Obrazy na stronie
PDF
ePub

voluntate confundere? Multa quoque secundum lit- A verba pœnitentis; septimum, Christi ut eis subveteram commonet, multa spiritaliter jubet, personas niatur a Patre; octavum, omnia referuntur ad Chridecenter subito immutat, ut nunc Christus Dei Ver- stum allegorica similitudine; nonum, laudes Domini bum, incarnatus et homo factus, caput Ecclesiæ; per alleluiaticos titulos qui significant, Laudate Donunc ipsa Ecclesia, nunc homo justus, nunc pœni- minum; decimum, graduales, ut nos perducant ad tens loqui videatur, ut omnia necessaria tangat at. Salvatorem; undecimum, hymnidica exsultatione que concludat. Ubique plenissimum cœlestium san- laudamus sanctam Trinitatem; duodecimum, sepctum vibrat eloquium, et multiplici diversitate vir- tem psalmi relinquuntur, in fine, qui totam glotutum propter humani generis largiendam salutem, riam Trinitatis concelebrant. regni sui adornanda mysteria pius Redemptor insinuat.

Hæc ideo præfati sumus, ut cum ventum fuerit ad loca talia, intrepidus lector audire possit quod de se salubriter didicisse cognoscitur.

Ordo autem psalmorum non secundum existentiam temporum, sed pro qualitate ponitur dictorum. B Testante enim Regum historia, tertius psalmus David cum fugeret a facie Absalom filii sui, quinquagesimo psalmo actu posterior est, quoniam post culpam adulterii et homicidii, Absalom filii ejus persecutio noscitur contigisse; sed pro virtute sua competenti numero probatur aptatus. Tenere enim illum locum tertium oportuerat, qui et sanctæ Trinitatis potentiam, et triduanæ resurrectionis in se mysteria continebat. Nam per liberationem David resurrectio Domini congrue significatur. Talem autem de ordine rationem omnium psalmorum invenire nobis esse difficile profitemur, quod inde terminatum atque suspensum Patrum etiam auctoritas reliquit.

Per totum Psalterium quatuor psalmi sunt qui integrum alphabetum aqud Hebræos habere monstrantur, id est: centesimus decimus, centesimus undeci. mus, centesimus decimus octavus, centesimus quadragesimus quartus, quia isti indicant laudes Domini,ipsa largiente meritorum devotione, cantandas. Tres autem psalmi sunt qui, subtractis quibusdam litteris, integrum alphabetum non continent, id est: vicesimus quartus, qui sextam et nonam decimam litteram non habet; tricesimus quintus, qui sextam decimam litteram minus habet; qui ostendunt tales in Ecclesia psallere, quibus non adeo omnium bonorum operum arridet integritas. Sicut enim illi com. pletis litteris omnibus excellentium merita videntur indicare justorum, sic isti quasdam litteras minus habentes, illos designant qui non adeo universis meritis repleti sunt, sed tamen in secundo consilio habitare noscuntur. Nam cum omnes litte- D ræ apud Hebræos significantias suas habent, credere fortasse dignum est, cui deest aliquod elementum, eum quoque significationes ipsius non habere.

Textus totius Psalterii secundum numerum apostolorum in duodecim partibus concluditur, ut quod apostoli fecerunt, hic contineri noscamus.

In Psalterio namque carnalis vita Domini describitur primum, natura deitatis; secundum, multitudo nitentium exstinguere Dominum; tertium, quartum, admonitio Prophetæ, ut desinant Judæi mala facere; quintum, oratio Christi ad Patrem, ut in resurrectione ejus mundus proficiat; sextum,

Epistola Hieronymi ad Damasum papam. Beatissimo papæ Damaso sedis apostolicæ urbis Romæ Hicronymus. Supplex præcor ego cliens tuus, ut vox ista a psallentibus in sede Romana die noctuque canatur in fine psalmi cujuslibet, sive matutini, sive vespertini, hoc est, præcipe ut semper dicant: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. Istud carmen laudis omnibus psalmis conjungi præcipias, ut fides trecentorum et octodecim Nicæni concilii, et nostro ore pari consortio declaretur. Alleluia semper cum omnibus psalmis affigatur, in omni loco communiter respondeatur nocturno tempore. In Ecclesia autem a resurrectione Paschæ usque ad Pentecosten Psalterium finiatur. Inter dierum quinquaginta spatia, pro novitate sacti Paschæ, vox ista laudis cantetur in Aleph, quod est Alleluia.

Dicta sancti Augustini, quot sint virtutes psalmorum. << Canticum psalmorum animas decorat, invitat angelos in adjntorium, effugat dæmones, expellit tenebras, efficit sanctitatem. Homini peccatori refectio C mentis est, delet peccata, simile est eleemosynis sanctorum, parit fidem, sicut sol illuminat, Deum ostendit, diabolum offendit, voluntatem illicitam exstinguit. Oleum misericordiæ est, sors lætitiæ, pars angelorum electa; asperitatem lenit, omnem furorem deprimit, iracundiam frangit: laus Dei assidua, simile est melli. Canticum psalmorum carmen electum est apud Deum. Omne peccatum expellit, vinculum charitatis commendat. Omnia perpetrat, omnia suffert, omnia implet, omnia docet, omnia significat, animam magnificat, os purificat, cor lætificat, turrim excelsam ædificat, hominem clarificat, sensum aperit, omne malum occidit, perfectionem instruit, excelsa demonstrat, desiderium regni cœlestis dat, pacem inter corpus et animam facit. Ignem spiritalem in corde succendit, omnium vitiorum sollicitudinem tollit: certamen bonorum est, quotidie radicem omnium malorum expellit, sicut lorica induta et sicut galea defendit. Spes salutis est, consolatio doloris, perfectio laboris, notitia veri luminis, fons sanctitatis, hominem juvenem castigat, regnum Dei super terram dat, tædium animæ detrahit, tuba mirabilis est. Qui diligit canticum psalmorum assidue, non potest agere peccatum. Qui habet laudem Dei in corde suo, postremo apud Deum gaudebit, et animam suam in cœlo mirificabit. Psalmi orant pro futuris, gemunt de præteritis, gratulantur pro beneficiis, sperant de misericordia, timent pro culpa, ex

neos et futuros ad hoc invitare, ut conformando se Christo, in quantum membra caput imitari valent, totam in eo spem æternæ beatitudinis ponant.

lapideo corde lacrymas educunt. Angelorum opus, laus Christi perfecta est, pronuntiatio adventus Christi, incarnationis, resurrectionis spem, et suppliciorum metus admonet, gloriæ pollicitatio est, mysteriorum revelatio, tribuit facundiam et felicitatem, honorem et gloriam, doctrinam et intellectum. Canticum psalmorum omnibus diligendum, quia omnes virtutes multiplicat, omnes inveniuntur in psalmis. Si vis agere confessionem et poenitentiam, canta duo: Domine, ne in furore tuo arguas me; et duo: Domine, exaudi. Beati quorum. Miserere mei, Deus, De profundis. Si vis ovare dic: At te, Domine, levavi animam meam. In te, Domine, speravi. Inclina, Domine Deus, in adjutorium. Deus, in nomine tuo. Deus misereatur nostri. Exaudi, Domine, justitiam meam. Si vis Deum laudare, dic psalmos qui intitulantur, Alleluia, et quorum initium est: Confitemini, Laudate, Benedic. Si in tribulationibus humanis, vel spiritualibus afflictus sit tentationibus, et tibi videris a Deo derelictus, canta: Deus, Deus meus, respice in me. Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor. Salvum me fuc. Usquequo, Domine Deus, auribus nostris. Miserere mei, Deus. Exaudi, Deus, orationem et ne despicias. In te, Domine, speravi. Post hæc accepta quiete: Benedicam Dominum. Benedic, anima mea. Si tibi fastidiosa vita fit, et supernam jam desideras videre patriam,canta: Quemadmodum.Quam dilecta. Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Si te vis exercere in divinis laudibus et mandatis cœlestibus, canta: Beati immaculati. Et licet ad obitum mortis,hujus hymni virtutem compleveris, nunquam perfecte, ut puto, illum intelligere poteris, in quo C theoricam, id est, ad contemplationem divinarum nullus versus est in quo non sit vel via Domini, vel mandatum seu præceptum Dei, vel verba, lex, vel justificationes, vel sermones, vel judicia. In omni tempore sive prosperitatis, sive adversitatis, hymnum trium puerorum canta. In Psalterio inveniuntur omnes divini libri ex parte.

Primus psalmus non habet titulum, quia ipse quasi titulus totius libri cst, agens de illo ad quem totius libri intentio referenda est. Primi psalmi intentio est ostendere illum per quem resurgere valeamus a miseria in quam dejecti fuimus.

Si quæratur quare ista prophetia frequentius aliis recitetur in Ecclesia, respondeo quia tota dispensatio hic copiosius quam in aliis demonstratur, et quia verba unucuique justo vel peccatori ita amplificari possunt, ut his quasi propriis uti possit; et quia majori affectu et compunctione humanam mentem commovet,quam aliæ,hic quædam ascribuntur Christo secundum humanitatem, quædam secundum diB vinitatem, quædam secundum utrumque. Et illa quidem quæ secundum humanitatem humanæ naturæ ejus conveniunt, ideo proponuntur ut in quibusdam nos conformantes sibi in eo speremus; quæ vero secundum sublimitatem divinitatis vel secundum utrumque ei competunt, ad hoc referuntur ut per conformitatem illi famulari non dubitemus, qui tantus est ut nobis secundum vitium nostrum retribuere non nequeat.

>>

Sciendum est quod psalmi non fuerunt antea prætitulati ut nunc sunt, sed a Septuaginta interpretibus prius conjuncti, et deinceps post migrationem Jerusalem ab Esdra propheta, Spiritu sancto inspirante, in isto ordine quo nunc sunt, fuerunt positi atque prætitulati. Quos Septuaginta quamvis sanctus Augustinus affiruet fuisse inclusos in siugulis cellulis quando interpretati sunt, sanctus tamen Hieronymus hoc minime concedens, ait : Si inclusi fuissent, non D interpretes, sed magis prophetæ dicti fuissent. Et hoc cognitum est quod coacti fecerunt, dicunt auctores, quia ipse rex Ptolomæus unum Deum colebat sicut Hebræi, et ideo pro amore illius Hebræorum Scripturas in suum jussit transferri eloquium.

Titulus est clavis gratiæ. Sicut per clavem in domum ingredimur, ita per titulum psalmum intelligimus.

Intentio hujus prophetiæ est consolari genus humanum, quod primi parentis culpa de maxima beatitudine in maximas miserias dejectum erat, nec inde poterat resurgere nisi in Dei misericordia. Aut ita : Propheta intendit in hoc opere omnes contempora

Sicut In mundanis libris, ita et in divinis quæri potest ad quam partem philosophiæ spectet. Ecclesiastes enim tendit ad physicam, in quo quæritur initium et finis omnium rerum quæ in mundo sunt, et omnia vanitati subjacere ostenduntur. Proverbia vero tendunt ad ethicam. Canticum canticorum ad

rerum.

Ubi autem quid minus habetur in Græco ab Hebraica veritate, Origenes de translatione Theodotionis hic in loco addidit signum, ponens asteriscum* id est stellam, quæ quod prius absconditum videbatur illuminet. Ubi autem quod in Hebræo non est, in Græco invenitur,obelon, id est jacentem virgulam præposuit, quam nos Latini veru possumus dicere, quo signo ostenditur confodiendum quod in authenticis libris non est.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Epistola B. Hieronymi ad Paulam de Alphabelo A alia potest esse vita sine scientia Scriptuarum, per

Hebræorum.

Nudius tertius cum centesimum octavum decimum psalmum tibi insinuare conarer, et dicerem omnem moralem locum in eo esse comprehensum, studiosissime perquisisti quid sibi velint Hebraicæ litteræ quæ in psalmo quem legebamus videbantur insertæ.Respondi secundum ordinem litterarum eum esse compositum, quod videlicet ex prima littera, quæ apud Hebræos Aleph vocatur, octo versus inciperent, in capite singulorum versum eadem littera inserta. Rursus ex sequenti Beth totidem versus exordium sumerent; ac postea ex Gimel idem numerus compleretur; atque ita usque ad Thau, quæ apud eos extrema littera est, psalmum esse conscriptum: et ex singulis quibusque elementis secundum interpretationem eorum debere intelligi quæ sequerentur. Hoc item flagitasti ut interpretationes singularum edicerem litterarum. Dixi, fateor. Verum quia propter barbariem linguæ memoria labitur omne quod diximus,desideras commentarium fieri, ut si in aliquod forte titubaveris, oblivionem lectio. consoletur.Ac priusquam de singulis disseram,scire debes quatuor psalmos secundum ordinem Hebræorum incipere elementorum :centesimum decimum, et centesimum undecimum, et hunc de quo nunc scribimus, et centesimum quadragesimum quartum; verum in prioribus singulis litteris singulos versiculos,qui trimetro iambico constant esse subnexos; inferiores vero tetrametro iambico constare, sicuti et Deuteronomii canticum scriptum est(Deul.xxx11).

In centesimo decimo octavo singulas litteras octoni versus sequuntur. In centesimo quadragesimo quarto singulis litteris singuli versus deputantur.Sunt qui et alios psalmos putant hoc ordine incipere; sed falsa eorum opinio est: non enim habent integrum alphabetum. Verum jam complendum est quod petisti, ut sensum uniuscujusque elementi interpretatio annexa significet. ALEPH, interpretatur doctrina; BETH, domus; GIMEL, plenitudo; DALETH,tabulurum ; HE,ista; VAU, et; ZAIN,hæc; HETH, vita; THET, bonum; IoD,principium ;CAPH, manus; LAMED, disciplinæ sive cordis ; MEM, ex ipsis; NUN, sempiternum SAMECH, adjutorium; AIN, fons sive oculus; PHE,OS ab ore,non ab osse dictum intellige, ne litterarum ambiguitate fallaris ;ZADE, justitiæ; CоPH, vocatio ; RES; capitis; SIN, dentium; THAU, signa.

Post interpretationem elementorum,intelligentiæ ordo dicendus est.

Prima connexio est, doctrina, domus, plenitudo tabularum ; quia videlicet doctrina Ecclesiæ, quæ domus Dei est,in librorum reperiatur plenitudine divinorum.

Secunda connexio est,ista; et,hæc, vita.Quæ enim

B

C

quas etiam ipse Christus agnoscitur, qui est vita credentium?

Tertia connexio est,bonum principium, quia quamvis nunc sciamus universa quæ scripta sunt, tamen ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus, et nunc per speculum videmus in ænigmate. Cum autem meruerimus esse cum Christo,et similes angelis fuerimus,tunc librorum doctrina cessabit, et tune videbimus facie ad faciem bonum principium sicuti est (I Cor. XIII).

Quarta connexio est, manus, cordis sive diciplinæ. Manus intelligimus in opere, cor et disciplina intelliguntur in sensu, quia nihil facere possumus, nisi prius quæ facienda sunt scierimus.

Quinta connexio est, ex ipsis,sempiternum adjuto· rium. Hoc explanatione non indiget, sed omni luce manifestius est ex Scripturis æternæ subsidia mini

strari.

Sexta connexio est, fons sive oculus oris, justitiæ,secundum illud quod in quarto numero exposuimus.

Septima connexio est,quæ et extrema, quod et in ipso quoque septenario numero sit mysticus intellectus, vocatio capitis, dentium, signa. Per dentes articulata vox exprimitur: et his signis ad caput omnium, qui est Christus, pervenitur.

Oro te, quid hoc sacratius sacramento? Quid hac voluptate jucundius? Qui cibi,quæ mella dulciora, quam Dei scire prudentiam, in atria ejus intrare, sensum Creatoris inspicere,et sermones Domini Dei tui,qui ab hujus mundi sapientibus irridentur,plenos discere sapientia spiritali? Habeant sibi cæteri, si velint,suas opes: gemma bibant, serico niteant, plausu populi delectentur : et per varias voluptates, suas divitias vincere nequeant. Nostræ divitiæ sint in lege Domini meditari die ac nocte, pulsare januam non patentem, panes Trinitatis accipere, et sæculi fluctus, Domino præeunte, calcare. Saluta Blæsillam et Eustochium tirunculas nostras. Saluta Felicianam vere carnis et spiritus virginitate felicem: Satuta reliquum castitatis chorum et domesticam tuam ecclesiam,cui omnia,etiam quæ tuta sunt timeo, ne dormiente patre familias, inimicus homo zizania superseminet (Matth. XIII). Quamvis enim dicere audeant: Ego civitas firma,civitas quæ non oppugnatur D (Isa. XXVII, sec. LXX), nullus, hostili obsidente exercitu, securus est. Nemo,ut beatus Cyprianus ait, satis tutus, periculo proximus. Exemplar epistolæ,si accipere voluerit ponovotáto nostra Marcella, tribuito,et memento mei,obsecrans ut Dominus noster Jesus Christus conterat Satanam sub pedibus nostris velociter (Rom. xvi). Amen.

REMIGII PRÆFATIO.

Prophetia est divina inspiratio vel cognitio my- steriorum Dei,et fit per occultam inspirationem vel

Spiritu sancto resonamus. Intitulatur autem his tribus modis Incipit liber Psalmorum; vel: Incipit liber Hymnorum; vel: Incipit liber Soliloquiorum Dei Psalmorum, id est divinarum operationum. Hymnorum,id est laudum Dei. Hymnus est laus Dei metrice composita. Hinc Arator:

Psalterium lyrici composuere pedes.

per angelicam administrationem. Per angelicam ad- A severando, jucundum psalterii organum desuper in ministrationem, tribus modis dictis,vel factis, vel visione. Dictis, ut: Ave Maria gratia plena (Luc. 1). Factis,ut Gedeoni dubitanti ducere filios Israel contra Madianitas,et signum quærenti, datum est signum quod in priori nocte vellus, super aream extensum, madidum fuerit et area sicca ;in sequenti,area madida et vellus siccum (Jud. vi). Vellus prius madidum significavit Judaicum populum, prius doctrina. verbi Dei irriguum. Area sicca, gentilitas est, super quam Dominus nondum pluerat doctrinam fidei. Area postea madida, sicco vellere, significavit verbum Dei transmigraturum a Judæis ad gentes ; unde illud Vobis oportuit primum evangelizare verbum Dei sed quia illud repellitis ecce convertimur ad gentes (Act.XII). Visione, ut Paulus qui raptus est usque ad tertium cœlum (II Cor. x), et Joannes in Apocalypsi. Cum vero non sit nisi unum cœlum,non videtur Paulus materialiter raptus usque ad tertium cœlum. Videtur ergo commodius sic posse accipi,ut primum cœlum,id est,prima cognitio sit sensus; secundum ratio; tertium, intellectus; ad quem raptus, audivit arcana verba quæ non licet homini loqui.Per occultam inspirationem fit prophetia tribus modis:de præterito,de præsenti,de futuro. De præterito, ut Moyses In principio creavit Deus cœlum et terram(Gen.1). De præsenti, ut Elisabeth ad beatam Mariam: Uude mihi hoc, ut veniat mater Domini mei ad me (Luc. 1.) Et Joannes: Ecce Aguus Dei (Joan. 1). De futuro, ut hæc tota prophetia David,quæ vocatur Psalterium. Quoddam musicum instrumentum est, qnod vocatur Hebraice nablath, Græce psalterium; Latine organum.Hoc instrumento modulavit David laudes psalmorum,quos cantabant centum quinquaginta viri circa arcam fœderis,cum reduceret de Silo in Jerusalem.Reducta arca,constituit trecentos succentores, qui assidue succinerent psalmodiam in templo Domini in Jerusalem. Quibus præfecit quatuor præcentores, Eman, Ethan, Asaph, Idithun. Et ab hoc instrumento nominavit prophetiam psalmorum Psalterium :non sine ratione,quia formam illius instrumenti mystice gestare videtur, Psalterium, ut diximus,musicum instrumentum est,triangulatum, habens decem chordas super se extensas;quod inferius percussum,dulcem sonum desuper reddit. Ita et nos si psalmodiam,id est dulce melos, Deo canere lumus, non solum voce, sed et corde inferiorem D nostri partem percutere debemus, id est carnem affligere. Quanto enim carnem affligimus, tanto magis superior pars nostra, id est spiritus, Deo placet.

VO

Quod organum digne Deo modulari non valemus si fides sanctæ Trinitatis desit,quia sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. 1). In decem chordis, decem verba legis accipimus: quæ observando, et carnem macerando,et in fide sanctæ Trinitatis per

Soliloquiorum Dei: vel quia melius ac familiarius et dignius aliis prophetis hic de Christo prophetavit, tanquam ille cui Spiritus sanctus ostenderat eum de stirpe sua nasciturum :vel quia ad Christum maxime hæc prophetia referenda est. Narrantur autem a prophetis aliquando futura per præterita,aliquando præterita per præterita, aliquando futura per futura, aliquando præsentia per præterita. Et non mirum quia Spiritui sancto,qui per os prophetarum loquitur,nihil est præteritum vel futurum, quia æternitas apud eum est,id est omnium rerum præsens status: et ideo aliquando denuntiat res secundum quod apud eum sunt; aliquando, secundum quod apud nos se habent.Sicut in mundanis libris, ita et in divinis quærere potest unusquisque ad quam partem philosophiæ spectet. Sed sicut in illis, ita et in istis quidam ad physicam, Ecclesiastes (in quo quæritur initium et finis rerum omnium quæ in mundo snnt, et ostenduntur omnia hæc vanitati subjacere), et Genesis; quidam ad ethicam, ut Proverbia et Evangelia ex parte, quidam ad theoricam,ut Cantica canticorum et Evangelia ex parte,quæ C nos ad coutemplationem divinorum mittunt. In divinis non habetur logica, sed loco logica theorica habetur.Sciendum quod omnes psalmi a David compositi sunt, licet non omnes ejus nomine intitulentur. Ezras scriba,qui titulos apposuit, alios sub nomine David intitulavit, alios sub nomine diversarum personarum, ut Asaph, Eman et aliarum. Sed hoc vel causa mysterii, vel interpretationis nominum, quæ illis psalmis convenit, quibus tales tituli appositi sunt.Intentio istius prophetiæ est, sicut et aliorum, in toto libro consolari humanum genus, quod primi parentis culpa de maxima | beatitudine in maximas miserias dejectum est, nec inde posse resurgere, nisi per Dei misericordiam. In unoquoque tamen psalmo propria intentio quærenda est. Et est intentio Prophetæ in hoc primo psalmo ostendere quomodo et per quem ab illo casu et ab illa miseria in qua humanum genus jacet et versatur,resurgere valeat, scilicet per Christum,imitando eum : quia per nos cecidimus, sed per nos resurgere non valemus.Primus psalmus titulum non habet, quia quasi titulus est totius libri; aperit enim ad quem tota libri intentio sit referenda. Nunc ad psalmi primi expositionem, Deo juvante, accedamus.

ENARRATIONES IN PSALMOS.

PSALMUS PRIMUS.

<< Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, • et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pe«stilentiæ non sedit: sed in lege Domini voluntas «< ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Et <«< erit tanquam lignum quod plantatum est secus de<«< cursus aquarum, quod fructum suum dabit in « tempore suo. Et folium ejus non defluet, et omnia « quæcumque faciet prosperabuntur. Non sic impii, << non sic, sed tanquam pluvis quem projicit ventus « a facie terræ. Ideo non resurgent impii in judio, << neque peccatores in consilio justorum, quoniam <<< novit Dominus viam justorum, et iter impiorum • peribit. >>

ENARRATIO.

A loquitur de Christo capite, et ideo videtur sufficere quæ dixit. Qui non abiit. Quia si non delectatus est, multo minus consensit; si non consensit, multo minus fecit.

B

Sed ut ostenderet eodem ordine resurgendum triplici morte animæ a contrario quo cecidimus, et in Christo esse nobis formam resurgendi, ideo hoc illi attribuit. Potest et aliter legi, ut hæc distinctio apte conveniat, sed diversis personis ut ostendat modos resurgendi. ita: Beatus vir qui non habuit ullam delectationem peccati,ut Maria, Joannes, et ille beatus, qui, etsi delectatus est, etsi consensit, non tamen in actum duxit, quamvis non adeo beatus ut superiores. Et in via peccatorum non stetit. Via peccatorum omnis illicita cogitatio est in qua stamus, cum consensum præbemus. Sed Christus, qui nec unquam illicita cogitavit, multo minus consensit. Peccatores et impii hic pro eodem accipiuntur. Et in cathedra pestilentiæ non sedit. Id est, qui peccatum in operationem non duxit. Qui enim nec cogitavit, nec consensit, multo minus fecit peccatum. Cathedra regum est vel magistrorum. Quod est dicere, regnum terrenum noluit. Cum enim viderent homines eum qui de quinque panibus et duobus piscibus quinque mlllia hominum saturasset, terrenis commodis inhiantes regnum ei offerre cogitaverunt: quorum cogitationi sic obviavit: Operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam æternam (Joan. IX). Quia illi ad hoc eum volebant regem constituere ut necessaria illis provideret. Non ideo potestatem ter: enam sprevit quin eam possit sine peccato habere; C sed quia eam mortales sine peccato et aliorum incommodo habere nesciunt, ne daret eis occasionem et exemplum perditionis, noluit regnum terrenum quod vere est pestilens semper ad elationem. Quisquis ex consuetudine peccat quasi ex necessitate jam peccat, et talis vix ulterius peccantem impugnat,et fit sæpius ut ad noxia trahat quos dum peccantes jam tueri contendit, in cathedra nimirum sedet pestilentiæ, id est perditionis, non solum se perdens, sed, quod est pessimum, quibus potest est auctor perditionis. Auctoris autem et cathedra est et sedere. Christus autem verbo et exemplo bona operationis semper auctor exstat, et ideo in cathedra pestilentiæ non sedit.

Beatus vir. Quasi dicat: Olim venit quidam in hunc mundum, qui non fuit vir, sed sine viribus, quia incentivis vitiorum succubuit; et ideo infelix, quia abiit a lege Domini Dei sui per delectationem vetitorum; stetit per consensum,sedit per operationem et consuetudinem,propterea de summa felicitate decidit in summam miseriam, de vita ad mortem, de immortalitate ad mortalitatem; et secum, velut radix, omne humanum genus tanquam ramos in ima dejecit. Sed veniet quidam vir, et bene vir quia fortis, quia insuperabilis, Beatus, quasi bene auctus, scilicet vir perfectus, quia cum aliis dentur dona Spiritus sancti ad mensuram, in eo habitavit omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Joan. 111; Rom, XII; Col. 1), id est integre et solide, ut ait propheta : Et requiescet super eum Spiritus Domini, Spiritus sapientiæ et intellectus, etc. (Isa. 1). Qui non abiit. Qui non recedet a lege Domini Dei sui, quemadmodum ille infelix,delectatione peccati periens, scilicet in consilio impiorum. Consilium impiorum fuit serpentis et Evæ. Consilium dicitur excogitata ratio. Et serpens cum non posset per se Adam seducere, seduxit Evam, et per Evam Adam, callide satis per vitium quod est virtuti proximum, per cupidinem honoris, dicens: Eritis sicut dii, scientes bonum et malum (Gen. 11). Inde et dicitur quod in forma serpentis diabolus Adam et Evam seduxerit, quia nullum vitium facilius serpit in animum hominum quam ambitio, non quod formam serpentis induerit, cum in specie humana hominem facilius decipere posset. Aliter, in consilio impiorum. Consilium om- D mortem præfiguraverunt. Sicut mors est separatio nium impiorum est sua quærere, non quæ sunt Dei. Christi animum nec elationis cupido subrepsit: qui non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, etc. (Phil. 11.) Nec ullam peccati habuit delectationem, nec quæsivit sua, sed quæ Dei Patris. Propheta hic

Tres lapsus Adæ, teste Augustino, trinam animæ

animæ a corpore, ita mors est separatio animæ a Deo. Sicut enim corpus vivit adhærendo animæ ita anima vivit adhærendo Deo. Est quippe in nobis Eva, est et Adam. Duæ sunt vires humanæ animæuna, qua corpus vivificatur, quæ potest dici animalitas, et hoc ex corporis affinitate. Et ratio, quæ

« PoprzedniaDalej »