Obrazy na stronie
PDF
ePub

B

[ocr errors]

« fortitudo capitis mei. Juda rex meus, Moab olla spei meæ.In Idumæam extendam calceamentum << meum,mihi alienigenæ subditi sunt. Quis deducet << me in civitatem munitam :quis deducet me usque <«< in Idumæam?Nonne tu, Deus,qui repulisti nos, et << non egredieris, Deus,in virtutibus nostris?Da nobis «< auxilium de tribulatione, et vana salus hominis. << In Deo faciemus virtutem,et ipse ad nihilum de« ducet tribulantes nos. >>

ENARRATIO.

id est, Judæis singularem iniquitatem operantibus, A « Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim auctorem vitæ eorum occidentibus.Et tamen illi, id est Judæi, convertentur, etsi ad vesperam, id est, tarde,scilicet post ascensionem Domini. Multi enim ad prædicationem apostolorum sunt conversi. Et famem patientur ut canes, id est, cognoscent se peccatores et egere misericordia Dei, ut canes, id est ut gentiles,quos ipsi prius de justitia et lege præsumentes,canes,id est,immundos vocabant. Prius enimisti non crediderunt, ut delictum istorum esset salus gentibus,ut postea salus gentium esset horum salvatio.Et circuibunt civitatem, ut prius dictum de gentibus.Et gladius in labiis eorum,id est,verbum Dei in ore eorum,verbum dico, gladius subaudis ad interficiendum, juxta illud, Aliis sumus odor mortis in mortem (II Cor. 11). Ideo gladius et non medicina, quoniam quis audivit? subaudis illos :vix aliquis. Et quia verbum Dei audire noluerunt, tu, Domine, deriberis eos,tandem ultimo judicio eos examinans, ostendes eos dignos risu, quod se erexerunt contra te,quia ad nihilum,id est ad perditionem æternam, deduces omnes gentes, id est, in gentilitate permanentes. Ego autem fortitudinem meam ad te custodiam, illi vero ad se, et ideo cadent. Ne tamen occidas eos, scilicet exterius, ne deleas eos de terra. Ne quando populi illi obliviscantur mei, id est legis meæ,non enim omnes digni sunt morte. Potius occide eos interius, hoc modo, duc eos in confusionem. Disperge eos in virtute tua, occide delictum oris eorum. Cognoscant se deliquisse, et comprehendantur, id est, convincantur in superbia sua, cognoscant se superbe egisse contra te et sine ratione. Et non solum comprehendantur in superbia sua,sed de exsecratione el mendacio annuntiabuntur in consummatione,id est,cognoscentes exsecrationem fuisse quod fecerunt et mendacium,annuntiabuntur a doctoribus in consummatione, id est, in perfectione, et hoc in ira consummationis, non consumptionis, ostensa illa ira imminente eis. Et tunc scient quia Deus quem tantum hominem putaverunt, dominabitur Jacob et finium terræ, id est, super Judæos et super gentes. Et revera finium terræ, id est gentium, quia convertentur ad vesperam,id est, in ultima ætate illæ gentes. Secundum hanc lectionem et cætera in hunc modum, ut supra.

PSALMUS LIX.

IN FINEM PRO HIS QUI COMMUTABUNTUR IN TITULI
INSCRIPTIONE IPSI DAVID ÎN DOCTRINAM, CUM SUC-
CENDIT MESOPOTAMIAM SYRIE ET SYRIAM SOBAL,ET
CONVERTIT JOAB, ET PERCUSSIT EDOM IN VALLE
SALINARUM DUODECIM MILLIA.

« Deus,repulisti nos et destruxisti nos: iratus es, « et misertus es nobis. Commovisti terram, et con« turbasti eam : sana contritiones ejus, quia com«<< mota est. Ostendisti populo tuo dura, potasti nos «< vino compunctionis. Dedisti metuentibus te signi« ficationem,ut fugiant a facie arcus. Ut liberentur « dilecti tui, salvum fac dextera tua, et exaudi me. . Deus locutus est in sancto suo,lætabor et partibor «Sichimam,et convallem tabernaculorum metibor.

Legitur in libro Regnorum David omnes istos superasse, quos in titulo legimus; sed non ibi invenitur eum aliquid succendisse. Hoc ergo additum trahit nos ad mysterium. In finem ergo, hoc est, in Christum, referenda sunt hæc, qui multis modis finis dicuntur, et dicuntur pro his, id est, in persona ¡llorum,qui commutantur,id est, qui de tenebris fiunt lux in tituli inscriptione. Scriptus est titulus super crucem Domini. Hic est rex Judæorum (Matth. xxvii). Mutantur in hujus tituli inscriptione,qui in regnum Christi transeunt a regno diaboli:qui deserunt mundum, et sequuntur Deum. Sequitur: ipsi David in doctrina. Mutantur, non ut sibi vivant, sed ipsi. In doctrina,hoc est, qui regnum terrenum nec terrena appetunt,ut ipse ait : Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. XVIII). Fecit autem Christus hanc mutationem, ignem mittendo in terram, non ignem materialem, sed carnalem.Et percussit ea non materiali gladio, sed verbo divino. Succendit illo igne Syria Mesopotamiam, id est, illam Mesopotamiam C quæ erat in Syria.Mesopotamia interpretatur elevata vocatio: Syria, sublimis. Succendit ergo Judæos vocatos ad fidem, elevatos per legem, sublimes tamen, id est, de se præsumentes, hoc in eis combustum est. Sobal in terpretatur vana vetustas. Percussit ergo Syriam Sobal, id est, gentiles morantes in vana vetustate,id est,in divitiis,in potentia hujus sæculi, et in doctrina sæculari, et in his omnibus sublimes, id est, majores Judæis, quia elegit Deus infirma, ut confundat fortia, et quæ stulta sunt, ut confunderet hujus sæculi sapientes (I Cor. 1). Et convertit Joab: Joab, id est, inimicus, convertit inimicum, id est diabolum retro, quia principem mundi ejecit foras. Vel convertit inimicum, faciendo de injusto justum. Vel Joab interpretatur paler, quia conD versos quosdam patres fecit, id est prædicatores. Ideo terrenus imperator percussit verbi divini gladio terræ adhærentes ut adhærerent Deo. Et omnes hos percussit in valle Salinarum. Per vallem humilitas : per salinas, sapor est intelligendus; quia conversi ad Christum,humiliantur sapienter,id est pro æternis, non fatue,id est pro temporalibus.Non enim pro his patiuntur. Salinæ sunt foveæ juxta mare, ubi aqua marina colligitur ad sal conficiendum. Et percussit hæc gladio divini verbi, administrante illum gladium septiformi gratia sancti Spiritus. Cujus septenarii partes sunt tres et quatuor, quæ ad se invicem multiplicata, reddunt duodecim. Per quatuor, accipimus

quatuor mundi partes: per tria, fidem sanctæ Trini- A tuentibus te significationem, ut fugiant a facie urcus, tatis, qua totus mundus a quatuor partibus convocatus est gladio verbi Dei et administratione septiformis gratiæ sancti Spiritus.Et percussit hæc millia,id est, ad perfectionem et unitatem, quia mille tertia unitas est. Fideles Christi taliter communicati, ut dictum est, referunt gratiarum actiones Deo de sibi collatis beneficiis: et eo majores, quo majorem commeruerant dejectionem, a qua sunt liberati, orantes pro commutatione futura, ostendentes etiam qua confidentia illam orare præsumant.

[ocr errors]

C

Deus, repulisti nos et destruxisti nos. Quasi dicat, creasti nos perfectos, tecum commanere fecisti, sed indignos commanere tecum, quia transgressores, repulisti nos ab interiori paradiso, et ideo ab exteriori, quia in Adum omnes moriuntur (I Cor. xv), sed in Christo omnes vivificabuntur. Et destruxisti nos, subaudis male ædificatos, vel nos immortales et impassibiles creatos conditione, culpa præveniente fecisti mortales et passibiles, et hoc faciendo,iratus es vitiis nostris et misertus es nobis: iratus es, factis nostris,misertus es, facturæ nostræ. Nihil enim odisti eorum quæ fecisti (Sap. x1). Iratus es,vetustatem destruendo. Misertus es innovando, hoc modo misertus es. Commovisti terram, per fossores tuos terrenitatem, id est,carnales delectationes, vocando nos. Et conturbasti eam in conscientia peccati, scilicet commovisti terrenos, vocando ad quærendam misericordiam. Conturbasti eos, quia fecisti recognoscere suam malam conscientiam. Sana ergo contritiones ejus, mortalitatem et passibilitatem, vel contritiones conscientiæ malæ. Quia commota est, scilicet ad pœnitentiam, non digna sanari, si non esset mota. Ostendisti populo tuo dura.Quasi dicat: Ideo etiam debes misereri,quia cum tu passus sis pro nobis, reliquisti nobis exemplum, ut sequamur vestigia tua, et hoc est quod sequitur: Ostendisti, in propria persona tua, dura et multum difficilia ad imitandum populo tuo. Ad similitudinem: sicut David historialiter populis suis devictis duram legem imposuit, et multis laboribus subjugavit; ita et tu tuis, ut amplius non erigant cervicem suam contra te. Unde Salomon in libro Sapientiæ: Fili mi, accede ad servitutem Domini,et sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem (Eccli. 11). Et beatus Petrus: Tempus est ut exeat, flagellum a domo Dei(I Petr. iv): Si ejus initium a nobis est,quis erit finis in illis qui non reci- D piunt Evangelium Dei? Si justus vix salvabitur,injustus et impius ubi parebunt? Vel ostendisti populo tuo dura, quæ prius videbantur delectabilia. Primus enim labor est, ut displiceas tibi; secundus, pro eo qui mutatus est,ferre tribulationes. Potasti nos vino compunctionis. Hoc modo ostendisti. Potasti nos vino compunctionis, non peremptionis. Ipsa tribulatio nobis est refectio,quia non est perditio perdens, sed medicina urens. Sicut delectatio in terrenis prius nobis fuit, ita ipsa compunctio est nobis vinum. Revera potasti nos vino compunctionis in temporali tribulatione,et non peremptionis: quia dedisti me

id est, per tribulationes temporales significasti tuis fugere a ventura ira, quæ quo magis differtur, eo gravior veniet :sicut arcus quanto magis retro contrahitur, tanto magis ante se sagittas emittit. Uris tuos igne temporali, ut non reserves æterno. Vel, ut fugiant a facie arcus, id est, a manifestatione illius iræ quam arcus tuus, id est, Scriptura sacra minatur illis,qui tribulationes quas meruerunt, patienter tolerare nolunt. Ad hoc fugiant, ut liberentur electi tui tandem ab illa ira, ab ira, id est, extrema damnatione fugiant, facti tui electi.Cognoscunt enim se hic pro parvis tantum affligi ideo ut sibia majoribus caveant, quibus æterna pœna reservatur. Et quia hoc mihi ostendisti, quia hæc dedisti, et si exterius flagelles, salvum me fac interius a conformatione malorum, dextera tua eousque salvum fac, ut tandem colloces ad dexteram tuam. Et ut salvum facias, exaudi me, subaudis orantem pro perseverantia; orantem, ut hic succensos et destructos tandem consoletur dextera tua. Et revera salvum faciet,quia Deus locutus est in sancto suo, id est, in Christo sancto sanctorum,quia novissime diebus istis locutus est nobis in filio (Hebr. 1), in quo promisit hanc salvationem,juxta illud: Et mittam vobis salvatorem qui vos præcedat et introducat in terram pro qua juravi patribus vestris (Exod. xx11). Ergo quia in illo loco locutus est hanc salvationem qui non fallit, lætabor ego Ecclesia,et merito, quia dividam Sichimam .Sichima humerus interpretatur. Ergo dividam portantes onus, ut alios premat pondus præceptorum, alios jugum meum quod levat, non deprimit. Alios premit jugum diaboli, alios jugum Christi. Illos dividam, quia hos assumam; illos rejiciam, secundum historiam, Jacob rediens a Laban socero suo,moratus est in Sichimis (Gen. xxx1). Ibi Rachel idola patris, quæ secum abduxerat, occultavit sub fasce herbæ, cum pater persequeretur et ea exquireret a Jacob. Per idola possumus gentes accipere colentes idola, quas gentes dividet Ecclesia, quia alios assumet, alios in malitia et in errore suo deseret secundum nominis interpretationem,per Sichimam Judaicum populum,sub jugo legis positum, ut dictum est. Et convallem tabernacnlorum metibor. Jacob pergens inde, scilicet a Sichima, tabernacula-. tus est in quadam valle,in qua magna pascua erant, et ibi diu moratus est, pascens armenta sua et oves, et recreans se et familiam suam. Per hoc possumus accipere Judaicum populum, qui erat quasi oves pascuæ, quos Deus pavit pabulo verbi sui in lege. Hoc metibor ego Ecclesia, quia alios ad spirituale pabulum assumam, alios in carnali relinquam.Meus est Galaad, quod interpretatur acervus testimonii, id est, mei sunt martyres, qui interpretantur testes, qui testimonium Dei in se coacervant, testimonium veritatis conservantes usque ad sanguinis effusionem. Meus est Manasses: Manasses et Ephraim, filii Joseph. Manasses oblitus, id est, omnis ille est meus, qui jam non meminit illius confusio

B

stram et consolationem tuam, ipsa tribulatio fiat nobis ad probationem. Ideo rogo interiorem salvationem et non exteriorem,quia vana est salus hominis, id est, quia exterior nulla est. Et quia vana est salus hominis, in Deo faciemus virtutem, id est, fortes erimus patiendo, perseverando hic; et tandem ipse ad nihilum deducet tribalantes nos convertendo, vel tandem inefficaces reddendo. Vel salvum fac non in sinistra tua,id est, in his temporalibus, sed in dextera tua, id est, in beatitudine æterna. Et quia illa rogo quæ roganda sunt, exaudi me. Quod revera faciet Deus Pater, quia locutus est hoc, id est promisit se sic petentes exauditurum in sancto suo, id est, in Filio suo. Quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis (Joan. xvi). Potest et sic dici Revera salvum faciet, quia Deus Pater locutus est in Sancto, id est, loquentur in Filio suo, sic dicens: Lætabor,id est, lætanter complebo obedientiam, et partibor Sichimam, eodem modo ut supra. Et convallem tabernaculorum, id est, humiliter mihi militantes, vel Judæos habentes pastorem assumam. Et Manasses: id est, populus obliviscens quæ retro sunt, et in anteriora se extendens, meus est. Ephraim fortitudo capitis mei, id est, caput meum forte, per hoc quod est fructificans post mortem. Juda, id est, omnis confitens, rex meus, contituo regem. Moab olla spei meæ, id est, refectio mea. Extendam etiam in Idumeam, id est in sanguineos, calceamentum meum, id est, incarnationem vel apostolos meos, et sic subditi erunt mihi alienigenæ. Quo duce hoc fiet? Me duce, non in quantum homo, sed in eo quod Deus. Nam quis deducet me, et cætera. Nonne tu, Deus, qui repulisti nos in Adam, vel videris nunc repulisse quantum ad exterius? Revera videris repulisse,quia non das illis exteriorem salvationem, et cætera ut supra.

nis, quando ignominia erat esse Christianum, scili-A audis exteriori, id est, fac ut per patientiam nocet omnes confessores mei sunt. Et Ephraim fortitudo capitis mei. Ephraim, fructificans. Caput Ecclesiæ Christus, cujus capitis fortitudo est multiplicatio fidelium. Cecidit Christus in passione, et secuta est fructificatio in resurrectione, quia granum, nisi cadens in terram mortuum fuerit, non multiplicabitur (Joan. x11). Juda rex meus, id est Christus, qui de tribu Juda, ille est horum omnium caput et rector. Moab olla spei meæ. Hucusque videtur enumerasse suos de Judaico populo, nunc de gentibus. Moab, id est, sine lege viventes, gentiles sciliset. Olla spei meæ, id est, olla fervens, populus tribulatione affligens me. Est olla spei meæ, id est, fervens ad meam spem: quia tribulatio patientiam operatur, patientia, autem probationem, probatio vero spem (Rom. v). In Moab intelliguntur abutentes naturali lege, scilicet gentilis populus. Moab natus est de filia Loth, mala utente patris concubitu (Gen. xix), unde Moabitæ, contracti de peccato. Præfigurat autem illes qui mala utuntur lege, qui generant Moabitas, id est opera mala, unde tribulatio bonis. In Idumæam extendam calceamentum meum. Hoc modo tribulatio est olla spei, quia extendam calceamentum meum, id est prædicatores meos qui me muniunt ut calceamentum: vel fide, quæ munit Ecclesiam a luto hujus sæculi et spinis. Vel calceamentum Evangelium extendam in Idumæam, id est, innocentiam Idumææ, id est, gentilitatis terrenis deditæ, quia Idumea terrena interpretatur. Mihi alienigenæ, id est allophyli subditi sunt, qui interpretantur potione cadentes, scilicet ebrii dulci fortuna hujus vitæ. Etiam illi jugum meum recipient vel Moab olla spei meæ ad similitudinem. Quasi dicat: Etiam perditissimi sunt mihi facti spes saturitatis, ut olla solet esse spes cibi et refectionis vel Idumæa sanguinea. Quasi dicat: Et hæc omnia faciam non mea ope: nam quis deducet me, de angustia Judaici populi, in civitatem munitam, id est, ut fiam civitas magna, frequentia totius orbis munita : quæ etiam dicitur civitas circumstantiæ, quia circumdat Judaicam terram tanquam in medio positam ? Quis deducet me usque in Idumæam, id est sanguineam, scilicet gentilitatem fundentem sanguinem corporis et animæ ? Hæc inquisitio non dubitando fit, sed gratulando. Potest et sic dici : Quis deducet me in Idumæam, ut tam D ampla fiam, quod etiam in terrenis regnem, ut etiam illi me venerentur, qui nolunt a me proficere: quia, ut dictum est, Idumæa interpretatur terrena. Nonne tu, Deus, subaudis deduces, qui repulisti nos? subaudis in Adam, et nunc etiam repellere videris : quia non exibis in virtutibus nostris, id est, quia aperte non agis nobiscum, ut cum patribus nostris egisti,quando unus persequebatur mille,et duo fugabant decem millia; sed potius pateris non affligi exterius, ut liberes interius. Et quia non egredieris in virtutibus nostris, quia foris non liberas, da nobis, interius, subaudis, auxilium, de tribulatione, sub

C

་་

PSALMUS LX.

IN FINEM IN HYMNIS PSALMUS DAVID.

« Exaudi, Deus, deprecationem meam; intende orationi meæ. A finibus terræ ad te clamavi; dum << anxiaretur cor meum, in petra exaltasti me. De<<< duxisti me, quia factus es spes mea, turris fortitu«dinis a facie inimici. Inhabitabo in tabernaculo tuo <«< in sæcula; protegar in velamento alarum tuarum. «< Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem «< meam, dedisti hæreditatem timentibus nomen tuum. Dies super dies regis adjicies, annos ejus usque in diem generationis et generationis. Permanet in æternum in conspectu Dei, et miseri«< cordam et veritatem ejus quis requiret? Sic psalmum dicam nomini tuo in sæculum sæculi; red«<< dam vota mea de die in diem. »

ENARRATIO.

Verba hujus psalmi referenda sunt in finem, id est, in illum qui finis est, non in historialem David attribuenda ipsi David,id est, dignioribus membris: habenda in hymnis, id est in laudibus. Agit ergo Ecclesia in perfectioribus membris gratias Deo, quod fecit eos fines terræ, quod in petra exaltavit, quod

deduxit, quod hæreditatem dabit. Potest etiam le- A fames? an nuditas? an persecutio? an gladius? gi in voce capitis, sed pro membris.

:

Exaudi, Deus, deprecationem meam, id est orationem factam pro peccatis meis, quæ contraxi et quotidie contraho necessitate viæ; vel pro peccatis commembrorum, quæ infirmiora sunt: quæ mea reputo, quia in uno corpore si patitur unum membrum, compatiuntur et alia membra (I Cor. XII). Intende orationi meæ, factæ pro perseverantia bonæ vitæ. Et merito exaudies: quia a finibus terræ ad te clamavi ideo devotione et opere omnem intentionem meam ad te promerendum direxi a finibus terræ, id est, omnes terrenas concupiscentias in me finiens, a medio terræ, procul me amovens : dum anxiaretur cor meum, id est, dum nolui hic esse absque labore et tentatione. Scio enim quia nemo non tentatus, sibi estagnitus. Nemo coronabitur nisi qui vicerit (II Tim. 11); nemo victor erit nisi qui certaverit; nemo autem certabit nisi hostem habuerit. Dum anxiaretur cor meum, id est, dum augeretur timens non solum in his quæ hic amara, sed etiam in illis quæ videntur dulcia : anxiaretur dico, non tamen superaretur ideo autem non vinceretur, quia in petro exaltasti me, vel exemplo humilitatis et patientiæ Christi Filii tui conformando solidasti, ut sicut ille tentatus est et passus, et non est motus, ita et ego illius vestigia sequens. Exaltasti dico a turbine hujus procellosæ et ærumnosæ vitæ. Et exaltavit in petra: deduxisti me per semitam justitiæ, ut per eas ad patriam redirem. Tu deduxisti,quia dux in teipso prius tentatus, prius passus. Et in te duxisti,quia tu via; juxta illud: Quæ cepit Jesus facere et docere (Act. 1). Hoc modo docuit, per quam viam sit eundam, scilicet prius faciendum et postea docendum : et ad se ducit, quia ipse patria est. Nemo enim extra illum ad patriam perveniet: ideo tu es ductor mihi tendenti ad patriam, quia factus es spes mea. Desperarem illuc pervenire, nisi tu præcederes per dura, per aspera, moriendo et resurgendo: ostendit moriendo laborem, resurgendo præmium. Duæ sunt vitæ una quam habemus, alia quam speramus. Nullam prius scivimus, nisi hanc mortalem et transitoriam; nec desiderare nisi hæc temporalia bona: lle duas vitas esse docuit, unam laboris, alteram præmii; unam habemus in re, alteram in spe. Toeremus ergo illam in qua sumus, exemplo illius,ut tandem perveniamus ad illam quam speremus; et D non solum spes, sed et turris fortitudinis, id est, firma munitio, a facie, id est, a terrore et persecutione inimici, ut non lædere possint. Hoc modo est ipse firma turris. Patiuntur quidem martyres Christi, sed non deficiunt in certamine,quia intrant munitam turrim.Cogitant quomodo Dominus eorum hic tentatus sit, passus, mortuus, et tandem resurrexit in gloria, et quare hæc omnia pertulit: et talem finem sperando, non vincuntur ullis terroribus, nec eos possunt lædere jacula inimicorum, imo habent unde jacula in eos spargant. Et quia tu mihi spes, tu turris, Quis me seperabit a charitate Christi ? an

[ocr errors]

C

:

(Rom. viii.) ergo inhabitabo in tabernaculo tuo, id est, militabo in Ecclesia tua, non inde dimovebor in sæcula usque dum ad æternitatem pervéniam vel in sæcula, id est, per omnia hæc tempora sæviat aperte leo, sæviat occulte draco, veniant perturbationes, veniant scandala, Ego tamen inhabitabo in tabernaculo tuo, in fide, spe et charitate. Hoc tamen non ope mea, sed protegar ab inimicis in velamento alarum tuarum, gemina charitate amplectar, qua non solum te, sed et inimicum diligam propter te. Et revera protegar, quoniam lu, Deus meus, quem solum diligo, ad quem clamo, exaudisti orationem meum, id est exaudies factam pro perseverantia: quod in hoc certum erit, quia dedisti, id est, dabis vel jam dedisti Christo in re, nobis in spe, hæreditatem, id est, immortalitatem et impassibilitatem, non omnibus, sed timentibus nomen tuum, non solum te, sed etiam nomen tuum timore casto scilicet timentibus separari a te, qui es timor, quia Græce déos, unde et Deus Latine, timor. Solent mortales filii mortuis parentibus in hæreditatem succedere, sed viventes filii tibi viventi et in æternum regnanti succedunt. Hæc est illa hæreditas, scilicet æternitas, quam tuis dabis. Dies super dies regis adjicies. Ad dies hujus regni finiendos, adjicies regi nostro dies æternos ad dies qui nocte clauduntur, adjicies dies qui nulla nocte claudentur. Etsi rex in æternum regnabit, et regni ejus non erit finis, qui sunt illi qui timent nomen Dei. Et quia minus videtur dictum, dies, ideo auget annos ejus, subaudis adjiciet, usque in diem ģe. nerationis et generationis, id est, usque in tempus generationis quæ nunc est, et future. Sed sive dies dicantur, sive anni, minus dicitur quam est. Ostendit quæ sit illa futura generatio: permanet in æternum in conspectu Dei talis et tantus, ut dignus sit conspectu Dei. Et quia tantus est rex ille, et regni ejus non erit finis, omnes quærant ejus misericordiam et veritatem. Sed quis est qui requiret misericordiam ejus, id est, diligenter inquiret, ita ut inveniat misericordiam, quam non considerat merita, sed donat peccata: veritatem, quá veraciter et immutate solvit promissa; quis ille erit qui diligenter quæret hæc? Qui misericordiam facit indigenti, veritatem servabit in promissis: vel in præceptis Dei ambulabit quæ vera sunt. Multi enim quærunt ejus misericordiam scriptis, non factis: ut sciant ad lucrum temporale, non ut faciant; tales non requirunt, id est, non diligenter et ut quærenda sunt, quærunt: ideo nec inveniunt. Nec requirunt ea secundum quamdam translationem, quia non quærunt ad honorem Dei, sed ad suum commodum. Quasi dicat: Ego dixi: quis requiret, ille scilicet, qui psalmum dicet nomini tuo, id est, qui sciet, et quod sciet, bene operabitur ad hoc, ut nomen tuum inde glorificetur, non suum. Sic psalmum dicet, ut reddat, vota sua, id est, seipsum quem Deo vovit, de die in diem, id est, de hac vita tendens in futu

tum, ut tamen sub Domino Deo suo sit, sed ut alios ascenderet hortetur. Transivit autem omnes mundi amatores, contemnens omnium quos transilivit impedimenta, scilicet hæreticorum blanditias et deceptiones falsorum Christianorum insultationes et insidias, infidelium apertas persecutiones: quos sic alloquitur, quasi dicens: Ut quid mihi blanditias intenditis? cur insultatis ? cur minas infertis? cur mortem paratis? Nunquid me devorare et iter meum impedire putatis? quidquid machinemini, quidquid in me operemini.

ram. Quasi dicat: Quidquid alii faciant, ego sic A non ut inde superbiat dum se ostendit sic esse elapsalmum dicam. Aliter: Dedisti hæreditatem timentibus nomen tuum, id est, prædicatoribus tuis dedisti fidelium multitudinem, quam colerent vomere doctrinæ hanc scilicet hæreditatem: Dies super dies regis adjicies, id est, ad præcedentes fideles Christi claros luce fidei,addes alios fideles illuminatos verbi fidei. Ego dixi dies, imo annos ejus, id est, multitudinem et successores ejus. Adjicies usque in diem generationis generationum, id est, semper crescet numerus fidelium usque in diem, id est tempus illius generationis, quæ est generatio generationum. Rex autem quid? Permanet in illis, id est, regnat in eis in æternum in conspectu Dei, id est, in gloria Dei Patris. Ergo quis requiret ejus misericordiam, ut postea veritatem inveniat, ut ubi rex est, illic et minister ejus sit? Cætera ut supra.

PSALMUS LXI.

IN FINEM PRO IDITHUN PSALMUS DAVID.

<«< Nonne Deo subjecta erit anima mea: ab ipso «< enim salutare meum. Nam et ipse Deus meus, et << salutaris meus, susceptor meus, non movebor am<«< plius. Quo usque irruitis in hominem? interficitis «< universi vos, tanquam parieti inclinato et mace<< riæ depulsæ. Verumtamen pretium meum cogita<< verunt repellere, cucurri in siti: ore suo bene<< dicebant,et corde suo maledicebant. Verumtamen << Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso << patientia mea. Quia ipse Deus meus et salvator <«< meus, adjutor meus, non emigrabo. In Peo salu<< tare meum, et gloria mea: Deus anxilii mei, et << spes mea in Deo est. Sperate in eo, omnis con«gregatio populi, effundite coram illo corda ve«stra, Deus adjutor noster in æternum. Verum<< tamen veni filii hominum,mendaces filii hominum «< in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum. Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite <«< concupiscere: divitiæ si affluant, nolite cor ap、 << ponere. Semel locutus est Deus, duo hæc audivi, « quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericor<< dia, quia tu reddis unicuique juxta opera sua. ENARRATIO.

B

C

Hæc quæ aguntur in hoc psalmo, referuntur in. finem, id est, in Christum, et est psalmus ipsi David attribuendus, id est, dignioribus membris pro Idithun, id est,in persona Idithum. Idithum interpretatur transiliens eos scilicet in inimis positos, tor- D rena amantes. Hic miles Christi qui in hoc psalmo inducitur, contempta mundi felicitate, omnes mundum amantes transivit, omnes suos devocatores contempsit: et in quemdo sublimem locum se contulit, unde illos despiceret quasi in infinis positos, sed in hoc uno milita Christi, multi intelliguntur. Videndum est ergo quousque ascenderit, quos etiam transilierit, ubi positus sit: sed videtur ascendisse in quemdam spiritualem et tutum locum, de quo loco infra positos respiciat non ut lapsum timeat, sed ut alios excitet in inferioribus positos ad imitationem sui, et eos pigritiæ arguat; et laudat locum

Nonne Deo subjecta erit anima mea? Et illi subjecta, nunquid casum timet?Minime.Quantumcunque enim ascendam, non timeo lapsum, dum sub illo sim positus.Securus transcendam,dum ad illum conscendam. Revera illi semper subjecta erit anima mea,quia sibi mundum subjecit. Non enim se subjecit Deo, qui subjacet mundo.Et merito Deo subjecta erit, nam ab ipso salutare meum, id est Christus Dominus in quo est salus mea, in quo salutari est mihi exemplum patientiæ. Et revera ipse salvare potest, quia cum sit homo, non est solum homo. Homo enim potest sibi homini esse damnatio, non autem potest sibi homini esse salvatio. Nam et ipse, ut Pater qui misit illum, est Deus meus. Et quia Deus, ideo et salutaris meus. Hoc modo est Deus meus,quia est susceptor causæ meæ ad defendendum. Et ideo non movebor a Deo meo amplius. Movit me prius manus peccatoris, cum sub eo esse nolui,dum me in superbiam erexi.Sed nunc sub illo positus non tiniebo lapsum. Quod alibi, Non veniat mihi pes superbiæ (Psal. xxxv): hoc modo, Nonne Deo subjecta erit anima mea. Quod ibi, Et manus peccatoris non moveat me (Ibid.) hic, non movebor amplius. Et quia Deo immittitur anima mea, et amplius non movebor: ergo quousque irruitis in me hominem, attendentes humanitatem meam,et non attendentes divinum præsidium? Quousque, id est, usque ad quem finem, irruitis exsecrando, insultando, insidiando, persequendo, occidendo? Nunquam militi Christi bella desunt, quia duæ sunt civitates nunc simul mistæ: una Jerusalem, altera Babylonia; una hæc, una illa. Unus hic rex, unus ibi; unus hic populus, unus ibi isti pugnant pro justitia, illi pro injustitia; isti pro veritate, illi pro falsitate. Isti ut destructa construant, illi ut constructa destruant, et tamen hæc civitas ex illa congregatur. Non enim prius spirituale, sed quod carnale: illa prior tempore, hæc autem prior dignitate. Quod autem hæc ex illa procedat, præfiguravit Jerusalem quæ constructa est secunda civitas, destructa priori, cum tamen prima civitas quam Cain ædificavit, per se sit constructa. Frustra irruitis in hominem,quia perfert homo quod potest homo, tamen ejus auxilio qui pro homine factus est homo. Revera irruitis, quia interficitis vos universi, scilicet et qui intus estis et extra misti et separati, nunc tolerandi, quandoque separandi. Irruitis, incumbitis mihi tanquam parieti inclinato, id

« PoprzedniaDalej »