Obrazy na stronie
PDF
ePub

Has eleemosynas quærere Dominum in voce paupe- A « rentur montes in cor maris. Sonuerunt et tur

B

ris ipsemet notificat, dicens: Esurivi, et dedistis mihi manducare (Matth. xv). Vel secundum interpretationem nominis accipiamus gentes iterum. Nam Tyrus interpretatur angustia eorum: ubi proprie gentes intelliguntur, quæ nimie angustiabantur de peccatis suis: Vultum tuum, id est, ecclesiastica instituta tua in quibus apparet voluntas tua, deprecabuntur divites plebis. Ad istos divites loquitur Paulus amicus sponsi istius, dicens sic ad Timotheum: Præcipe divitibus hujus sæculi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo qui præstat nobis omnia abundanter ad fruendum (I Tim. vi). Sed divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum, ut apprehendant vitam æternam. Et quoniam solent munera eleemosynarum aliquando fieri ad favorem hominum, ne hæc filia regis in se ipsa gloriaretur et ab aliis laudem quæreret, subsequitur: Omnis gloria ejus filiæ regis, id est Ecclesiæ, fit ab intus, id est in conscientia, quia gloria nostra debet esse testimoniam conscientiæ bonæ et interrogationis in Deum, et hæc gloria fit in fimbriis aureis, id est, in fine bono, ut sic in fimbriis finalitatem accipiamus, et in aureis bonitatem. Nam qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. xxiv). Circumamicta varietatibus, id est, variis populis, vel varietatibus virtutum. Per hanc etiam filiam conversam a gentibus, adducentur regi virgines, id est, alia Ecclesia, ut sic accipiamus Ecclesiam angelicam cæterasque quæ post primitivam Ecclesiam conversæ sunt. C Quæ virgines adducentur post eam, id est, post primitivam Ecclesiam, ita ut proximæ sint ejus, id est, imitatrices fidei ejus. Et istæ tales afferentur tibi, id est, ad honorem tuum. Afferentur dico, non in mærore et tristitia, sed in lætitia et exsultatione. Unde illud: Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore (Rom. vIII). Adducentur ipsæ virgines in templum regis, id est, ad hoc ut ipsæ sint templum. Et ne quis ideo putaret Ecclesiam Christi non esse crescendam, quia non supersunt apostoli et primi prædicatores, subsequitur: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Quasi dicat: Licet non supersint patres tui, id est, a te constituti, tamen non decreacet Ecclesia tua, quia nati sunt tibi filii, quia pro apostolis nati sunt Gregorius, Augustinus et cæteri plures, quos constitues principes super omnem terram, et sic per illos memor ero nominis tui, id est, celebrare faciam nomen tuum in omni generatione et generationem. Et vere per illos hoc fiet, quia propterea, id est, quia sufficiunt prædicatores, confitebuntur tibi populi, id est, sufficient consequaces: et hoc erit in æternum, quod est, in sæculum sæculi. PSALMUS XLV.

IN FINEM FILIIS core pro ARCANIS PSALMUS DAVID.

« Deus noster refugium et virtus, adjutor in tri<< bulationibus quæ invenerunt nos nimis. Propterea « non timebimus dum turbabitur terra, et tranfe

D

«batæ sunt aquæ eorum, conturbati sunt montes «< in fortitudine ejus. Fluminis impetus lætificat ci<< vitatem Dei, sanctificavit tabernaculum suum Al<«< tissimus. Deus in medio ejus non commovebitur, « adjuvabit eam Deus mane diluculo. Conturbatæ << sunt gentes et inclinata sunt regna, dedit vocem « suam, mota est terra, Dominus virtutum nobis«< cum, susceptor noster Deus Jacob. Venite, et vi« dete opera Domini qui posuit prodigia super ter<«<ram, auferens bella usque ad finem terræ. Arcum «< conteret,et confringet arma et scuta comburet igni. « Vacate et videte quoniam ego sum Deus, exaltabor «< in gentibus et exaltabor in terra. Dominus virtu<«< tum nobiscum, susceptor noster Deus Jacob. >>

ENARRATIO.

Vox est in hoc psalmo filiorum Core, illorum qui prædicante Petro apostolo, ut legitur in Actibus apostolorum, recognoverunt arcana Domini, illa videlicet qualiter omnes ad quos venit Spiritus sanctus omnibus linguis loquerentur: recognoverunt etiam quam altus et excelsus apud Deum factus esset ille quem manibus suis crucifixerunt, ut Spiritu sancto idiotas impleret et linguas infantium faceret disertas, et compuncti corde dixerunt: Quid faciemus, viri fratres? Et Petrus ait: Pænitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi (Act. 11). Possumus et intelligere arcana illa de quibus ait Apostolus: Nolo vos ignorare, fratres, mysterium hoc quia cæcitas ex porte contigit in Israel,donec plenitudo gentium intraret (Rom. 11). Ut autem hæc arcana intelligamus exhortantur nos filii Core qui hæc loquuntur, sic dicentes: Deus noster refugium, id est, Deus nostræ naturæ assumptor est nobis refugium, et virtus, id est virtuosum refugium: adjutor in tribulationibus, id est, in conscientia mala, que invenerunt nos nimis. In hac tribulatione solus est adjutor qui solus peccata dimittit. Hæ tribulationes inveniunt nos, quando aliis prædicantibus peccata recognoscimus. Invenimus nos ipsi tribulationes, quando sine admonitore peccata flemus: in utroque tamen adjutor noster Deus, et propterea, id est, quia eo adjuvante exclusus est tumultus conscientiæ, non timebimus dum turbabitur terra, id est, gens judicata in terrenitate perdurans. Et non timebimus dum transferentur montes in cor maris, id est, dum apostoli transferendi sunt a Judæis in corda gentilium qui mari comparantur,quoniam idololatriæ amaritudine tegebantur, ad quorum comparationem gens Judæorum terra dicitur, quia amaritudine gentium tanquam mari circumdabatur his montibus, id est, apostolis dixit Dominus in Evangelio: Si habueritis fidem tanquam granum, sinapis dicetis huic monti: Tollere et mittere in mare, et fiet illud (Matth. xvII et xx1) De se ipso dixit huic monti qui prædicatoribus apostolis missus est in mare, id est, in notitiam gentium. Sonuerunt et turbatæ sunt aquæ eorum. Ecce ostendit qualiter montes transferendi sunt in cor maris: quia sona

[ocr errors]

populos nobis et gentes sub pedibus nostris. Elegit << nobis hæreditatem suam,speciem Jacob quam di«<lexit.Ascendit Deus in jubilo, et Dominus in voce tu<< bæ.Psallite Deo nostro,psallite :psallite regi nostro, psallite. Quoniam rex omnis terræ Deus, psallite <<< sapienter.Regnabit Deus super gentes, Deus sedet <«< super sedem sanctam suam. Principes populorum <«< congregati sunt cum Dco Abraham, quoniam diifortes terræ vehementer elevati sunt.

ENARRATIO.

bunt, id est, voces emittent ipsi montes: contur- A « ribilis, rex magnus super omnem terram. Subjecit batæ sunt aquæ eorum, id est doctores gentium, et non ipsi doctores tantum destruentur, sed etiam montes, id est, principes terreni conturbabuntur in fortitudine ejus qui erit nostrum refugium: et hoc non mirum, quia fluminis impetus lætificat civitatem Dei, id est, abundans gratia Spiritus sancti confordabit collectionem sanctorum: et ipse Altissimus sanctificavit tabernaculum suum, id est, sibi tabernaculantes vel sic. Et transferentur montes in cor maris, et tunc in ipsa translatione, id est in ipsa prædicatione Evangelii sonabunt ipsæ gentes et turbabuntur doctores eorum, dicentes: Quis est annuntiator novorum dæmoniorum? (Act. xvII.) hoc dictum est apud Athenienses. Ephesi autem in theatro suo tantum strepitum fecerunt pro Diana sua ut clamarent quasi per duas horas: Magna Diana Ephesiorum (Act. XIX). Et conturbati sunt montes, id est, principes terreni confisi in fortitudine ejus, scilicet maris. Sed quid fecit civitas Dei? Fluminis impetus lætificavit eam, sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Et quomodo sanctificavit? Quia Deus est in medio, id est, in firmitate cordis ejus, et ideo licet sæviat mare, licet montes conturbentur, non commovebitur civitas ipsa a prædicatione Evangelii, quia Deus adjuvabit eam mane, id est, indilate; diluculo, id est, in resurrectione sua in diluculo facta; vel diluculo, id est, metu mortis consumpto, et sic conturbatæ sunt gentes et inclinata sunt regna, id est, principes terreni. Et quo ordine istud fiet? Nam Dominus virtutum, id est, virtuose omnia faciens, nobiscum ens. Quod alius propheta dicit, Emma- C nuel (Isa. vii): susceptor noster, id est, nostræ naturæ assumptor, Deus Jacob, id est, prioris populi, dedit vocem suam, et inde mota est terra, scilicet gentium. Et quia Dominus visitat vos, o gentes, venite, ergo, non passibus pedum, sed passibus fidei, et videte, id est, intelligite opera Domini, quæ ipse Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Jacob, posuit prodigia, id est, admiranda super terram, id est, infra terrenos. Et quæ sunt opera? Auferens bella usque ad finem terræ, quod alius propheta dicit convertere gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces (Isa. 11). Arcum conteret et confringet arma. Ecce qualiter bella auferet. Nam arcum, id est,occultam impugnationem, et secuta, id est protectionem vanæ præsumptionis D comburet igni. De quo igne dictum est: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisit ut ardeat. (Luc. XII.) Hoc igne comburet Dominus scuta dicens: Vacate, id est, vacui estote unde pleni estis, implemini unde vacui estis. Quasi dicat: Evacuate saccos vestros palea et implete eos granis et sic videte quoniam ego Deus quem hominem videtis, exaltabor in gentibus et exaltabor in terra.

PSALMUS XLVI.

IN FINEM PRO FILIIS CORE.

« Omnes gentes, plaudite manibus, jubilate Deo in › voce exsultationis.Quoniam Dominus excelsus,ter

Quia ad vos, o gentes, gratia Dei pervenit, omnes plaudite manibus, id est bene operamini: Jubilate Deo in voce exsultationis, id est in voce exsultativa. Nota quia utrinque, et voce et manibus,est plaudenB dum Deo,quoniam ei tantum voce quis plaudat,non bene, quia pigræ sunt manus; si tantum manibus, non bene, quia muta est lingua, et ideo concordent manus et lingua, illa confiteatur, illæ operentur. Jubilate Deo in voce exsultationis, quoniam Dominus excelsus qui hic videbatur infirmus, terribilis qui inter Judæos fuit despectibilis,rex magnus, qui hic apparuit humilis et parvus, super omnem terram gentium prædicantibus subjugavit Judæos et gentes sub pedibus et Judæorum. Subjecit populos nobis, id est, nobis nostris. Et elegit nobis conformandam hæreditatem suam, hanc videlicet, speciem Jacob quam dilexit, id est, illos qui Jacob imitati sunt. Et psallite, quia Deus ascendit in jubilo, id est, in magno gaudio apostolorum. Nam magnum gaudium erat eis quando naturam suam in tantum videbant exaltari, Dominus in voce tubæ, id est in angelica voce ascendit cum ipsi dixerunt: Viri Galilæi, quid statis aspicientes in calum? (Act. 1.) Ac si dicant: Videte ascendentem, credite in absentem,sperate venientem, et per misericordiam ejus semper vobis sentite præsentem. Et quia Deus in tanto jubilo ascendit: ergo psallite Deo nostro,psallite, patri videlicet psallite regi nostro filio, psallite Spiritui sancto, et merito, quoniam rex omnis terræ Deus est, et inde psallite sapienter, id est, in cordibus vestris, quia non sapienter psallit qui voce tantum psallit,psallite,quia Deus regnabit super gentes, Deus sedet super sedem sanctam suam,vel Ecclesiam. Ut autem regnaret, principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, id est, credentes adhæserunt sibi. Et hoc unde ? Quoniam dii fortes, id est apostoli constantes, terræ, id est, de mundo electi, vehementer elevati, id est, signis glorificati sunt ut congregarentur principes cum Deo. Unde Apostolus Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed in Spiritu sancto et in plenitudine multa (1 Thess.) vel sic principes populorum, id est, gentium congregati sunt cum Deo Abraham, facti filii Abraham non secundum generationem, sed secundum imitationem. Et quoniam illi electi sunt,cum Dominus non fuisset missus ad eos, dii fortes,id est, Judæi qui multum præsumebant de terra sua, id est, de se ipsis, vehementer elecati sunt, superbiendo contra Dominum.

PSALMUS XLVII

PSALMUS CANTICI FILIIS CORE SECUNDA SABBATI.

<< Magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate « Dei nostri,in monte sancto ejus. Fundatur exsul<< tatione universæ terræ mons Sion, latera aquilo«nis, civitas regis magni. Deus in domibus ejus « cognoscetur, cum suscipiet eam. Quoniam ecce « reges terræ congregati sunt, convenerunt in unum << Ipsi videntes sic admirati sunt, conturbati sunt, «< commoti sunt; tremor apprehendit eos. Ibi do«lores ut parturientis,in spiritu vehementi conteres

[ocr errors]

naves Tharsis. Sicut audivimus, sic vidimus in << civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri, << Deus fundavit eam in æternum. Suscepimus, Deus << misericordiam tuam,in medio templi tui.Secun<«< dum nomen tuum Deus, sic et laus tua in fines « terræ justitia plena est dextera tua. Lætetur << mons Sion,et exsultent filiæ Judæ propter judicia <«<< tua, Domine. Circumdate Sion, et complectimini « eam,narrate in turribus ejus. Ponite corda vestra << in virtutite ejus;et distribuite domos ejus,ut enar<< retis in progenie altera. Quoniam hic est Deus <<< Deus noster in æternum et in sæculum sæculi ; « ipse reget nos in sæcula ».

ENARRATIO.

B

A aquilone solet venire majus frigus vel legamus montes Sion, sic fundatur exsultatione universa terra, id est, in omni terra construetur hæc civitas Nam montes Sion, id est Judaicus populus, et latera aquitonis, id est gentilitas, sunt civitas regis magni. Deus autem in domibus ejus, scilicet civitatis, cognoscetur, cum suscipiet eam,scilicet civitatem tuendam. Et contra quos? Ecce puta: Quoniam ecce reges terræ congregati sunt in concilium,convenerunt in unum, id est, ad unam voluntatem, ut destruerent ipsam Ecclesiam.Sed tandem ipsi reges,volentes eam destruere,admirati snnt,id est admirabuntur, videntes sic, id est, Ecclesiam tot fundari miraculis, conturbabuntur de peccatis suis, commovebuntur ad pœnitentiam tremor enim futuri judicii apprehendit eos. Vel sic: Deus in domibus ejus cognoscetur cum suscipiet eam sibi personaliter uniendam. Et quibus signis cognoscetur Deus in domibus? ecce, vide. Quoniam reges terræ congregati sunt, convenerunt in unum id est, in angularem lapidem. Christum videlicet, ut sibi per fidem jungantur. Et quomodo hoc fiet? Quia ipsi videntes sic fundari Ecclesiam, admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt, tremor apprehendit eos. Hæc non mutantur a superiori sententia:ibi dolores ut parturientis,id est,in illa commotione et in illo tremore sunt dolores non infructuosi,sed in lætitiam vertendi, quia sunt dolores pænitentium, tandem salutem parientium, unde Isaias: A timore tuo, Domine, concepimus, et parturivimus spiritum salutis (Isa. xxvI.) Hic concepit vetus, et nascitur Chomo vetus. In spiritu vehementi conteres naves Tharsis, id est, superbiam gentium, præsumentem de prosperitate hujus sæculi,et in ea quasi vento deportatam valido timore futuri tui judicii. Quid per Tharsis intelligendum sit, diversi diversa dicunt Nam quidam volunt Tarsis, intelligere Ciciliam, eo quod ejus metropolis Tharsus dicitur,dequa fuit Paulus apostolus: et in hac civitate negotiationes navium maxime exercebantur. Volunt etiam quidam intelligere Carthaginem quoniam ejus primordia floruerunt navigationibus. Nam quando Dido Carthaginem condidit,naves quæ paratæ erant ad mercationem in regione a qua discessit, assumpsit ad fugam, consentientibus principibus illius regionis: quæ condita Carthagine, ad negotiandum non defecerunt : unde nimium ipsa civitas superba facta est; et ideo per naves Tharsis superbia gentium non incongrue denotatur, præsumens in incertis divitiarum, tamquam in flatibus ventorum:vel ex interpretatione nominis possumus habere eamdem sententiam.Tharsis enim interpretatur exploratio gaudii, ubi intelliguntur gentes quæ gaudium suum in velificationibus hujus sæculi explorabant. Tremor appqehendit eos, dicentes : Sicut audivimus prophetatum, sic vidimus completum in civitate Dei nostri, id est, in ecclesia: ut sicut audivimus in promissionibus, sic vidimus in exhibitionibus in civitate Dei nostri. Et quare

Audivimus in superioribus quid congrue posset telligi per primam Sabbati audiamus et hic quid conferat secunda. Non latet plures in fide regeneratos,totam septimanam apud Hebræos quondam Sab batum vocari,et primam feriam et secundam feriam primam Sabbati et secundam Sabbati esse appellatas,et quia in prima feria conditor humani generis lucem divisita tenebris,ejus resurrectio per primam Sabbati congrue potes denotari; quia tunc revera lux a tenebris est divisa, quaudo lmmortalitas a mortalitate est divisa. Secunda autem Sabbati, qua dictum est, Dominum fecisse firmamentum, non incongrue Ecclesiam denotat, quia ipsa pro membris. suis dignioribus, quæ hujus mundi tentationibus nunquam cedunt,nomine firmamenti digne notatur Unde Apostolus: Debemus nos firmi infirmitates infirmorum sustinere (Rom. xv). Hanc Ecclesiam videns Propheta ex omni genere construendam,exhortatur posteros suos, ne se ab ædificio hujus Ecclesiæ sub trahant, sed studeant ut ibi sint gemmæ, lapides vivi, angulari lapidi, Christo videlicet, conjuncti. Magnus Dominus, Pater, et laudabilis nimis in ci- D vitate Dei nostri,id est, in Ecclesia per Deum videlicet constructa: laudabilis et in monte sancto ejus, id est, Christo: et quia magni regis magnam decet esse civitatem,audi quanta sit hæc civitas, quæ fundatur exsultatione universa in monte Sion, id est ab exsultantibus totius Judææ, quæ per montem intelligitur: latera aquilonis, civitas regis magni, id est, illi desperatissimi, in quibus refrixit charitas: vel latera aquilonis, id est, illi qui adhærent dicenti Ponam sedem meam ad aquilonem,et ero similis Al tissimo (Isa, xiv), sunt civitas regis magni,Per aquionem inteligimus frigus charitatis, quoniam ex

ritate,quæ facit omnes virtuoscs, et distribuite domos ejus,id est,discernite quæ domus sit munda et quæ non:vel distribuite domos ejus,considerantes cui data sint genera linguarum cui interpretatio sermonum cætera ut ex unoquoque quod nobis utile est,quæratis ad imitandum et sciendum. Et quare dico ut distribuatis? ut enarretis, id est, notum faciatis per bona opera vestra non tantum convictoribus vestris, sed in progenie altera ? id est, per cognationes vestras. Et quid narretis? Quoniam hic susceptus in medio templi, vel hic constructor civitatis est Deus Deus noster, quem hominem videmus Deus dico, in æternum, quod est, in sæculum sæculi et ipse, non alius, angelus videlicet vel B archangelus, reget nos in sæcula.

((

PSALMUS XLVIII.

IN FINEM PRO FILIIS CORe psalmus dAVID.

voco eam Dei? Quia Deus fundavit eam in æternum. A ore tantum narretis, sed in virtute, id est, in chaFundamentum istius civitatis Christus est, unde illud: Fundamentum aliud nemo potest ponere præter id quod positum est (I Cor. 11). Suscepimus, Deus misericordiam tuam in medio templi tui, id est in illis qui in templo tuo medii sunt, firmi, bene scilicet fundati, ne in fide titubent. Templum vocantur nomine tenus omnes initiati sacramento fidei in istis medii dicuntur, qui nomen suum, hoc videlicet quod est templum per bona opera possident et ne quis hos medios, quibus exhibita misericordia Domini, paucos putaret, subsequitur: Secundum nomen tuum, Deus sic et laus tua in fines terræ, id est, laus tua diffundetur in omni terra, sicut diffusum est nomen tuum: quia sicut non est terrain qua non sit exauditum nomen tuum sic nulla erit in qua non laudaberis. Et sic justitia plena est dextera tua, id est, multi erunt justi stantes in tua dextera, licet multi sunt vocati, pauci electi (Math. x). Vel sic, suscepimus, Deus, misericordiam tuam,id est, misericordem Christum tuum, in medio templi tui, id est, in judaico populo, qui dicitur templum tuum medium, a gentibus videli cet undique circumscriptum; sed non tamen ibi tantum notus, quoniam secundum nomen tuum, o Deus diffundetur laus tua in fines terræ, vel ubique vel in illos qui in finem terrenitatis suæ disposuerunt : et sic erit dextera tua plena justitia,id est, filiis tuis multos habebit imitatores, unde lætetur mons Sion, id est, Judæa, et exsultent filiæ Judæ,id est gentes. Juda dicitur confessus.Secundum quam interpreta tionem convenit gentibus, ut dicantur filiæ Judæ, quæ exsultent propter judicia tua, Domine : quibus aliquando separandi sunt localiter ab his a quibus separati sunt moraliter. Vel propter judicia tua, Domine,quod ipsi per gratiam tuam de massa præditorum assumpti sunt,vel quod ex delicto Judæorum salus gentibus pervenit. Circumdate Sion et complectimini tam. Admonet initiatos sacramento fines, quos superius templum vocavit,ad imitationem illorum quos ibi medios dixit. Quasi sic dicat: Vos qui per sacramentum fidei templum estis,circumdate Sion, id est, firmos in fide, et hoc non ad destructionem, sed complectimini eam,id est imitamini et quæ narratis, narrate in turribus ejus, in fide apostolorum, qui turres dicuntur pro eminentia virtutum,id est quia sunt inexpugnabiles et D defensio minus perfectorum, sunt et in porta, per quos quisque ingredi potest ad vitam.Ex his tribus fuit Paulus commendans sic prædicationem suam: Licet angelus de cœlo aliud evangelizet vobis quam nos evangelizavimus, anathema sit (Cal. 1). Si superius legimus, Suscepimus, Deus, misericordiam tuam de Christo erit hic admonitio ad Ecclesiam gentium, ut circumdent Sion, id est, conversos ex Judæis, dictos Sion præsentia contemnentes, futura exspectantes. Et sic dicit Circumdote Sion et complectimini eam, narrate in turribus ejus. Ponite corda vestra in virtute ejns Sion, id est, non

C

[ocr errors]

<«< Audite hæc, omnes gentes; auribus percipite <«< omnes, qui habitatis orbem. Quique terrigenæ, <«<et filii hominum:simul in unum dives et pauper <«< Os meum loquetur sapientiam et meditatio cordis « mei prudentiam. Inclinabo in parabolam aurem <«< meam,aperiam in psalterio propositionem meam. <«< Cur timebo in die mala? iniquitas calcanei mei « circumdabit me. Qui confidunt in virtute sua, et <«< in multitude divitiarum suarum gloriantur. Fra«ter non redimit, redimet homo ? non dabit Deo placationem suam. Et pretium redemptionis ani«mæ suæ, et laborabit in æternum et vivet adhuc « in finem. Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes:simul insipiens et stultus peri«bunt.Et relinquent alienis divitias suas, et sepul«<cra eorum domus illorum in æternum.Tabernacula « eorum in progenie et progenie; vocaverunt nomina « sua in terris suis. Et homo cum in honore esset, << non intellexit:comparatus est jumentis insipienti«<bus et similis factus est illis. Hæc via illorum scandalum ipsis et postea in ore suo complace«bunt. Sicut oves in inferno positi sunt, mors de« pascet eos. Et dominabuntur eorum justi in ma<< tutino, et auxilium eorum veterascet in inferno « a gloria eorum. Verumtatem Deus redimet ani<< mam meam de manu inferi, cum acceperit me. «Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et «< cum multiplicata fuerit gloria domus ejus. Quo<«< niam cum interierit, non sumet omnia, neque << descendet cum eo gloria ejus. Quia anima ejus in << vita ipsius benedicetur, confitebitur tibi cum <«< benefeceris ei. Introibit usque in progenies pa«<trum suoruin, usque in æternum non videbit lu« men. Homo cum in honore esset non intellexit : comparatus est jumentis insipientibus, et similis « factus est illis. »

[ocr errors]

ENARRATIO.

Magna et inusitata nequitia est in hominibus: quia cum ipsi debeant vivere secundum voluntatem Dei, volunt Deum vivere secundum voluntatem

suam et cum ipsi nolunt corrigi, volunt Deum A Mulier conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo depravari, non arbitrantes justum esse quod Deus vult, sed non quod ipsi volunt. Quod faciunt illi, quibus grave est hoc quod vident malos florere, bonos laborare: qui tales nolentes Deo servire pro futuris, sed tantum ad hoc, ut bene sit eis in præsenti,murmurant contra Dominum. Dicit autem sic: Audite hæc, omnes gentes, id est, tam gentiles quam Judæi: auribus percipite omnes, qui habitatis orbem, id est, per quos ipsos orbiculatos virtute fecistis. Nota quod dixit, auribus percipite, omnibus dixit, audite: sed quoniam prævidit quosdam sic audituros, ut etiam operentur, quosdam non, prædixit quod futurum prævidit. Auribus enim audiunt, qui id quod audiunt, in exhibitione operis ostendunt. Quique terrigenæ, id est, qui hæreditates terrenas requi- B ritis: et filii hominum, id est, imitatores prophetarum: dives et pauper in unum, id est, in eamdem fidem venientes, audite. Nam os meum loquetur sapientiam. Et quia multi unum habent in ore,et aliud in corde, ut attentius eos reddat ad audiendum, dicit: Et meditatio cordis mei prudentiam loquetur. Quasi dicat: Non dolose vobis prædico: quia quod in ore sonat, ex corde processit. Inclinabo in parabolam aurem meam, id est, ut cor meum sapientiam meditetur, aurem meam interiorem humiliabo illi qui interius tandem videt et instruit, et tamen in parabolam: quia quantumcunque hic quis humiliatur ad audiendum,et quantumcunque perfecte intelligat per parabolam, idem quasi per ænigma intelligit; quia quandiu in hoc tabernaculo ingemiscimus, quasi in imperfectione suspiramus. Aperiam in psalterio propositionem meam, id est, in opere meo prius ostendam quod prædico. Nam qui recto ordini prædicationis vult insistere, conveniens est ut quod aliis prædicat, in seipso per bona opera recognoscat. Unde illud: Quæ cœpit Jesus facere et docere (Act. 1), et hoc est quod dicit, id est, iste hic notat, cum dicit se inclinare aurem in parabolam, et aperire in psalterio propositionem suam,ut aliis possit prædicare: et ecce propositum, quod vult aperire in psalterio. Cur timebo in die mala? Hic in se transfert personam in Christo pie vivere volentium. Quasi dicat: Cur ego et alii timebimus in die judicii; cum in libro nostro habeamus illud, per quod vitare timorem possumus ? Nam ubi homo non offenditur nisi voluerit, cur ibi timebit: Iniquitas calcanei mei cir- D cumdabit me. Ac si dicat: Est necessarium ut ego et alii carnali iniquitate circumdemur. Calcaneus dicitur pars illa corporis, quæ terræ semper adhæret,ubi merito ambitio et cæteræ carnales iniquitates intelliguntur, quia semper circa terrena versantur: vel iniquitas calcanei mei circumdabit me, id est, finalis iniquitas, quæ in benefactis cavenda est, circumdabit me ex necessitate. Hæc iniquitas potest intelligi superbia, sine qua pauci reperiuntur. Nam non sunt plures qui in benefactis suis in se non gloriantur: quia hæc est iniquitas quæ se primum ingessit recedentibus. De hac iniquitate dictum est.

C

suo (Gen. 111.) Calcaneo insidiatur serpens, quia fini boni operis superbiam admiscere studet: vel potest esse responsio superioris, sic: Cur timebo in die mala: Quia iniquitas calcanei mei circumdabit me, si timuero. Qui confidunt in virtute sua, etc. Ac si dicat: Illis est timendum in die mala, qui confidunt in virtute sua, id est, qui de merito sibi præsumunt. Et in multitudine divitiarum suarum gloriantur, et in nobilitate amicorum suorum sperant. Istud tertium non ponitur, sed intelligitur per probationem subsequentem: Frater non redimit, redimet homo ? Quasi dicat: Non est confidendum in virtute et in multitudine,quia non redimet. Et quod non redimet, probatur a majori, quia non redimet amicus: et quod amicus non redimet, sic ostenditur. Frater, id est Christus, cujus fratres sumus, quia ejus cohæredes, non redimit, et quia ipse non redemit, redimet autem homo? non: et quia Christus non redemit, subjungitur, non dabit placationem suam, id est, non satisfecit Deo pro suis peccatis, ut dignus esset redimi a fratre. Nam non est dispositum a Deo, ut aliis prosit illa redemptio, nisi illis qui student Christum imitari: quod non faciunt illi, qui Deo non dant placationem suam pro peccatis suis. Placationem dare Deo pro peccatis est lacrymas effundere, eleemosynas dare, etc. Et hac de causa etiam non redemit frater eum, quia non dedit pretium redemptionis animæ suæ, id est, non confessus est ad salutem animæ suæ, et ideo laborabit in æternum, id est duplici contritione conteretur : et tamen vivet, id est floret, adhuc, id est ex tempore, in finem tamen. Nam qui in hac vita florent, eorum labor erit in æternum. Qui autem laborant, eorum vita erit in æternum. Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes, simul insipiens et stultus peribunt. Ecce quare in finem vivet, quoniam non attendit interitum suum, id est mortem interiorem suam cum viderit sapientes mori exterius: putat enim non nocere sibi hoc quod male vivit, cum commune sit ei cum bonis mori exterius, et ideo simul ad æternum interitum insipiens, qui nescit sibi cavere in posterum, et stultus qui non attendit nihil esse in hac vita præter miseriam peribunt: et relinquent alienis divitias suas : quia licet filiis relinquant, tamen alienis,cum ad salutem eorum eas non dispendunt. Sed licet quasi alieni sint, quia de salute patrum non solliciti sunt, tamen in hoc se filios volunt ostendere, quia sepulcra eorum putant esse domos illorum in æternum, quod tamen non est, quia si in sepulcris homo semper maneret, anima in inferno cruciatum non sentiret. Hac talia sepulcra vocaverunt nomina sua, id est vocare faciunt in terris suis, id est in prædiis suis. Invocatio nominis solebat fieri in sepulcro, quia solebant amici mortuorum accipere panem et vinum; et sedentes in sepulcro, invocare nomina mortuorum, suo ventri servientes, non spiritibus mortuorum : quia si prodesset inebriatio hominum in sepulcris facta, non

« PoprzedniaDalej »