L'arte poetica

Przednia okładka
1901
 

Wybrane strony

Spis treści

Inne wydania - Wyświetl wszystko

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 55 - Saxa movere sono testudinis et prece blanda Ducere quo vellet. Fuit haec sapientia quondam, Publica privatis secernere, sacra profanis, Concubitu prohibere vago, dare jura maritis, Oppida moliri, leges incidere ligno ; Sic honor et nomen divinis vatibus atque 400 Carminibus venit.
Strona 12 - Musa dedit fidibus divos puerosque deorum et pugilem victorem et equum certamine primum et iuvenum curas et libera vina referre. 85 descriptas servare vices operumque colores cur ego, si nequeo ignoroque, poeta salutor?
Strona 32 - Satyros, ita vertere seria ludo, ne quicumque deus, quicumque adhibebitur heros, regali conspectus in auro nuper et ostro, migret in obscuras humili sermone tabernas, aut, -dum vitat humum, nubes et inania captet.
Strona 54 - ... tu nihil invita dices faciesve Minerva : 385 id tibi iudicium est, ea mens. si quid tamen olim scripseris, in Maeci descendat iudicis auris et patris et nostras, nonumque prematur in annum, membranis intus positis : delere licebit quod non edideris; nescit vox missa reverti.
Strona 18 - Orestes. siquid inexpertum scaenae committis et audes 125 personam formare novam, servetur ad imum, qualis ab incepto processerit, et sibi constet. difficile est proprie communia dicere ; tuque rectius Iliacum carmen deducis in actus, quam si proferres ignota indictaque primus.
Strona 42 - Ingenium misera quia fortunatius arte Credit et excludit sanos Helicone poetas Democritus, bona pars non ungues ponere curat, Non barbam, secreta petit loca, balnea vitat.
Strona 6 - Ordinis haec virtus erit et venus, aut ego fallor, Ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici, Pleraque differat et praesens in tempus omittat; Hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.
Strona 58 - Studium sine divite vena, nee rude quid prosit video ingenium : alterius sic 410 altera poscit opem res et coniurat amice, qui studet optatam cursu contingere metam, multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit, abstinuit venere et vino ; qui Pythia cantat tibicen, didicit prius extimuitque magistrum. nunc satis est dixisse ' ego mira poemata pango ; occupet extremum scabies ; mihi turpe relinqui est, et quod non didici sane nescire fateri.
Strona 22 - dicat, 155 aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores, mobilibusque decor naturis dandus et annis. Reddere qui voces iam scit puer et pede certo signat humum, gestit paribus colludere, et iram colligit ac ponit temere et mutatur in horas.
Strona 10 - ... multa renascentur quae iam cecidere cadentque quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus, quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.

Informacje bibliograficzne