoret te, et psallat tibi, psalmum «dicat nomini tuo. Venite et videte opera Dei ; << terrribilis in conciliis super filios hominum. Qui << convertit mare in aridam in flumine pertrans<«<ibunt pede, ibi lætabimur in ipso. Qui dominatur <«< in virtute sua in æternum, oculi ejus super gentes respiciunt qui exasperant, non exaltentur in « semetipsis. Benedicite, gentes, Deum nostrum, et << auditam facite vocem laudis ejus. Qui posuit ani«mam meam ad vitam, et non dedit in commotio<«< nem pedes meos. Quoniam probasti nos, Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. <«< Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes <«< in dorso nostro, imposuisti homines super capita << nostra. Transivimus per ignem et aquam, et «< eduxisti nos in refrigerium. Introibo in domum « tuam in holocaustis, reddam tibi vota mea quæ << distinxerunt labia mea. Et locutum est os meum << in tribulatione mea. Holocausta medullata offeram <«< tibi cum incenso arietum, offeram tibi boves cum « hircis. Venite et audite, et narrabo, omnes qui <«<timetis Deum, quanta fecit animæ meæ. Ad ipsum «<ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea. Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet <«< Dominus. Propterea exaudivit Deus et attendit << voci deprecationis meæ. Benedictus Deus, qui non <«<amovit orationem meam et misericordiam suam

((

[ocr errors]

<<< a me. >>

« PoprzedniaDalej »