Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

Usque ad exortum

Est cunctis nomen tuum

Deus, laudabile,

Qui inde novum solem

Mittis mira lege,

Qui lustrat orbem radiis

Et fotu terras vegetet.
Hic, Columbanus nomine,

Columbinæ vitæ fuit,

Dignus habere Spiritus sancti
Pignus in hac vita.

Hic terram cum Abraham reliquit

Et cognatos propter Deum; Hic cum Joanne regis incestum Increpare non metuit;

Huic pastum dat Deus

In deserto cum Moyse; Huic cœlum obsequi est

Paratum cum Josue;

Hic feras mansuefecit et corvos,
Ut Helias et Daniel;

Hic persecutionem cum apostolis
Christi perpetitur;

Huic ipse veritatis hostis, nutu Dei,
Testatur quod hic veritatis

Cultor foret.

Nos ergo te deposcimus,

Beate, quo nos Domino tu commendes.

CAP. XXX. In Natale sancti Andreæ apostoli.

Deus, in tua virtute

Sanctus Andreas gaudet et lætatur,

Eamdem comitatus.

Piscatio nati tui ipse primum.

Factus piscator populorum Myrmidones idololatras diu Fluctivagos rite cepit fidei,

Iis legibus Achaiam tuis Deus,

CAP. XXXI.

De apostolis.

Clare sanctorum

Senatus apostolorum, princeps

Orbis terrarum rectorque regnorum, Ecclesiarum mores et vitam

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

Sit Trinitas, deitas scilicet

Unica, coæqualis gloria,

Pater, Filius, Spiritus sanctus, tria sunt.

Nomina, omnia eadem substantia.

Deus genitor, Deus genitus, in utroque

Sacer Spiritus, deitate socius.

Non tres tamen dii sunt.

Deus vere unus est. Sic Pater Dominus,
Filius, Spiritusque sanctus.

Proprietas in personis, unitas

Est et in essentia.

Majestas par, et potestas, decus,

Honor æque per omnia.

Sidera, maria, continens arva,

Simul et universa condita. Quem tremunt impia tartara,

Colit quoque quem et abyssus infima.

Nunc omnis vox, atque lingua

Fateatur hunc laude debita.

Quem laudat sol, atque luna

Dignitas adorat angelica.

Et nog voce præcelsa nunc omnes
Jubilemus altithrono Domino
Laudes in excelsis.

Eia et eia omnes simul

Modulemur organica cantica
Dulce melodia.

O veneranda Trinitas!

O adoranda Unitas!

Per te sumus creati, vera
Æternitas,

Perte sumus redempti,
Summa tu Charitas.
Populum cunctum, salva,
Libera, eripe et emunda.

Te adoramus, Omnipotens, tibi canimus,
Tibi laus et Gloria.

CAP. XXXVII.

Alma chorus Domini

Compangat nomina summi

Messias, Soter, Emmanuel,

Sabaoth, Adonai.

Est unigenitus via, vita,

Manus, homousion.
Principium, primogenitus
Sapientia, virtus.

Alpha, caput, finisque simul.
Vocitatus, id est w.

Fons et origo boni Paracletus,
Ac mediator.

Agnus, ovis, vitulus, serpens,
Aries, leo, vermis :
Os, Verbum, splendor, sol,
Gloria, lux, et imago.
Panis, flos, vitis, mons, janua,
Petra, lapisque.

Angelus, et sponsus, pastorque,
Propheta, sacerdos :
Athanatos, ischyros, o Theos,
Pantocrator, isus.

Salvificet nos, sit cui secla

Per omnia δοξ.

Alia.

A Arceopagita dictus,

B

Inter suos exstitit primus. Sed istius primatus apicem, Cunctampue gloriam mundi Sprevit sancti monitis Pauli; . A quo instructus atque baptismatis Gratia lotus

Præsul et doctor plebi præponitur Atheniensi,

Quam lucifer velut quidam

Radiens omnibus exuit

Errorum tenebris.

Ac dogmatis sacri lumen
Nuntiat patriæ, necnon
Et vicinis gentibus.

Posthæc instinctus amore

Divino, et a præsule apostolico
Visitat gentes procul habitantes
Et ferocia regna Galliæ.
In quibus continuo prædicans,
Ac plurimos hominum
Convertent ad Dominum,
Postremo ab impiis capitur,
Et pro Christi nomine
Cum sociis plectitur.

O quam felix Parisiæ civitas,
Qua tanti martyris sepulta
Noscuntur ossa corporis !
Sed non minus Radaspona beata
Quæ nutu supero translata
Nunc ossa tenet eadem !

CAP. XXXVIII. In natale sancti Dionysii Areo- C Ergo jam utrumque populum,

pagita et episcopi sociorumque ejus.

Exsultemus in ista.

Fratres, solemnitate, gaudeat pariter
Oomnis Ecclesia,

Diem annuum colens.

Qua Dionysius, præsul magnificus

Cum Rustico, et Eleutherio

Suis sociis,

Martyrii corona splendidus

Cœlum petit.

Hic Athenis quondam philosophus, et

Necnon omnes adjuvamen
Tuum rite quærentes,

Precibus commenda sedulis
Summo regi, venerande
Martyr, o Dionysi.

FINIS.

Alia manus, non tam sæculo XII inferior, addidit in margine sequentia.

In cœnobium istud transtulerat

Mortalium Rex invictissimus regum Arnolfus Sanctissimi thesaurum corporis Dionysii.

B. NOTKERI CARMINA.

(Vide Patrologiæ tom. LXXXVII, col. 40 et seqq., in Appendice ad scripta sancti Galli.)

B. NOTKERI BALBULI

SANCIT GALLI MONACHI

MARTYROLOGIUM.

(Apud Canisium, Lectiones antiquæ, tom. II, ex bibliotheca S. Galli.)

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

natalis S. Desiderii x Kalend. Junii; ex die S. Co- A historiæ illæ ad verbum cum exemplari nostro conlumbæ confessoris v Idus Junii; ex natali S. Galli, et ex festo dedicatæ basilicæ in honorem S. Galli. Item ex Indiculo N. P. Isonis, quem habes in vetustissimo codice rubro in fol. parvo et pergameno.

« Quod vero Martyrologii hujus auctor sit Notkerus, æque clarum fit ex alia quadam perantiqua scheda membranacea præfixa Martyrologio seu Kalendario Adonis in magno cod. Historia Scholasticæ, ubi veteris cujusdam Patris manu descriptæ leguntur historiæ S. Desiderii, Verenæ, etc., et quidem, ut ipsemet exscriptor testatur, ex Martyrologio Notkeri, quod aliud non est quam hoc nostrum, cum

sentiant. Cum autem duo fuerint apud nos Notkeri scriptis celebres, aliter nimirum Balbulus,qui anno Domini 912 obiit; alter Physicus, qui anno salutis 1032 mortuus est, priorem illum fuisse hujus operis parentem inde liquidum evadit,quod ipse superstes erat,quando Ado episcopus Viennensis reliquias S. Desiderii Martyris ad Monasterium S.Galli transmisit. Factum est autem hoc anno Redemptoris 870. Caret porro Martyrologium hoc mense Novembri et Decembri, et alicubi etiam aliquot diebus, nescio quo infortunio. » Hæc Metzlerus.

JACOBI BASNAGII DE NOTKERO OBSERVATIO.

tatur; tamen a Bollandianis refertur.

Ecce decus patriæ Notkerus dogma sophiæ.
Ut mortalis homo conditur hoc timulo.
Idibus Octonis hic carne solutus Aprilis.
Cœlis invehitur, carmine suscipitur.

IV. De Sequentiis Notkeri. - De scriptis Notkeri hæc habet Eckerhardus in ipsius Vita, c. 33: «Pater sanctus pauca scripsit præter Sequentias et alia modica.» Sed circa scripta Notkeri, ut in cæteris, peccasse videtur Eckerhardus; qui enim ipsius martyrologium modicum opus potest appellare? Quis vero ignoscat auctori quem latuit ille liber?

I. De Notkero episcopo Leodiensi, Plurimi fuere B epitaphium an ejus tumulo fuerit insculptum dubiNotkeri eodem fere tempore: ab episcopo Leodiensi Notkero ordiamur; quanquam ætate paulo recentior, dignitate fuitsuperior. Hunc monachum faciunt Benedictini auctoritate Magdeburgensis Chronici, in quo præpositus mouasterii Sangallensis dicitur. Animadvertere debuerant illi erasse turpiter Chronici auctorem, qui Notkerum monasterii præpositum asserat ann. 1008 (CHAPEAVILLE, Gesta pontif. Leod., t. I, p. 214) cum jam episcopus fuisset an. 971: et revera plurima referuntur Othonis secundi diplomata, quibus Hoyensem comitatum variaque concessit Notkero, jam episcopo Leodiensi. Non igitur potuit esse monachus an. 1008, nec fuit unquam, Urbis Leodiensis fundator appellatur, quippe illam muris cinxit, ædificiis decoravit; mosam in urbem induxit, litterarum studium invexit. Tantæ severitatis fuit in vitiosos, ut non modo canonicam, sed etiam sæcularem pœnam apud ipsum luerent. Quicunque peccator enim.

Ivit in exsillium, resipiscere ni properasset.
Aut fregit collum, vel amatos perdidit artus.
Talis érat reprobis, tum formidabilis omni
Perjuro, etc.

(Anselm., ibid., c. 58, p, 220.) Talibus gestis formidabilem episcopum quis non timuisset?

II. De duobus aliis Notkeris. Alter fuit Notkerus abbas Sangallensis; cum enim præfectura sponte cessisset Burchardus, ab Othone creatus est abbas Notkerus ea lege, ut nihil capitale absque nutu Burchardi adhuc viventis ageret. Eodem autem fere tempore præfecturam suscepit, ac alter Notkerus ad episcopalem sedem promovebatur. Abbas enim renuntiatus est an. 973, et obiit an. 981:

Hic abbas fuit nepos alterius Notkeri doctoris, pictoris, medici et poetæ, quem piperis Granum, ob acrimoniam vel morum severitatem nimiam, appellabant: hic cæcus obiit. Sæculo sequenti,undecimo scilicet, vix alter Notkerus, Labeo dictus, et postea beati titulo decoratus. Denique sæculo decimo tertio fuit quintus vel potius sextus Notkerus, doctissimi et benignissimi nomine sæpius indicatus. Hi omnes a Notkero de quo nunc agendum diversi fuere.

III. DE Nothcro Balbulo. BALBULI. titulo a cæteris distinguitur, iisque omnibus ætate fuit superior; puer enim oblatus est ad sanctum Gallum an. 840, et ordines sacros recepit; studiis incubuit sub Isone præceptore, qui ad an. 871 excessit e vivis. Illum Carolo Magno coævum fecit Eckerhardus et post illum scriptores plurimi. Non tam illorum quam Eckerhardi supinitatem mirare, qui Vitam Notkeri descripturus ipsius ætatem non noverat. Si credas huic panegyristæ, fuit propheta Notkerus, sæpius cum dæmonibus lusit et manus conseruit. Vix alia ab ipso discas. Obiit vin Idus Apriles an 912. Hoc

C

D

Tribuuntur plurima Notkero Balbulo. Primo indubitatum est Sequentias composuisse, hoc est rhythmicas preces quæ cantari solent ante evangelium in festis solemnioribus. Hoc opusculum ut præcipuum notavit Eckerhardus.Observandum tamen illum in errorem etiam hic incidisse; memorat enim Notkerum Sequentiam illam a se compositan : Sanctus Spiritus adsit nobis gratia, Carolo Magno misisse, qui in gratiarum actionem hymnum: Veni Creator, ipsius ore dictatum retribuit. Talibus alis, inquit (Eckerhard., Vita Notkeri, c. 18), solent pennata animalia se mutuo ferire, id est, perfecti viri et docti spiritali scientia eruditi solent se diversitate adhortationum exercitare; sic sanctus Augustinus, B. Hieronymo, » etc. Quam fatue! cum falsitatis dicam effugere non possit, et ex superius dictis pateat tale hymnorum commercium Notkero cum Carolo Magno,qui a longo tempore ex hoc sæculo migraverat, intercedere non potuisse.

V. De variis ipsius operibus. — Varia alia concinnavit opuscula Notkerus. Primo in gratiam amici Landberti, alphabeti litteras, quæ olim ad significandam modulationem inserviebant, elucidavit :secundo (ld. ibid.,c.20), transtulit,idem sanctus vir Psalterium de Latina lingua in barbaricam linguam, sicut hodie est in armario; hoc est,ad finem duodecimi vel ad initia decimi tertii sæculi; hoc enim tempore scribebat Eckerhardus,cujus verba desumpsimus. Tertio varios composuit hymnos et carmina. Quarto inter illa occurrit fragmentum Vitæ S. Galli metrice scriptum. Sed asserit præterea Goldastus (Rerum Alam. t. II, p. 195), exstare in Palatinatu, apud viduam Wolfgangi Wecterii, Historiam sancti Galli et subsequentium temporum ad suam usque ætatem in morem Ciceronianum, id est per dialogos. Quinto tribuit eidem Notkero Goldatus chartas quasdam vice Weinhidardi cancellarii scriptas. Sexto libri duo de Gestis Caroli Magni sub nomine Sangallensis monachi exarati Notkero Balbulo vindicantur.

VI. de Martyrologio. Martyrologium quod attinet, indubio fuit a Notkero concinnatum, et inter ejus scripta primum jure merito locum tenet. Non video

[blocks in formation]

S. P. N. NOTKERI, COGNOMENTO BALBULI, MONACHI SANCTI GALLI.

[blocks in formation]

B fecit, chirographum perditi hominis, quod diabolo fecit orando recipere meruit, et diem mortis suæ propter conversionem Joseph Hebræi distulit, et conscriptionem cujusdam nefandi sceleris etiam defunctus abolevit.

Item Romæ sanctæ Martinæ virginis et martyris, qui sub Alexandro imperatore pro fide Christi mul- C tis tormentorum generibus cruciata, et ad extremum gladio est percussa: quæ etiam ferocitatem leonis numine habitantis in se Spiritus sancti mitigavit, et simulacra orando destruxit, ac multos ad fidem Christi convertit. Pro cujus vindicta imperator impiam vitam se ipsum lacerando finivit.

Eodem die apud Spoletum Tuscia civitatem passio sancti Concordii presbyeri Romani de titulo Pastoris, temporibus Antoniniimperatoris. Qui pro eo quod idolis sacrificare noluit, a Torquato comite capitalem sententiam accepit. Item Romæ via Appia Coronæ et militum triginta, qui sub Diocletiano Augusto pro confessione Christianæ fidei martyrio coronari meruerunt.

In Cæsarea metropoli Cappadociæ, depositio S. Basilii episcopi, qui Regulam fratrum et multa alia utilia conscripsit, et super multa mirabilia quæ

D

In Africa natalis sancti Fulgentii Ecclesiæ Ruspensis episcopi et confessoris. Qui tempore Wandalicæ persecutionis, ob catholicam fidem, et eximiam doctrinam, ab Arianis multa perpessus, et diu apud Sardiniam exsilio relegatus, tandem ad ecclesiam suam redire permissus, et vita et verbo clarus sancto fine quievit, annum sui episcopatus agens vicesimum quintum, vitæ autem totius sexagesimum quintum.

Apud Alexandriam sanctæ Euphrosynæ virginis, quæ orationibus patris sui Pafnutii de sterili matre pergenita, in puerili ætate constituta, clam se tonderi fecit,et monasticam vitam expetiit, Smaragdi sibi nomen imponens. Post etiam in conclusione viginti octo annis in omni sanctitate perdurans, tacta agrotationis incommodo, et mortem sibi adesse cognoscens, manifestavit se religioso, et lacrymis multoties quærenti se jam patri. Cujus nomen et conversatio sub interpretatione castissimæ apud Romanos celebris habetur. IV NON. JAN.

[ocr errors]

Octava sancti Stephani. Romæ Telesphori papæ. Qui constituit ut septem hebdomadibus ante Paschajejunium celebraretur,et in Nativitatis Domini nocte missa frequentaretur, et hymnus angelicus, id est Gloria in excelsis Deo, caneretur. Omni autem reliquo tempore, nullus ante horam tertiam, qua Dominus traditur crucifixus, missam celebrare præsumeret. Hic etiam martyrio

« PoprzedniaDalej »