Obrazy na stronie
PDF
ePub

Psalm 74, 19 post n adde w. ita Chaldaeus

Psalm 80, 5 bona scribe nuboa

Psalm 80, 7 777 scribe 7 Ps 44, 15

Psalm 80, 16 dele 43 ΠΟΙΟΝ j= 551, e commate 18 anticipata. vide me ad Isa 41, 1 cett

Psalm 81, 17 m scribe

Psalm 83, 81scribe ya aw¬ vel na aw. Tyro locus hic non est, Bostrae est

Psalm 83, 9 την scribe 293

Psalm 118, 27 Snaya scribe 5993 salicibus Lev 23, 40. confer 29 am Buxtorf lex chald 1659

vertit,

Genes 1, 27 by bus si Symmachus ἐν εἰκόνι διαφόρῳ by legit, ut ab aba est Psalm 12, 3 Paral I 12, 33. satis recens Symmachus est, ut vel bab ei placuisse credere possimus. idem be alterum accusativum credidit ὄρθιον (non ὄρθιον ὁ Θεὸς sed ὄρθιον solum scripsit).

V

Pedanium Dioscoridem, Neronis aequalem, Anazarbi in Ciliciae oppido natum esse constat, quod Tarso haud procul abest. hunc Dioscoridem περὶ ὕλης ἰατρικῆς scribentem libri exordium fecisse legimus hocce: πολλῶν οὐ μόνον ἀρχαίων ἀλλὰ καὶ νέων συνταξαμένων περὶ τῆς τῶν φαρμάκων σκευασίας τε καὶ δυνάμεως καὶ δοκιμασίας, φίλτατε Αρειε, πειράσομαί σοι παραστῆσαι μὴ κενὴν μηδὲ ἄλογον ὁρμήν με πρὸς τήνδε τὴν πραγματείαν ἐσχηκέναι διὰ τὸ τοὺς μὲν αὐτῶν μὴ τετελειωκέναι, τοὺς δὲ ἐξ ἱστορίας τὰ πλεῖστα αναγράψαι. haec imitatum credo eum qui Lucae Ι, 1-4 scripsit: ἐπειδή περ πολλοὶ ἐπεχείρησαν ἀνατάξασθαι διήγησιν περὶ τῶν πεπληροφορημένων ἐν ἡμῖν πραγμάτων, καθὼς παρέδοσαν ἡμῖν οἱ ἀπ' ἀρχῆς αὐτόπται καὶ ὑπηρέται γενόμενοι τοῦ λόγου, ἔδοξε καμοὶ παρηκο λουθηκότι ἄνωθεν πᾶσιν ἀκριβῶς καθεξῆς σου γράψαι, κράτιστε Θεόφιλε, ἵνα ἐπιγνῶς περὶ ὧν κατηχήθης λόγων τὴν ἀλήθειαν. quod si recte dixero, probatum est, in tertio evangelio a variis manibus profecto inesse partes quasdam ab ipso Luca medico (Coloss 4, 14) Pauli tarsensis amico scriptas. nam et medicum decebat materiam medicam nosse et Pauli tarsensis amicum rationi consentaneum est librum de arte sua a Pauli sui cive, viro celeberrimo, scriptum legisse. tot pueros imitandi et variandi artes docui, ut ipse me in diiudicandis evangelii verbis non erravisse arbitrer: sin aliis secus videbitur, non refragabor. qui si Dioscoridem bene, Lucam male et parum adcommodate scripsisse dixerint, id pro me valere norint. fato enim quodam adverso fieri solet, ut qui imitentur, nisi artis pergnari sint, miserrime detorqueant quae exprimenda sibi proposuerunt. et si Dioscoridem recte rationem

esse

reddidisse nemo negaverit, cur scribere librum aggressus sit enim dicit libros de materia medica agentes, quotquot extent, inutiles Lucam non habeo quo modo excusem, qui cum plurimos auctores de Iesu rebus gestis exposuisse fateatur eosque ad id negotii gerendum aptissimos, ex hac ipsa copia sibi quoque aliquid conscribillandum esse concludit, cum opera multo minore Theophilo suo zv αὐτόπτων βιβλία in manus dare potuisset, ipse non αὐτόπτης, sed παρηxolovinx's tantum. ipsa vero exordii lucani ineptia eo me adigit ut otiosum imitatorem me legere credam: nam qui rerum gravitate coactus ad aliquam rem enarrandam aggreditur, ordine ac ratione procedere solet neque ea ipsa re se excusare qua prudentibus se accusandum prodit. evangelii tertii aetatem nosse interpretis psalmorum interest, nam Luc 24, 44 primum hagiographa tamquam canonis pars laudantur, cum paulo ante (Mth 5, 17 7, 12 11, 13 22, 40 Luc 16, 16) libri sacri νόμῳ καὶ προφήταις solis contineantur.

I

5

10

15

Psalmos in WZ praecedunt carmina haec:
Nongentis pariterque novem labentibus annis
ex illo, carnem quo sumpsit tempore Christus,
filius Arnulfi regis cum sceptra teneret

annis bis senis iuvenis Hludovicus herilis,

mente humili pollens Salomon, pietate redundans,
tertius a priscis et eodem nomine dictus,

quos sibi pontifices legit Constantia dives,
praesul et abba simul meritis electus opimis,
scriptores cauta varios indagine lustrat,
hoc et psalterium docte collegit in unum,
pandens lectori studioso mente sagaci
auctorum sensus vario sermone secretos.
pagina bis binis loquitur nam quaeque columnis
quae stilus hebraico verissima fonte refundat,
Hieronimo haec reserante quidem sermone latino:
gr[a]ecus et hic proprie sensus ac sermo patescit
litterulis nostris nostroque caractere scriptus,
quem tamen ex gr[a]eco versum sermone latino
quam dixi supra retinet quoque pagina scripta,
20 ecclesia haec etiam iugiter romana frequentat.
editio communis et haec vulgataque fertur.
ex quibus hebraicae interpres linguae venerandus
et reprobanda notat nec non retinenda figurat.
sed tamen hac quarta translatio scripta columna
25 est, quam praefatus, bene septuaginta secutus,

I- -6 > Z | 8 merititis elestus Z | 10 ē Z | 14 *ebraico Z | 16 e Z 21 edicio WZ | 24 haec contra Z 25 prefatus Z

35

ex gr[a]eco in linguam transferre fideliter istam
Hieronimus studuit totaque fide reseravit.
hanc etiam populi psallunt orientis et isti,
Gallia quos genuit, quos et septentrio gignit.

30 quadruplicem ergo (precor) caute nunc inspice, lector,
psalterii formam vario sermone coactam,
amplius et noli quovis paradigmate falli,
veridica ante oculos auctorum dogmata cernens.
prima quidem supra folio descripta columna
quae recitant Galli retinet sermone fideli,
horum Hieronimo, ceu dixi, interprete fido.
hac quicquid certe discordat ab editione,
hoc et ab hebraico pariter distare memento.
sed vulgata tenet minus et correcta secunda:
haec et Romani psallunt Italique frequentant.
tertia sed vere hebraico translata magistro
continet et nobis melius haec omnia pandit.
ultima nam gr[a]eco proprie sermone notata
quae minus, ut dixi, cum sint vulgata, probamus.

I Versiculi Hieronimi prbri.

5

ΙΟ

15

20

Psallere qui docuit dulci modulamine sanctos,
noverat iste decim legis qui verba dedisset,
quot digitis cithara c[h]ordis totidemque dicavit
nomina vel signum numerum crux ipsa notaret
credere quid dubitas? virtus regit omnia Christi,
qui varias iunxit uno sub carmine linguas,

ut pecudes volucresque deum cognoscere possint.
hic sonus est fidei mentes qui mulcet amaras.
sic creatura prior tanto pro munere gaudet,
offerat ut domino salvet quos gratia vocis.
nunc Damasi monitis aures praebete benignas.
quisque sitit veniat, cupiens haurire fluenta:
inveniet latices, servant qui dulcia mella,
sordibus expositis purgant penetralia cordis,
corpus tum renovant Christo servire parati.
Christi sanctum cognoscere debes.
pastorem puerum multis de fratribus unum
angelus ex ovibus rapuit regemque dicavit,
organa qui sciret manibus componere solus,
psallere per citharam populis caelestia regna.
ingentem clipeoque gravi frustraque minantem

37 cete Z | 42 pandet Z | 3 cythara W|6 uno iunxit Z ¦ 7 cognosce W11 brebete Z | 16 lacuna in WZ | 19 mnibus Z | 20 cytharam WZ|

impia

faleras et tela gerentem,

surdorum demens coleret qui templa deorum,
mactavit saxo tereti truncumque reliquit

25 iudicioque dei ingenti mox c[a]ede peracta

I

5

IO

monstravit populis tulerat qu[a]e ex hoste trophaea.
haec Damasus scit, sancte, tuos celebrare triumphos.
expliciunt versus Damasi papae.

item versus:

aeterni[que] patris pariterque in nomine nati,
spiritus et sancti, quorum est substantia compar
et virtus similis parilisque in saecla potestas
psalmorum liber orditur, sermone vocatus
hebr[a]eo sephar talim, quod voce latina

est liber ymnorum, David quem rex benedictus
edidit adiunctis sociis, Hieronimus autem
presbyter archivis hebr[a]ei fontis ab ipsis
Gr[a]ecorumque libri de falsis vera sequestrans

traxit in eloquium felix citharista latinum.

22 lacuna in WZ | 26 trophea W | 8 presbiter Z | 10 cytharista Z

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Anzeigen.

567

.ספר תהלות

Liber Psalmorum Hebraicus atque Latinus ab Hieronymo ex Hebraeo conversus. Consociata opera ediderunt Const. de Tischendorf, S. Baer, Fr. Delitzsch. Lips. 1874. kl. 8. XVI S. 132 Bl. u. 60 S.

Psalterium iuxta Hebraeos Hieronymi e recognitione Pauli de Lagarde. Accedit corollarium

criticum. Lips. 1874. 8. XVI u. 168 S.

In den vielverschlungenen Labyrinthen der biblischen Texte sind sorgfältig gesichtete, von kritisch zuverlässiger Hand dargebotene Urkunden der Ariadnefaden, an welchem man sich in den Irrgängen zurechtfinden und mit der Zeit aus dem unheimlichen Dunkel an das Licht der Wahrheit zu gelangen hoffen darf. Derartige Hülfsmittel sind daher stets willkommen; auch die beiden oben genannten Schriften sind es, von denen jede nach einer besonderen Richtung hin das Gebiet theils der biblischen theils der patristischen Textkritik in dankenswerther Weise aufhellt und lichtet.

Die erstbezeichnete giebt die Psalmen (gewöhnlich b genannt, masorethisch aber nb) sowohl hebräisch als auch lateinisch nach der Uebersetzung des Hieronymus aus der 'Grundsprache, so dass beide Texte einander gegenüberstehen. Wir finden daselbst nach dem Vorworte, in welchem Hr. Prof. Delitzsch über die drei von Hieronymus bearbeiteten Psalterien (Romanum in dem Missale, Gallicanum in der Vulgata, Version aus dem Hebräischen), über die Entstehung der Ausgabe, einige neu benutzte Codices u. A. berichtet (die Jahrzahl 1803 auf S. X, 2 scheint verdruckt zu sein), sowie nach einem kurzen Abrisse der poetischen Accentuation (XI-XVI) einen unstreitig den werthvollsten Bestandtheil dieser Edition bildenden sorgfältig gereinigten masorethischen Text, der aus den bes en Quellen geschöpft und in gefälliger Schrift mit einer ausse rordentlichen Akribie zur Darstellung gebracht ist. An den selben schliessen sich mehrere grössten

[ocr errors]
[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »