Obrazy na stronie
PDF
ePub

B

habuit,qui regi Sueonum, nomine Olef (a), partis suæ mandatum tale intimari jussit, servum Dei, qui ex parte regis Ludovici missus, fines regni ejus peteret, sibi per omnia cognitum fore, ac se in vita sua nunquam tam bonum vidisse hominem; nec in quolibet mortalium aliquando tantam fidem invenisse, ideoque cognita ejus sanctissima bonitate, omnia quæ illi in regno suo causa Christianæ religionis disponere vellet, se ei concessisse: ipsumque petere, ut similiter in regno suo ei permitteret culturam Christianitatis, quam optabat statuere, quia ipse nihil aliud quam quod bonum et rectum foret, vellet perficere. Susceptum itaque peragens iter, viginti ferme diebus navigio transactis, pervenit ad Byrcam, ubi invenit regem et multitudinem populi nimio errore confusam. Instigante enim diabolo, adventum beati viri omnimodis præsciente, contigit eo ipso tempore, ut quidam illo adveniens diceret, se in conventu deorum, qui ipsam terram possidere credebantur, adfuisse, et ab eis missum, ut hæc regi et populis nuntiaret. Vos, inquiunt, nos vobis propitios diu habuistis, et terram incolatus vestri cum multa abundantia nostro adjutorio in pace et prosperitate longo tempore tenuistis; vos quoque nobis sacrificia et vota debita persolvistis, grataque nobis vestra fuerunt obsequia. At nunc et sacrificia solita subtrahitis, et vota spontanea segnius offertis; et, quod magis nobis displicet, alienum Deum super vos introducitis. Si itaque nos vobis propitios habere vultis, sacrificia omissa augete, et vota majora persolvite, alterius quoque Dei culturam, quæ contraria nobis docetur, ne apud vos recipiatis, et ejus servitio ne intendatis. Porro si etiam plures deos habere desideratis, et vobis nos non sufficimus, Ericum quondam regem vestrum nos unanimes in collegium nostrum (b) adsciscimus, ut sit unus de numero deorum. Hoc ergo diabolicum mandatum publice denuntiatum, in adventu domni episcopi mentes cunctorum perturbabat, et error nimius ac perturbatio corda eorum omnium confuderat. Nam et templum in honore supradicti regis dudum defuncti statuerunt, et ipsi tanquam deo vota et sacrificia offerre cœperunt.

litus sibi injunctum credebat, visione quadam imbu- A dicti regis Horici missum pariter et signum secum tus,quam antea viderat. Visum namque est ei,quod pro ipso itinere valde esset sollicitus, et quod ad quemdam deveniret locum, in quo erat structura ædificiorum magna, et mansiones diversæ, ubi obvius sibi quidam factus locutus est ei, dicens: De itinere quo sollicitaris, et de his quæ sunt in corde tuo, ne supra modum contristeris : quia hic est quidam propheta, qui te de his omnibus certum reddet; et ne aliqua menti tuæ super hoc insideat dubitatio, dicam tibi quis sit ille propheta. Abbas quidam clarissimus Adalhardus ipse nunc est propheta a Domino ad te missus,qui tibi ea quæ proventura sunt, annuntiabit. Quo ille audito exhilaratus animo, visus est illi respondisse: Domine, ubi inveniam eum? Et ille: Tu, inquit,cum labore invenies eum, nec est licitum tibi cuiquam insinuare. Tunc visum est ei, quod iret per circuitum mansionis ipsum quærendo, et in mente sua tractaret. Si, inquit, non interrogatus a me annuntiaverit mihi quæ sunt in animo meo, tunc verum illum prophetam comprobabo. Ad quamdam ergo perveniens mansionem, speciosissimam, vidit eum ibi in solio suo sedentem, et statim recognovit. Ille quoque confestim pronuntians, intentus in eum dicere quoque cœpit : « Audite, insulæ, et attendite, populi de longe. Dominus ab utero vocavit te, de ventre matris tuæ recordatus est nominis tui, et posuit os tuum quasi gladium acutum in umbɛa manus suæ protexit te, et posuit te quasi sagittam electam; in pharetra sua abscondit te, et dixit tibi: Servus meus es tu, quia in te gloriabor. » Quo dicto, extento brachio manum dexteram ad eum cœpit erigere. Ille autem,hoc viso, ad genua ejus accessit,sperans eum se velle benedicere. At ille subjunxit: « Dedi te in lucem gentium, ut sis illis in salutem usque ad extremum terræ. Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt Deum tuum et sanctum Israel,quia glorificavit te. » Hanc ergo visionem servus Dei cum ante profectionem illam longe vidisset, certum tenebat animo, Dei se imperio ad partes illas incitari; et maxime in verbo quod dictum est illi: Audite, insulæ, quia omnis fere patria illa in insulis est constituta. Et quod subjunctum est: Eris illis in salutem usque ad extremum terræ, quia finis mundi in Aquilonis partibus in Sueonum conjacet regionibus. Denique verbum, quod cum propheta Jeremia in fine commutatum est, scilicet, quia glorificabit te, ardorem desiderii, illi maximum nutriebat,quia palmam martyrii olim sibi promissam hoc significare putabat. Sueonum regi ab Horico commendatus, venit in Sueciam dæmonum instinctinctu in se turbatam. 45. Profectionem itaque hanc suscepturus, jam

(a) Ita etiam Gualdo. Olaum vocant auctores recentiores.

(b) Hinc Adamus de Sueonum veterum superstitionibus agens in cap. 233: » Colunt et deos, inquitex hominibus factos, quos pro ingentibus factis immortalitate donant, sicut in Vita S. Anscharii legi

C

D

Amicis dissuadentibus, regem ad epulas invitat, qui legationem approbat, sortium conditione interposita.

46. Adveniens itaque illuc domnus episcopus, ab amicis suis, quondam ibi cognitis, quærere cœpit, quomodo regem super hac re interpellaret. Qui omines toto adnisu contradicentes, asserebant nihil omnino ea vice legationem ejus proficere posse: sed, si quid haberet pretii, ea ratione eum dare debere,

tur Hericus rex fecisse, omnibus scilicet diis attributos sacerdotes, qui sacrificia populi offerant. » Ubi, si bene hujus loci sensum expressit Adamus, Hericus rex præcessorem cognominem suum in deorum numerum retulisse, eique sacra et flamines dicasse intelligendus est.

statim ei innotuit, et ut consolaretur animo admonuit, dicens: Confortare, viriliter age, quia Deus voluntati et legationi tuæ non abnuit. Sicque ipse fiducia sumpta spiritn interiori lætificatus exsultabat in Domino.

Placiti etiam accedit consensus.

ut vivus inde evaderet. Quibus ille : Non, inquit, A factum unus ex primoribus, amicus domni episcopi, pro vitæ meæ redemptione aliquid hic daturus sum: quia si Dominus meus ita disposuerit, pro ejus nomine paratus sum hic et tormenta subire, et mortem pati. Cum ergo pro hac re in maxima esset positus anxietate, tandem accepto consilio regem ad suum invitavit hospitium. Cui convivium exhibens, dona quæ potuit obtulit, et legationis suæ mandata retulit: nam et antea per missum Horici, et per fideles domni episcopi, qui ibi manebant, causa adventus ipsius eidem regi denuntiata fuerat. Delectatus itaque et claritatis ipsius benevolentia, et munerum datione, se quidem quæ ille suggesserat gratanter velle respondit. Antea tamen hic, inquit, fuerunt clerici, qui populari seditione hinc, non regio jussu. ejecti sunt. Quapropter et ego hanc legationem vestram confirmare nec possum, nec audeo, priusquam sortibus deos nostros consulam, et populi quoque super hoc voluntatem interrogem. Sit missus tuusin placito mecum proximo, et ego pro te loquar populo, et siquidem diis fautoribus illi tuæ consenserint voluntati, quod quæsiisti prosperabitur sin autem, et hoc tibi notum fuciam. Sic quippe apud eos moris est, ut quodcunque negotium publicum magis in populi unanima voluntate quam in regia consistat potestate. Anscharius divina inspiratione confirmatur. Sortes favent cœptis ejus.

B

C

47. Hoc ergo pastor noster devotissimus responso regis accepto, totum se ad Dsmini convertit refugium, jejuniis et orationibus vacans, atque in contritione et afflict lone cordis seipsum in conspectu Dei humilians. Verum ipso inter has pressurarum angustias posito, cum dies placiti appropinquaret, quadam die inter sacra missarum solemnia, dum sacerdos altari astans mysteria sacra benediceret, illi in terra prostrato cœlestis infusa est inspiratio. Siquidem Spiritus sancti dono interius roboratus, et fiducia maxima in anima confortatus, cognovit sibi omnia proventura uti vellet. Unde eidem sacerdoti sibi in omnibus familiarissimo post missam denuntiavit, nihil trepidationis se habere debere, quia gratia Dei secum comitaretur. Cui interrogantiquomodo id sciret, divinitus sibi inspiratum respondit. Quam mentis ejus illustrationem frater ille satis recognovit, quia taliter eum consolari divinitus multis antea probavit indiciis. Hanc ergo animi ejus fidu- D ciam statim rei confirmavit eventns. Nam rex, congregatis primo principibus suis, de hac Patris nostri legatione cum eis tractare cœpit, qui sortibus (a) quærendum statuerunt, quæ super hoc deorum voluntas esset. Exeuntes igitur more ipsorum in campum miserunt sortes, ceciditque sors quod Dei voluntate religio Christianorum ibi fundaretur. Quod

(a) More Germanis familiari, auctore Tacito in lib. de Moribus Germanorum. Et Julius Cæsar apud Germanos eam fuisse consuetudinem tradit, «<ut matresfamilias eorum sortibus et vaticinationibus declara

48. Deinde cum dies placiti advenisset, quod in prædicto vico Byrca habitum est, sicut ipsorum est consuetudo, præconis voce rex quæ esset eorum legatio, intimari fecit populo. Quo illi audito, sicut erant antea errore confusi, diversa sentire et tumultuare cœperunt. Quibus ita perstrepentibus, consurgens unus, qui erat senior natu, in medio plebis dixit Audite me, rex et populi: de cultura ipsius Dei pluribus nostrum bene est jam eognitum, quod in se sperantibus magnum possit facere subsidium. Nam multi jam nostrum sæpius et in marinis periculis, et in variis necessitatibus hoc probaverunt. Quare ergo abjicimus, quod necessarium nobis et utile scimus? Aliquando nempe quidam ex nobis Dorstadum adeuntes, hujus religionis normam profuturam sibi sentientes, spontanea voluntate suscipiebant. Nunc multæ interjacent insidiæ, et piratarum infestatione periculosum valde nobis iter illud factum est. Quod ergo tam longe positum prius quærebamus, hic nobis modo oblatum, quare non suscipimus? et qui hujus Dei gratiam nobis in multis utilem probavimus, quare servos ejus nobiscum manere non libenter assentiamus? Attendite, populi, consilium nostrum, et nolite abjicere utilitatem vestram. Nobis cnim quando nostros propitios non possumus habere deos, bonum est hujus Dei gratiam habere, qui semper in omnibus potest et vult ad se clamantibus auxiliari. Hoc ergo ita perorante, omnis multitudo populi unanimis effccta, elegit ut secum et sacerdotes essent, et quæ competebant mysteriis Christi, sine ulla contradictione fierent. Rex itaque a placito surgens. statim cum misso domni episcopi suum direxit nuntium, mandans populi unanimitatem ad suam voluntatem conversam, sibique per omnia placere: necdum tamen se plenam ei licentiam concedere posse, donec in alio placito, quod erat in altera parte regni sui futurum, idipsum populis ibi positis nuntiaret. Tunc iterum bonæ memoriæ Pater noster consueta sua sibi requirens subsidia, divinam clementiam intentius exorabat. Et ecce placiti tempus advenit, et rex præconis voce legationem domni episcopi, atque omnia pariter quæ in priori placito dicta et acta fuerant intimari fecit. Divina ergo providentia largiente, omnium corda ita adunata sunt, ut prioris placiti consensum cuncti laudarent, et se quoque his assentiri velle modis omnibus faterentur.

rent, utrum prælium commiti ex usu esset, necne,»> in lib. I de Bello Gallico. Lege Acta SS. Vulframni et Vuillebrodi.

Ecclesiæ construendæ accipit facultatem

49. Hoc itaque facto, convocato ad se rex domno episcopo, quæ fuerant gesta retulit. Sicque omnium unanima voluntate et consensu decrevit, ut apud eos et ecclesiæ fabricarentur, et sacerdotes adessent; et quicunque vellet de populo, absque contradictione fieret Christianus. Domnus autem et pastor noster prædictum nepotem venerabilis Gauzberti episcopi, Erimbertum nomine, manibus regis commendavit ut suo auxilio et defensione munitus, divina myste, ria ibidem ageret. Cui etiam rex in præfato vico atrium unum ad oratorium dedit fabricandum. Domnus quoque episcopus presbytero ad habitandum alterum cum domo emit, præbensque idem rex benignissimum circa domnum episcopum dilectionis suæ favorem fidelissimum quoque in omni parte sui circa Christianæ religionis cultum se fore velle pro misit. Sicque per Domini gratiam rite omnibus pe ractis, domnus episcopus ad sua reversus est.

Passionis consideratione discit tolerare adversa. 50. Porro angustiam maximam mentis, quam in ipso perpessus est itinere, dum illud iter pararetur, Domino revelante, Pater noster sanctissimus ante præscivit. Visum namque est illi quadam nocte, quod tempus esset passionis Domini, et quod ille præsens adesset, cum Dominus Jesus Christus a Pilato duceretur ad Herodem, et rursus ab Herode ad Pilatum; denique cum a Judæis et militibus sputa et opprobria patiens, per omnia membra verberibus, ut ipsi videbatur, afficeretur; ipse non sufferens sic illum puniri, accurrens, opposuit se post dorsum ejus verberantibus, omniaque verbera, quæ illi infligebantur, ipse in corpore suo susciperet, excepto quod statura procerior, capite illo eminentior videbatur, et idcirco illud defendere non poterat. Hanc itaque visionem miles invictus Christi, quid significaret prius non cognovit, quam de hoc itinere reversus mente tractavit, quanta opprobria et irrisiones ibi sustinuerit, et in quanta angustia fuerit, quantasque blasphemias in Deum illatas ibi sustulerit. Nam quantum ad ejus pertinuit animum, ibi ille sine dubio pro Christo passus est, et ibi Christus in servo suo prius sibi illata denuo sustinuit improperia. Porro quod caput illius defendere non poterat, hoc significare putabat, quia caput Christi Deus, quod pressiones, quas sancti in hoc mundo pro Christo sustinent, partim etiam ad ipsam Dei pertineant majestatem: quas ipse in se quodammodo compatiendo suscipiens, ad tempus quidem tolerat, sed quandoque districte judicat.

Curlandos de Danis victores Sueci oppugnant.

1. Nec prætereundum quoque videtur qualiter virtus Domini post hanc profectionem jam dictis.

(a) Adamo Curlandia, quæ gens, uti ipse ait crudelissima, clngitur mari Baltico et sinu Livonico; contigua Livonia, Samogitiæ, Lituania. A toto orbe ibi responsa petuntur, inquit Adamus in lib. III, cap. 75, maxime ab Hispanis et Græcis, qui et addit incolas vestitu monachico induto esse.

B

A Sueonibus patefacta sit. Gens enim quædam longe ab eis posita, vocata Chori (a), Sueonum principatui olim subjecta fuerat; sed jam tunc diu erat, quod rebellando eis subjici dedignabatur. Denique Dani scientes tempore supradicto, quod domnus episcopus jam in partes Sueonum advenerat, navium congregata multitudine ad eamdem perrexerunt patriam, volentes et bona eorum diripere, et sibi eos subjugare. Regnum vero ipsum quinque habebat civitates. Populi itaque inibi manentes, cognito eorum adventu, conglobati in unum cœperunt viriliter,resistere, et sua defendere dataque sibi victoria, medietate populi Danorum cæde prostrata,media quo, que navium eorum diripuerunf, auro et argento spoliisque multis ab eis acceptis. Quod audiens prædictus rex Olef populusque Sueonum, volentes sibi nomen acquirere, quod facere possent, quæ Dani non fecerant; et quia sibi etiam antea subjecti fucrant, innumerabili congregato exercitu, illas adierunt partes. Et primo quidem improvise ad quamdam urbem regni ipsorum, vocatam Selburg (b), in qua erant septem milia pugnatorum, devenientes, penitus illam devastando et spoliando succenderunt. Exinde confortati animo, dimissis navibus, iter quinque dierum arripientes, ad aliam urbem ipsorum, quæ Apulia (c) dicebatur, effero corde properabant. Erant autem in ea urbe quindecim millia bellatorum. Cum itaque illo advenissent, conclusis ipsis in civitate, isti a furis urbem debellare illi de intus cœpere viriliter repugnare: illi intrinsecus defendebant, isti exterius impugnabant, sicqué transierunt dies octo, ut omni die a inane usque ad vesperam dimicantes bello instarent, et multi hinc et inde caderent, neutra tamen pars victoriam obtineret.

C

D

Diis frustra invocatis, ad Christum se convertunt.

52. Cum ecce nono die populus Sueonum diutina cæde fatigatus, cœpit angustiari, et timido corde expavescens hoc solum cogitare quomodo inde evaderet. Hic, inquiunt, non proficimus, et naves nostræ longe absunt. Nam quinque dierum, ut prædiximus, iter erat ad portum, in quo naves eorum stabant. Cum ergo quid sibi esset agedum, nimium turbati omnimodis nescirent, quærendum sortibus statuerunt, utrum dii eorum vellent auxiliari, ut vel victoriam caperent, vel vivi inde evaderent. Missis itaque sortibus, neminem deorum qui eis subsidio esse vellet, reperire potuerunt. Quod cum den untiaretur in populo, ululatus et gemitus immensus excitatus est in castris, omnisque virtus ab eis recessit. Quid, inquiunt, infelices acturi sumus? dii recesserunta nobis, et nullus eorum adjutorest nostri! Quo fugiemus? Ecce naves nostræ longius sunt positæ

(b) Seburgum sive Selburgum etiamnum ad dexteram ripam Duinæ fluvii arx est ducis Curlandiæ, ut notavit Henschenius.

(c) Gualdoni Appulia. Henschenius suspicaturesse Pilam urbem in confiniis Curlandiæ et Samogitiæ.

omnesque qui ibi adfuerant, hoc statutum libenti perfecerunt animo: multi etiam post hac reverentia et amore Christi apud eos jejuniis, que Christiani observabant, insistere incipientes, et eleemosynis (namque hocChristo gratum didicere), quoslibet pauperes adjuvare cœperunt. Sicque favore omnium prædictus Erimbertus sacerdos libere apud eos quæ Dei sunt agere, et cunctis Christi potentiam landentibus, religionis divinæ in illis partibus devotio augmentum sui ab illo tempore sine ullius contradictione cœpit habere.

fugientibusque nobis isti insequentes usque ad inter- A ter a carne abstinentiam agerent.Quod et factum est, necionem nos delebunt; quid ergo nobis erit? Cum itaque in tanta essent angustia positi,quidam negotiatorum memores doctrinæ et institutionis domni episcopi, suggerere eis cœperunt. Deus, inquiunt, Christianorum, multoties ad se clamentibus auxiliatur, et potentissimus est in adjuvando. Quæramus an ille nobiscum esse velit, et vota illi placita libenti animo spondeamus. Omnium itaque rogatu supplici missa sors, et inventum quod Christus eis vellet auxiliari. Quod cum publice denuntiatum cunctis innotuisset,omnium corda ita subito roborata sunt, ut confestim ad urbem expugnandam intrepidi vellent accedere. Quid, inquiunt, nobis nunc formidandum, quidve pavendum est? Christus est nobiscum, pugnemus et viriliter agamus, nihil nobis obstare poterit: nec deerit nobis certa victoria, quia potentissimum deorum nostri adjutorem habemus. Conglobati ergo omnes læto et forti animo ad debeliandam profecti sunt urbem.

Victoriam obtinent fædere facto; jejunia vovent; eleemosynis vacant.

53. Cumque in circuitu astantes pugnam inire vellent, ab his qui intrinsecus erant, postulatum est ut copia eis daretur loquendi. Quod cum rex Sueonum annuisset, illi subsecuti sunt: Nobis jam pax magis quam pugna placet, et fœdus vobiscum inire cupimus. Et primo quidem quidquid ex spoliis Danorum præterito anno in auro et armis acquisivimus,vobis pro munere fœderis damus. Deinde pro unoquoque hominum in hac urbe constitutorum dimidiam li

B

C

bram argenti offerimus; et insuper censum, quem antea solebamus vobis dare, persolvimus: et datis obsidibus, abhinc subjecti et obedientes, sicut antea fuimus, vestro imperio esse volumus. Cum hæc itaque oblata fuerint, necdum tamen animi juvenum sedari poterant: verum alacriores facti, et absque metu imperterriti, pugnare tantum desirantes, se armis urbem et omnia quæ haberent, vastaturos, ipsosque captivos abducturos dicebant. Rex vero et principes saniori concilio dextras ab eis accipientes, fœdus inierunt, et thesauris innumerabilibus,atque obsidibus triginta sibi collatis,cum gaudio ad sua reversi sunt. Denique pace inter eos fœderata. statim SueonesChristi Domini nostri omnipotentiam collaudantes, ejusque magnificentiam, quod vere magnus esset superomnes deos, totisviribus prædicantes,quid D ipsi per quem tantam obtinuissent victoriam, vovere deberent, sollicite quærere cœperunt. Unde a Christianis edocti negotiatoribus qui simul aderant, Christo Domino placitum devoverunt jejunium,ita ut, ad sua reversi, postquam domi septem dies essent alios septem a carne omnes pariter abstinerent, sed et post-hoc quadroginta diebus, evolutis, ipsi quoque unanima conventione quadraginta sequentes simili

(a) Annno scilicet 854, ut scribitur in Annalibus Fuldensibus, Bertinianis, Metensibus, et in libro de Gestis Nortmannorum, quorum dux Gudurm, fratre Horiei regis natus, post piraticas infestationes in

Horico juniore patri succedente, ecclesiæ aditus occlusus, dein rege volente concessus: alterius condendæ facultas data.

54. Inter hæc vero divino contigit judicio, ut piratarum infestatione memoratus Horcus rex, quibusdam propinquis hujus regnum ipsius invadere conantibus, bello interemptus (a) sit: cum quo pariter omnes primores terræ illius, qui olim domno episcopo familiares et amici habebantur, gladio interierunt. Deinde post hæc constituto in regno ipsius Horico juniore, quidam illorum,quos ille tunc habebat principes,et minus antea domno cogniti fuerant episcopo, persuadere ei cœperunt ut ecclesia apud eos facta destrueretur, et religio Christianitatis ibi cœpta annihilaretur, dicentes deos suos sibi iratos esse, et quod ideo tanta eos mala invenerint, quia alterius et incogniti Dei culturam apud se receperint. Qua de re comes præfati vici, Scleaswich videlicet, nomine Hovi,qui huic celigioni præcipue resistebat, et ad destruendam Christianitatis fidem regem provocabat, ecclesiam ibi factam jussit claudi, religionemque Christianitatis ibidem prohibuit observari : unde et presbyter qui ibi aderat, persecutionis acerbitate compulsus, inde reccessit. Pro hac itaque re domnusepiscopus nimium sollicitus et tristis effectus fuerat; quia nullum tunc cum Horico juniore de amicis habebat,quos antea largissimis donationibus sibi familiares acquisierat, per quos eum ad Domini voluntatem conciliare posset. Unde quia humano destitutus fuerat, ad divinum solito more concurrit auxilium. Nec spes sua eum fefellit. Consolatus est quippe eum Dominus spiritali in animo consolatione,et certus omnino factus est, quod nullo modo, ut hostes Christi machinarentur religio ibi cœpta deperiret : quod ita Domino annuente non multo post contigit. Nam cum pro hac sola eadem causa ad prædictum regem ire disponeret, Domini præveniente gratia, idem rex, expulso prius de vico memorato jam dicto comite, ita ut nunquam postea in ejus gratiam redire potuerit, ad domnum episcopum suum gratis direxit legatum,mandans ut sacerdotem suum ad propriam remitteret ecclesiam : non se minus quam seniorem Horicnm Christi velle gratiam promereri asserens, partibus Gallicanis patratas in patriam redux, Hori cum patruum oppugnavit, tantamque cædem fecit per triduum, ut de stripe regia Godefridi nullus nisi unus puer remaneret.

dominique episcopi amicitiam obtinere. Quo facto, A cadem legatione, ut prædictum est, semper inspi

cum ipse quoque reverendissimus Pater noster ad ejusdem regis præsentiam cum adjutorio Burchardi illustrissimi comitis venisset, qui etiam antea apud Horicum seniorem adjutor illi in omnibus fuerat, et apud regem utrumque bene poterat, quia propinquus erat ipsorum, tanta gratia a juniore susceptus est Horico, ut statim ei omnia quæ antecessor suus causa Christianitatis in regno suo fieri permisserat ipse quoque concederet. Insuper etiam, quod antea nefandum paganis videbatur, ut clocca haberetur in ecclesia consensit. In alio quoque vico regni sui, Ripa vocato, similer locum ubi ecclesia fabricaretur, tribuit: et ut ibi sacerdos præsens adesset,suæ potestatis licentiam dedit.

Ministri varii ad Sueones missi.

B

55. Denique dum hæc agerentur, prædictus venerabilis Gauzbertus episcopus ad gentem Sueonum quemdam misit prsbyterum, nomine Anfridum,qui ex gente Danorum oriundus erat, et a domno Ebone ad servitium Domini educatus fuerat. Qui cum illo advenisset, memoratus Erimbertus sacerdos exinde reversus est, et ille ibi cum multa omnium ambitione tribus demoratus est annis aut amplius. Post hoc vero audito domini Gauzberti obitu. ipse quoque exinde reversus, et apud nos aliquandiu conversatus, aggravescente dolore defunctus est. Quo facto domnusepiscopus, non sufferens fidem Christianitatis ibi cœptam perire, suum illuc misit prebyterum, nomine Raginbertum, qui cum satis ad hoc idoneus, et tantæ profectionis valde esset voluntarius, et ad portum memoratum Sleaswich pergeret, diabolica C machinatione, in via Danorum latrocinantium insidiis circumactus, et his quæ habebat spoliatus, die Assumptionis sanctæ Mariæ ipse quoque in bonæ voluntatis cursu feliciter consummatus est. Quod cum Domni episcopi animum nimio affecisset mærore, nequaquam tamen a cœpta retrahi potiut voluntate: verum in hoc opus alium ordinavit episcopus Presbyterum, ex gente Danorum progenitum, nomine Rimbertum (a), quem cum ad illas partes pro Christi nomine destinasset, benigne ibi a rege et populo susceptus, divina apud eos mysteria largiente Domino libere hactenus celebravit. Denique et ipsi, sicut et cæteris, quos inter paganos ante constituerat, denuntiavit sacerdotibus, ut nullius aliquid concu pisceret, neque peteret : sed ut magis exemplo beati Pauli apostoli, ipsi quoque manibus laborarent, et victu ac vestimento contenti essent, pic eos adhortatus est: quibus tamen ipse et sequacibus eorum, quidquid necessarium habebant, insuper et si quid pro amicis acquirendis dandum erat, de suo abundanter ministrabat.

Anscharius ab Ebone identidem confirmatur. Adversa fert æquo animo.

56. Porro inter has multiplices variasque angustiarum pressuras quas, uti commemoravimus, de

(a) Rimbertus iste presbyter alius est a Rimberto diacono, Anscharii discipulo,successore et præcone:

D

ratione roboraretur, ne a cœpto desisteret opere; tamen omni quoque Ebonis memorati Rhemensis archiepiscopi, qui hanc legationem primo susceperat, non modice eum in hac causa et devolio mentis et fervor consolabatur animi: si quidem ipse intimo pro vocatione gentium flagrans spiritu, jugiter eum ad fideigratiam in partes istas promulgandam incitabat, et ut cœpta non desereret, strenue commonebat. Cujus verbis exhartationis, et maximo ardore mentis, quo ad hoc fervebat, iste beatus vir provocatus, indubitanter officii sibi commissi curam agebat: nec aliqua unquam incommoditatis adversitate a cœpto opere averti poterat. Et licet innumera fuerint prædicti pontificis suasoria monita, quibus Pater noster intimo consolabatur gaudio, illius tamen semper recordabatur sermonis,quem de hujus legationis causa in ultimo collocutionis suæ habuere tempore.Nam cum domnus episcopus noster,dinumeratis multis quæ sibi contigerant angustiis, quid de eadem legatione sibi videretur ipsum requireret, qualemque consolationem sibi super hoc dicere vellet, ab eo sollicite exposceret, ille quasi prophetico afflatus spiritu, respondit. Certus sum, inquit, quia quod nos pro Christi nomine elaborare cœpimus, fructificare habet in Domino.Nam ita est fides mea, et sic firmiter credo, immo veraciter scio: quia, et si aliquando propter peccata quodammodo impeditum fuerit,quod nos in illis cœpimus gentibus, non tamen unquam penitus extenuetur, sed fructificabit in Dei gratia et prosperabitur, usquequo perveniat nomen Domini ad fines orbis terræ. Hæc itaque fides fuit eorum, hac voluntate exterarum gentium fines petierunt, hujus religionis amore pro Domino certaverunt, a quo et præmium laboris sui sine dubio percepturi sunt. Hujus devotionis voluntas ab animo Domini et Patris nostri nunquam recessit,et pro salute gentium nunquam orare cessavit : quin potius cum assidua fere piratarum infestatione, quæ ex gentibus jam dictis veniebat, parochia illius in circuitu vastaretur, ac familia diriperetur; ille tamen pro adversantibus et insidiantibus sibi jugiter exorabat, et pro conversione eorum qui sibi malefaciebant, apud Dei misericordiam sine cessatione roga bat; petens ne statueretur illis in peccatum, quod ignorantes Dei justitiam, errore diabolico decepti, Christianorum rebus essent infesti. Cujus sollicitudinis causa in tantum fervebat,ut etiam in infirmitate positus novissima,jam dictæ suæ legationis causam nunquam antea tractare et disponere omiserit, quousque ultimum exhalaverit spiritum vitæ.In quo religionis ardore a sæculo susceptus, credimus, quod maxima secum comitante fidelium multitudine,quos ex gente Danorum atque Sueonum Domino lucratus fuerat, initium boni certaminis illius; divina remunerante clementia, in die resurrectionis omnium, gloriose et feliciter regna penetravit.

quibus duobus alius accedit Raginbertus presbyter, de quo supra.

« PoprzedniaDalej »