Obrazy na stronie
PDF
ePub

ficat animam sua studia negligentem, et aliorum A ritale semen Jacob pertinet. Ille enim postea Jacob facta studiosius inquirentem. Quasi enim egreditur ad videndas mulieres, cum sua intima projicit et in exterioribus occupatur. Mox ergo ut ita egreditur a Sichem, id est a diabolo, opprimitur et incestatur. Unde bene Dina judicium istud interpretatur. Istud enim est judicium, ut, quia sponte se negligens evagatur, mox a diabolo corrumpatur.

Vers. 3. Quod vero dicit, conglutinata est anima ejus cum ea, significat animam consuetudine mala quasi uniri cum diabolo, ut non solum peccet, verum. etiam peccandi effectu et delectatione teneatur. Sed et si aliquando resipiscens constritatur per pœnitentiam, diabolus proponit spes vanas ut utilem tristitiam ab ea auferat modo dicens misericordem esse Deum, modo aliorum facta graviora commemorans, nunc dicens quasi nihil esse quod fecit, nunc prolixæ vitæ tempora ad agendam pœnitentiam repromittit. Hoc est, quod dicit,tristem blanditis delinivit. Sed pastores Ecclesiæ quasi filii Jacob debent carnis vel animæ peccatum ulcisci, et gladio spiritus, quod verbum Dei (Ephes. vi, 17), punire, parati semper, secundum Apostolum, ulcisci omnem inobedientiam (II Cor. x, 6). Quæri potest secundum litteram quomodo filii rem tam magnam facere potuerint, quod superius ipse Jacob parvulos appellavit dicens ad Esau : Nosti quod parvulos habeam mecum? Sed sciendum non parvo tempore ibi moratum Jacob. Nam et tabernaculum ibi fixit, et altare construxit, et partem magni agri emit centum agnis. Per hoc ergo ostenditur diu ibi habitasse Jacob, quo tempore et filii ejus creverunt, et Dina

nubilis facta est. Quod Simeon et Levi tantum commemorantur in facinore, sciendum plures eos habuisse socios, sed isti auctores cædis fuerunt, quorum soror uterina erat Dina.

CÁPUT XXXV.

B

C

[blocks in formation]

Vers. 10. Non vocaberis ultra Jacob. Ipsa pene verba quæ angelus dixerat, dixit et Dominus; non tamen tunc vocatus est Israel, sed prædictum est ei quod ita vocandus esset. Quod ergo ibi prædictum est, hic est impletum.

Vers. 11. Cresce et multiplicare. Hoc melius ad spiritalem Israel refertur,qui crescit et multiplicatur in virtutibus. Omnis enim quicunque supplantator est vitiorum, et mente Deum contemplatur, recte Jacob vel Israel appellatur. Quod ergo dicit: Ultra non vocaberis Jacob, non ad illum hominem, sed ad spi

vocatus est. Sancti vero omnes, id est verus Israel postquam omnem corruptionem et vetustatem deposuerit, non dicetur Jacob, id est supplantator (non enim erunt vitia quæ supplantet), sed potius Israel vocabitur,quoniam Deum sicut est videbit,et summa beatitudo erit ei visio creatoris. Reges de lumbis tuis. Id est qui vere reges sunt, semetipsos secundum voluntatem Dei bene regentes, qui filii sunt Israel per imitationem.

Vers. 14. Erexit titulum lapideum. Observa quod non dicit, libans ei, sed, super eum. Non enim lapidi sacrificavit, quod idololatræ faciunt, sed Deo super lapidem sacrificavit.

Vers. 16. Ephrata. Ipsa est Bethlehem, et interpretatur frugis terra; Bethlehem autem domus panis interpretatur.

Vers.18. Pater appellavit eum Benjamin. Mater,quæ pro illo moriebatur, doloris filium appellavit. Erat enim prophetia Pauli apostoli, qui de illa tribu fuit, qui matrem, id est Ecclesiam, persequendo magno dolore affecit. Pater vero, prævidens illum spiritu prophetico convertendum,vocavitillumfilium dextræ, quia de sinistra infidelitatis transferendus erat ad dexteram fidei et prædicationis. Allegorice Benjamin in hoc loco civitatem Jerusalem significavit, cujus major pars in tribu Benjamin sita erat. Quæ matrem suam, id est Synagogam, dolore usque ad mortem affecit, quando mundi Redemptorem ad necem poposcit clamans: Crucifige, crucifige eum (Joan. xix).

Vers. 21. Trans turrim gregis. Gregis turrim dicit, id est gregis. Tradunt Judæi hic postea templum Dei factum, unde turris gregis, id est multitudinis, congregationis,vel cœtus appellatur. Beatus Hieronymus turrim gregis dicit turrim pastorum, quæ est ultra Bethlehem,ubi pastores sancti angelico affatu natum Dominum cognoverunt, ubi etiam ipsorum trium pastorum corpora requiescunt. De hac turri per prophetam prædictum fuerat: Et tu turris gregis nebulosa, ad te veniet potestas prima filiæ Sion (Mich. iv, 8).

Vers. 22. Abiit, et dormivit cum concubina patris sui. Juxta litteram facinus Ruben describitur. Allegorice vero kuben primogenitus Judæos designat, quibus primo cognitio Dei facta est, et de quibus dictum est: Filius primogenitus meus Israel. Bala concubina legem designat. Quod enim lex per concubinam designetur, apostolus Paulus ostendit, qui per Agar concubinam Abrahæ dicit designari legem, quæ in monte Sina data est (Gal. iv, 24). Ruben vero cum concubina patris concubuit, quia Judaicus populus legem sanctam et justam corrupit falsis traditionibus, atque dignitatem primogeniti amisit.

Vers. 26. Hi filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia. Quæri potest quare omnes in Mesopotamia hos natos dicit,cum Benjamin non sit natus in Mesopotamia? Potest facilis esse responsio, ut dicamus per synecdochen esse dictum,id est a toto partem. Vel etiam ideo omnes dicuntur in Mesopotamia nati, quia Benjamin, dicit ibi natus non sit, causas tamen

nascendi inde habuit. Ibi enim conceptus est, sed A Non enim omnes fratres accusavit, sed unum solum, intra Chanaan natus.

Vers. 27. Mambre, Arbe et Hebron. Una est civitas.

CAPUT XXXVI.

Vers. 6. Abiit in alteram regionem. Hic quæri potest cur Esau post mortem patris dicatur abiisse in Seir, et recessisse a fratre suo cum jam, quando venit Jacob, in Seir dicatur habitasse ? Sed fieri potuit ut,Jacob fugiente in Mesopotamiam,dolore et ira præreptæ sibi benedictionis recesserit a parentibus,et habitaverit in Seir per viginti annos, quibus Jacob absens fuit. Postquam vero reversus est Jacob,et fratri suo reconciliatur, rursus de Seir cum fratre suo,donec pater vixit, habitavit cum eo. Isaac mortuo, sicut hic dicitur, tulit substantiam domus suæ et recessit a fratre suo. Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant.

Vers. 10. Eliphaz. Iste qui in libro Job legitur Eliphaz Themanites.

Vers. 20. Filii Seir Horræi liberi interpretantur. Hi, sicut in Paralipomenon libro legitur, primo habitaverunt in monte Seir, quos expulerunt Idumæi, et pro illis habitaverunt.

Vers. 24. Iste est Ana, qui invenit aquas calidas. Hic locus varie ab Hebræis exponitur. Dicunt enim quidam quod lacum in deserto reperit, quoniam facile in illis locis invenitur. Unde et alia translatio dicit: Invenit jamim in solitudine. Jamim Hebraice maria dicuntur,id est aquarum collectio. Alii dicunt quod onagros, id est agrestes asinos, ad asinas admitti fecerit, ut inde asini velocissimi nascerentur.Nonnulli dicunt,quod ad gregem equarum asinos ascendere fecerit, ut ex hujuscemodi concubitu muli nascerentur. Quidam simpliciter aquas calidas dicunt eum in deserto reperisse, quas thermas voca

mus.

Vers. 31. Reges qui regnaverunt in terra Edom. Sciendum quia non omnes reges commemorat qui fuerunt antequam haberent regem filii Israel,quorum primus fuit Saul,sed hos tantum qui regnaverunnt dum ipse Esau viveret.

Vers. 32. Balaach (a) filius Beor. Non est hic Balaach qui in libro Numerorum legitur mercede conduxisse Balaam ariolum. Ille enim rex fuit Edom, iste vero rex fuit in Seir, et ille filius fuit Sephor, iste filius Beor.

Vers.33.Jobab. Hunc quidam putant esse Job,sed melius de ejus stirpe fuisse creditur, sicut supra dictum est.

CAPUT XXXVII.

Vers. 2.Accusavit fratres suos apud patrem crimine pessimo. Putant quidam quod accusaverit eos quia cum pecoribus commiscebantur. Sic Alwinus in Quæstionibus suis. Alii dicunt quod Ruben pro concubina patris solum accusaverit.Quod si ita est, per synecdochen,id est a toto partem debemus accipere.

(a) Ita uterque cod. ; Vulg., Bela.

B

C

Vers. 3. Tunicam polymitam. Id est glutinatam, vel orbiculatam, pulchra varietate distinctam. Alia translatio habet, fecit tunicam talarem, quæ Græce poderis dicitur. Symmachus vero tunicatam, id est manibus artificis miro decore variatam vel manicatam, id est manicas habentem. Ille enim tempore maxime colobiis utebantur,id est vestibus sine manicis. Historia Joseph ad litteram patet,nunc mysterium investigemus. Joseph allegorice Christum significat juxta humanitatem. Jacob diligebat Joseph plus cæteris fratribus et Deus Pater singulariter amabat Christum filium suum præ omnibus Judæis, qui erant fratres ejus secundum carnis susceptionem. Fecit ei tunicam polymitam, id est multitudine credentium ex omnibus circumdedit illum, dicens per prophetam His omnibus velut ornamento vestieris (Isa. XLIV, 18). — Oderant enim eum fratres sui. Et Judæi videntes Christum per signa et miracula Dei Filium declarari, invidebant ei, et sæpe in dolo et per insidias cum eo loquebantur. Quod vero dicit per somnium manipulum suum stare, et fratrum manipulos suum manipulum adorare, significat quia post resurrectionem ab omnibus credentibus cum fructu bonorum operum adorandus erat. Ipse est enim granum frumenti, quod per mortem seminatum germinavit per resurrectionem, et sic manipulos fidei et bonorum operum protulit per universum mundum.Quod vero aliud narrans somnium dixit se sole et luna et stellis undecim adoratum,quæri.potest ad litteram ubi vel quando adoratus inveniatur a patre,qui per solem,et a matre,quæ per lunam designabatur.Neque enim Jacob, quando in Ægyptum descendit,eum legitur adorasse. Mater vero ejus in Bethlehem defuncta fuerat. Ergo quia hoc ad litteram stare non potest, recurramus ad allegoriam. Hæc enim visio manifeste prophetica fuit de Christo. quem sol, luna, stelle et omnis adorat creatura. Mystice etiam sol,id est excellentia et claritas sanctorum, illum adorat; luna,id est Ecclesia; stellæ id est singuli quique fidelium,illum venerantur sicut Deum.

Vers. 13 et seqq. Missus est Joseph a putre suo, ut quid agerent fratres vel greges eorum agnosceret. Missus est et Dei Filius a Deo Patre in mundum,ut homines quos sibi destinaverat, quasi oves ad fidem D colligeret, et ad æterna pascua dirigeret.

Vers. 19. Invenit eos in Dothaim. Dothaim defectio interpretatur. Et revera in magna defectione erant qui de fratricidio cogitabant.

Vers. 24. Joseph a fratribus in cisternam missus est talari tunica spoliatus. Et Christus carnis tunica per mortem deposita descendit ad infernum. Tunica autem talaris moraliter significat opus bonum cum consummatione. Nam et in sacrificio Dei cauda hostiæ jubebatur offerri (Levit. VII, 3). In cauda est

finis corporis. Et caudæ hostia offertur,quando vir- A cepto fetu appellavit nomen ejus Onan, et cætera ustus inchoata ad perfectionem deducitur.

Vers. 25. Portantes stacten in Ægyptum. Stacte gutta myrrhæ arboris, quamvis, et ipsa myrra vocetur.Extractio Joseph de cisterna resurrectionem significat Christi.

Vers. 27. Venditus est Joseph Ismaelis negotiatoribus consilio Judæ patriarchæ. Venditus est Christus consilio Judæ Scarioth,et post a gentibus pretio fidei (a). In LXX habetur, aureis. Sed melius in Hebraica veritate habetur xx argenteis. Neque enim servus pretiosioris metalli pretio vendi debuit quo Dominus. Sed hoc juxta litteram. Quærendum est quid sit quod superius dicit: Viderunt viatores Ismaelitas venire: et hic dicit,vendiderunt eum Madianitis. Ismael fuit de Agar, Madian de Cetura. Ergo vera est opinio Hebræorum, qui dicunt Agar et Cituram unam fuisse feminam.Potest et hoc dici, quia superius legimus quod Abraham filiis concubinarum dederit munera, et separaverit eos a filio Isaac ad orientem: tunc hi duo, Ismael videlicet et Madian, simul habitare cœperunt et unam gentem fecerunt.

Vers. 31. Tulerunt tunicam ejus. Tunica Joseph caro est Christi,quam de Virgine sumpsit et variis virtutum figuris decoravit.Hanc in in sanguine hædi tinxerunt,quando invidiam peccati ei facere voluerunt, accusantes eum apud præsidem quasi seditiosum et commoventem populum.

Vers. 32, 33. Hanc invenimus, usque, fera pessima devoravit eum.Planctus iste Jacob propheticus plus dolet de Judæorum perditione quam de filii sui Joseph, ut putabat, morte. Fera autem pessima populus erat Judæorum, de quibus olim Psalmista: Filii hominum,dentes eorum arma et sagittæ (Psal. LVI, 5).

Vers. 35. Lugens in infernum. Hinc beatus Augustinus quærit utrum soli mali ad infernum descendant, an mali simul et boni. Aut forte perturbati animi verba sunt. Sed credibile est fuisse apud infernum quædam loca secretiora et minus pœnalia ante passionem Domini,ad quæ etiam sancti descenbebant,quia nullus paradisum ingredi poterat, nullus portam regni cœlestis intrare, donec Christus rhomphæam igneam amoveret.

que, occidit eum Dominus, quia rem detestabilem faceret. Judas hoc loco typus est regiæ stirpis,quæ de Juda descendit. Duo filii Judæ duo genera significant malorum hominum, nocentium videlicet,qui significantur per Her, de quo dicitur: Fuit Her nequam coram Domino, et ab eo occisus est. Unde et Her pellis vel pellicus interpretatur. Pellis enim peccata significat et primi parentes nostri post peccatum tunicas pelliceas leguntur habuisse. Aliud genus est malorum hominum præstare nolentium, id est benefacere, quos significat Onan. Interpretatur enim mæror eorum, subauditur, quibus beneficium præstare non vult; de quo dicitur, quia semen fundebat in terram nolens nasci filios fratri suo mortuo. Et hos ergo qui male faciunt, et illos qui B præstare nolunt, ultio divina condemnat.

C

Vers. 26. Putiphari eunucho. Hunc alia translatio non magistrum militiæ,sed archimagirum,id est principem coquorum appellat qui etiam sacerdos D Heliopolis fuisse dicitur. Ubi quæri potest quomodo uxorem habens sacerdos esse potuerit. Nam gerophantæ Ægyptiorum non nisi casti et ab ■xoribus alieni esse poterant. Tradunt Judæi Joseph pulcherrimum fuisse, et ob hoc ad turpe ministerium emptum, sed Deus ejus virilia arefecit, ne castum puerum corrumpere posset. Tunc factus est sacerdos Heliopolis, qui antea laicalis erat. CAPUT XXXVIII.

Vers. 3-10. Vocavit nomen ejus Her. Rursus con

Tertium quoque peperit. Tertius, qui sine uxore erat, et Sela vocatur, illud significat tempus, quando Judæi sine rege, sine sacerdote, sine sacrificio erant. Unde et Sela divisio ejus interpretatur.

Vers. 14. Theristrum genus est vestimenti, quo Palæstini et maxime Arabicæ mulieres utuntur.Dicitur autem theristrum, eo quod in theri, id est in æstate, illo velamine utuntur. Discimus autem ex hoc loco illo etiam tempore alia fuisse vestimenta viduarum, et alia meretricum.

Vers. 23. Habeat sibi, certe mendacii nos arguere non potuit. In facto Judæ non justitia, sed fides apparet. Si enim justus fuisset, castitatem servasset. Fides autem in hoc fuit,quia hædum, quem promiserat, remisit. Mystice Judas hoc loco personam gerit Christi. Thamar, quæ amaritudo vel commutata interpretatur,typus est Ecclesiæ, quæ in amaritudine idololatriæ versabatur. Sed venit ad eam Judas, requisivit cum pastore suo Odollamita qui Hiras vocabatur. Hiras autem interpretatur fratris mei visio, Joannem Baptistanı designans, quem Christus ante se præconem præmisit. Erat Odollamita, qui interpretatur testimonium, quia Domino testimonium in aqua Jordanis perhibuit. Venit Judas ad tondendas oves. Venit Christus ad homines, ut eos velleribus et sordibus peccatorum exonerarct. Tunc Thamar vidit, id est misertus est Ecclesiæ, et mutato nomine et habitu fecit eam de Synagoga Ecclesiam, de meretrice sponsam. Quod autem non cognovit eam, hoc est quod ipse per Psalmistam dicit: Populus quem non cognovi, servivit mihi (Psal. xvII, 44). Dedit ei pro arrhabone annulum, baculum, armillam, pignus videlicet vocationis, justificationis et glorificationis, sicut Apostolus dicit: Quos vocavit, hos justificavit; et quos justificavit, illos et glorificavit (Rom. viii, 30).

Vers. 26. Justior me est. Quia non tradidi cam Sela filio meo. Alia translatio dicit, Justificata est ex me,id est mei comparatione. Non enim fecit hoc

(a) Ita sod. Tegerns; sed Gast., emptus argenteis pretio fidei.

desiderio vagæ libidinis, sed amore generandæ prolis. A gi porrigebat vel propinabat. Hoc ministerium non

. Vers. 29. Quare divisa est propter te maceria? Maceriam vocat membranulam secundarum. Phares autem interpretatur divisio, a quo Pharisæi.

Vers. 30. Zara interpretatur Oriens, vel quia prior egredi debuit, vel quia ex illius familia multi justi et sapientes exorti sunt. Allegorice per hos duos filios Judæ duo populi figurantur; per Zaram, qui primus manum eduxit, Judaicus populus designatur, qui quasi manum præbuit, quando se præparatum ad Dei mandata implenda ostendit. Cui obstetrix coccinum ligare voluit, id est fide Dominicæ passionis et crucis illum insignire. Coccinum vero, quod sanguinis habet colorem, Christi indicat passionem. Sed ille manum cruentatam sanguine prophetarum et ipsius Domini retraxit, quia fidem passionis ejus recipere noluit. Illo tardante, junior egressus est frater, boc est, populus gentilis credendo in Christum ad obediendum præceptis ejus se præparavit.

CAPUT XXXIX.

Vers. 6. Erat autem Joseph pulchra facie. Joseph diximus Christum significare, cujus pulchritudo omnem superexcellit formositatem, de qua Psalmista: Speciosus forma præ filiis hominum (Psal. XLIV, 3), Et Apostolus: In quem desiderant angeli prospicere (I Petr. 1, 12). Ipse revera prospere in omnibus agit, et omnia in manu illius diriguntur.

Vers. 7-20. Post multos itaque dies injecit domina oculos suos in Joseph. Mulier bæc typum tenet Synagogæ, quæ habebat virum,legem videlicet ipsam,

vile fuisse apud antiquos ostendunt fabulæ poetarum, in quibus refertur quod Jupiter amasium suum Ganymedem pincernam deorum constituerit.

Vers. 17. Et in uno canistro, quod erat excelsius, portare me omnes cibos, qui fiunt arte pistoria. In Græco habetur, portare me chondriton (b), id est panem cibarium. Sed hoc non convenit Pharaoni, ut cibario pane vesceretur. Potuit tamen fieri, ut beatus Augustinus dicit (e), ut canistra videretur habere deorsum panes cibarios, supra quos erant omnia, quæ fiunt arte pistoria. Mystice hi duo viri duo sunt populi, qui ambo graviter peccaverunt, ut Apostolus dicit: Non est distinctio Judæi et Græci. Omnes peccaverunt et egent gloria Dei (Rom. x, 12). B Sed apparente vero Joseph, alter, id est Judaicus, non credendo in ligno crucis damnatus est, in ligno prævaricationis.

Vers. 20. Tertia autem dies, qua vel ille restitutus vel ille suspensus est, Dominicam significat resurrectionem; quæ tertia die facta est.

CAPUT XLI.

Vers. 1 Post duos annos Pharao vidit somnium. etc. Septem anni ubertatis, quæ per septem boves pingues, et per totidem spicas plenas atque formosas designantur, mystice significant plenitudinem septiformis gratiæ Spiritus sancti, quæ primis temporibus in apostolis et cæteris credentibus manifestabantur.Sterilitas autem septem annorum sequentium, quæ per septem boves macilentos et per toti

qua regebatur et docebatur. Hæc Christum in ho- C dem spicas tenues et uredine percussas ostensa est,

tempus illud significat, quo in fine sæculi refrigescente charitate et abundante iniquitate erit fames verbi Dei, quam Dominus per prophetam prædixit: Mittam, inquiens, famem in terram non famem panis, neque sitim aquæ, sed audiendi verbi Dei (Amos VIII, 11).

Vers. 14. Protinus eductum de carcere totonderunt. Eductio Joseph de carcere resurrectio est Christi, per quam omnem mortalitatem et infirmitatem quasi capillorum excrementa projecit, et vestem immortalitatis ac jucunditatis accepit.

mine apparentem voluit lenocinando decipere: quia Synagoga volebat ejus legem (a) carnaliter observare, Sabbatum et omnia quæ illi in figura data fuerant, juxta litteram implere. Cui cum Christus nollet obtemperare, pallium ei rejecit, quia tegmen litteræ legalis illi dimisit. Unde, sicut Apostolus dicit, usque hodie, dum legitur Moyses,velamen positum est super cor ejus (II Cor. III, 15). Sicque illam plebem dimisit Dominus dicens : Relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXII, 38), et ad gentes transiit cum spiritali Scripturarum intellectu. Accusavit eum mulier, in argumentum marito pallium ostendens, quia Synagoga Christum accusabat legis destructorem, et quia se Deum dicebat, æqualem se faciens Deo. Mit- D enim sacerdos secundum ordinem Melchisedech. titur Joseph in carcerem: Christus descendit ad infernum. Educitur Joseph de carcere: Christus surgit a morte. Sed qui solus missus fuerat in carcerem, non solus eductus est. Nam principem, qui calicem porrigebat, eduxit et in pristinum gradum restituit. Sic et Christus resurgens suos de inferni carcere liberavit.

CAPUT XL.

Vers. 1. Pincerna. Minister vini, qui calicem re

(a) Cod. Garst., vol. ævi leg.

(b) Cod. Garst. contiton. ; Tegern. dontiton.

Vers. 42. Tulit annulum de manu sua. Annulus in manu Joseph pontificatum fidei designat,qui in manu, hoc est in potestate Christi constitutus est. Factus est

Stola byssina significat sanctam carnem ejus, quæ de terra virginea carnis exorta est, et sicut byssus diversis passionibus macerata pervenit ad candorem immortalitatis et gloriæ sempiternæ. Et torquem auream collo circumposuit. Torques aurea, qua collum Joseph ornabatur, sapientiam designat cœlestem, quæ sicut circulus nec initium habet nec finem. Potest etiam per torquem auream bona voluntas et bonorum simplicitas accipi.

(e) Lib. I Quæst. in Genes., quæst. 131.

Vers. 43. Fecitque ascendere currum Joseph A posuerit, non obtinuit quod volebat. Consideremus currum ascendit: quia Christus divinis muneribus decoratus ad cœlos rediit. Clamante præcone. Præco, qui gloriam ejus annuntiabat, est Joannes Baptista, qui primum ejus adventum nuntiavit, sive tuba angelica,quæ eum ad judicium venientem præveniet.

Vers. 45. Vocavit eum salvatorem mundi lingua Egyptiaca. Id est Phontophones. Alia editio dicit, vocavit eum patrem tenerum: patrem, propter sapientiam tenerum, propterea quia adolescens erat.

Vers. 46. Triginta autem annorum. Hæc ætas perfecta est in homine, in qua et David rex constitutus est, et Ezechiel exorsus est prophetare. Ipse quoque Dominus omnium in hac ætate baptizatus cœpit prædicare. Stetit ante Pharaonem. Quia mundo se præsentavit prædicando et miracula faciendo. Vers. 51. 52. Manasses interpretatur oblivio: Ephraim crescens vel frugiter.

Vers.56. Aperuit Joseph horrea et vendebat Ægyptiis frumenta. Et Christus in toto orbe horrea divini verbi aperuit, eisque vendidit frumenta divinorum eloquiorum, accipiens inde salutis illorum pretium.

CAPUT XLII-XLIII.

Vers.1.Dixit Jacob filiis suis:Descendite in Ægyptum. Jacob tenet hic figuram Dei Patris. Frumentum Christus est, qui se grano frumenti comparavit. Mittit Jacob pro frumento in Ægyptum et Deus Pater de Ægypto mundi hujus revocavit Filium dicens: Ex Ægypto vocaviFilium meum (Matth.11,15). Decem majores fratres qui missi sunt, perfectiores designant ex plebeJudaica qui legis Decalogum spiritaliter noverant adimplere. Vers. 7. Quasi ad alienos durius loquebatur. Non est deputandum crudelitati quod sic fratres aflixit, vel quod mutuam cognitionem diu distulit, quia hoc fecit volens experiri utrum a malitia cessassent qua eum vendiderant, et an tales existerent erga fratrem suum qualem erga se eos fuisse noverat, quem in exteris regionibus vendiderant.

Vers. 9. Recordatus est somniorum quæ aliquando viderat. Quod videlicet sol et luna et stellæ illum adorarent. Et revera Christum adorat omnis creatura, et spiritaliter adorat eum sanctorum perfectio, Ecclesiæ splendor, et omnis electorum multitudo, juvenes et virgines, senes cum junioribus.

Vers. 4. Avertitque se parumper et flevit. Jure Joseph Christum significat, qui totvirtutibus refulget; castitate, qua amantis dominæ improbitatem pro nihilo duxit;sapientia,qua secreta somniorumdissolvebat et futura prædicebat. Erat etiam severus in corrigendis fratribus, pius in fovendis, quorum injurias non solum non ulciscebatur, verum etiam pro illis flebat.

Vers. 8, 9. Judas quoque dixit: Mitte puerum mecum, usque, reus ero peccati in patrem meum omni tempore. Consideremus verba Ruben, quæ superius posita sunt. Ait enim: Duos filios meos interfice, si non reduxero eum tibi. Et tamen cum tam magnam rem, mortem videlicet illorum, pro(a) Ita uterque cod.

(b) Cod. Teg., sapientiam

B

C

et verba Judæ, quibus se pro puero obligavit : Si non reduxero, inquit, eum tibi, reus ero peccati omni tempore, et impetravit quod volebat. Ejus enim curæ Benjamin commissus est. Videamus ergo ne plus sit reum esse peccati quam corporaliter aliquem occidi.

Vers. 11. Modicum resinæ. Resinam gummi dicimus, quo nomine generaliter omnes arbores vocantur; sed hic intelligitur species quæ sic proprio nomine dicitur Stiracis.(a).Stiracis genus est resinæ. Pro stirace LXX thyniama posuerunt, quod Hebraice dicitur NECHOTA. Stacte gutta myrrhæ arboris. Terebinthus arbor, cujus resina similiter vocatur.

Vers. 23. Num pecuniam, quam dedisti mihi, probatam ego habeo. Non est mendacium quod dicit se pecuniam habere,quam illi invenerant in saccorum summitate. Vir enim sapiens erat, utpote sapientis domini ispensator, et ideo non de argenti dixit pecunia, sed de ea, quæ semper datur et non minuitur. Unde probatam dixit secundum quod Psalmista ait: eloquia Domini, eloquia casta,argentum igne examinatum (Psal. x1, 7).

Vers. 32. Seorsum Joseph, et seorsum fratribus. Quasi extraneis. Ægyptiis, quasi indignis, seorsum. Vers. 34. Major pars venit Benjamin. Benjamin diximus Paulum apostolum significare, cui major pars obvenit,quia plus cæteris in prædicatione laboravit, et ab Jerusalem usque in Illyricum replevit Evangelium Christi.

CAPUT XLIV.

Vers. 2 Pone scyphum meum in ore sacci junioris. Allegorice per Benjamin ut sæpe diximus, Paulus apostolus designatur,qui junior vel minimus dicitur, quia necdum virum agebat in Christo, et in Actibus apostolorum (cap. vII) adolescens dicitur. Ipse quoque de se dicit: Ego sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. xv, 9). Scyphus argenteus, splendor divinorum eloquiorum, quæ specialiter Paulo commissa sunt. Majus enim scientiæ donum cæteris habuit,juxta quod beatusPetrus testimonium perhibet dicens: Sicut frater noster Paulus secundum datam sibi scientiam (b) scripsit nobis. Habebat scyphum argenteum, id est divinam scientiam : sed latebat intra saccum, hoc est intra legalis litteræ D utilitatem (c) Sed venit dispensator, disrupit saccum venit Ananias missus a Christo, dissolvit legalis litteræ grossitudinem,id est cæcitatem. Mox scyphus resplenduit quiaPaulus continuo fiducialiter in synagogis agere cœpit prædicans Christum et occidentem legis litteram ad spiritalem transferens intellectum.

Vers. 13. Reversus in oppidum. Juxta litteram non crudelitate fratres vexabat, sed peccatum venditionis quod in eo commiserant, purgabat: simul etiam ut experiretur si tales essent erga fratrem suum quales erga se exstiterant.

(c) Ita uterque cod.; forte leg. vilitatem.

« PoprzedniaDalej »