T. Livii Patavini Historiarum: libri qui supersunt omnes et deperditorum fragmenta, Tomy 5-6

Przednia okładka
C. Tauchnitz, 1829
 

Co mówią ludzie - Napisz recenzję

Nie znaleziono żadnych recenzji w standardowych lokalizacjach.

Inne wydania - Wyświetl wszystko

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 45 - Porcius longe anteibat. in hoc viro tanta vis animi ingeniique fuit, ut quocumque loco natus esset, fortunam sibi ipse facturus fuisse videretur. nulla ars neque privatae neque publicae rei gerendae ei defuit : urbanas rusticasque res pariter callebat. ad summos honores alios scientia iuris, alios eloquentia, alios gloria militaris provexit : huic versatile ingenium sic pariter ad omnia...
Strona 48 - Ornamenta et vestem muliebrem et véhicula, quae pluris, quam quindecim millium aeris, essent, in' censum referre iuratores iussi. Item mancipia minora annis viginti, quae post proximum lustrum decem millibus aeris, aut eo pluris, venissent, uti ea quoque decies tanto pluris, quam quanti essent, aestimarentur ; et his rebus omnibus terni in mil lia aeris attribuerentur.
Strona 48 - ... opera deinde facienda ex decreta in earn rem pecunia, lacus sternendos lapide, detergendasque qua opus esset cloacas, in Aventino et in aliis partibus, qua nondum erant, faciendas locaverunt. et separatim Flaccus molem ad Neptunias aquas, ut iter populo esset, et viam per...
Strona 45 - ... quodcumque ageret: in bello manu fortissimus multisque insignibus clarus pugnis; idem, postquam ad magnos honores pervenit, summus imperator; idem in pace, si ius consuleres, peritissimus, si causa oranda esset, eloquentissimus nee is tantum, cuius lingua vivo eo viguerit, monumentum eloquentiae nullum exstet, vivit immo vigetque eloquentia eius sacrata scriptis omnis generis.
Strona 256 - Romana m tumulo conspexit, praeparatis ad certamen animis suorum venienti agmini consulis obvius fuit. Et Romani expediti ad pugnam exierant, et hostes levis armatura erat, promptissimum genus ad lacessendum certamen. Congressi igitur extemplo tela coniecerunt; multa utrimque vulnera temerario incursu et accepta et inlata; pauci utriusque partis ceciderunt.
Strona 8 - Stipendium duplex dedit; multi omnium ordinum donati militaribus donis 3 currum secuti sunt, carminaque a militibus ea in imperatorem dicta, ut facile appareret in ducem indulgentem ambitiosumque ea dici, triumphum esse militari magis favore quam populari celebrem.
Strona 132 - Genera autem fraudis duo mutandae viritim civitatis inducta erant. Lex sociis ac nominis Latini, qui stirpem ex sese domi relinquerent, dabat, ut cives Romani fierent. Ea lege male utendo alii sociis, alii populo Romano iniuriam faciebant.
Strona 156 - Romam rediit. censores vias sternendas silice in urbe, glarea extra urbem substruendas marginandasque primi omnium locaverunt...
Strona 107 - Eo anno rogatio primum lata est ab L. Villio tribuno plebis, quot annos nati quemque magistratum peterent caperentque. inde cognomen familiae inditum, ut Annales appellarentur.
Strona 113 - Tarracinam, ingratum opus, quod praedia habebat ibi privatamque publicae rei impensam ins(er)uerat; theatrum et proscaenium 3 ad Apollinis, aedem lovis in Capitolio columnasque circa poliendas albo locavit et ab his columnis, quae incommode opposita videbantur, signa amovit clipeaque de columnis et signa militaria adfixa omnis generis dempsit.

Informacje bibliograficzne