Obrazy na stronie
PDF
ePub

ligere dicta et exempla præcedentium patrum. Cal- A ceatos ergo pedes habemus, cum dictis et exemplis præcedentium patrum muniti, securi ad prædicandum Evangelium pacis, quia ibi continetur pax quam Christus apostolis commendavit (Joan. xiv), et in apostolis omnibus fidelibus, vel etiam quia per observantiam Evangelii, meremur reconciliari Dco.

[ocr errors]

<< In omnibus >> præliis et certaminibus << sumentes << scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere. »>Quidquid missile est et jacitur, telum potest appellari, proprie tamen illud quod in longum protenditur, ut lancea. Nam telon dicunt Græci longum. Unde mustela dicitur mus longus. Sicut scutum se tenentem protegit, ct tela repellit, ita fides hominem munit, et a diabolo jaculis et infestationibus defendit, illa tamen quæ fuerit bonis operibus adornata. Tela autem diaboli ignea appellat suggestionem pravam, qua nos incendunt ad mala opera agenda, quæ exstinguuntur, id est superantur, per virtutem fidei.

B

« Et galeam salutis assumite.» Galea in capite ponitur quæ omnes sensus corporis munit, id est protegit: visum videlicet in oculis, auditum in auribus, gustum in ore, olfactum in naribus, tactum in toto capite. Quid ergo debemus intelligere per galeam, quæ, ut diximus, omnes sensus corporis protegit? Dominum nostrum Jesum Christum et protectionem illius. Per caput vero mentem, quia sicut capite reguntur membra, ita cogitationes mente disponuntur. Ponamus igitur in capite, id est mente, protectionem Christi, recordemur ipsius in secreto mentis nostræ, habentes in illo fiduciam non in nosipsos, et ipse C tuebitur omnes sensus nostros, ne a diabolo hoste antiquo possint vulnerari. « Et gladium spiritus « quod est verbum Dei,» subaudis assumite. Gladius sancti Spiritus intelligitur verbum Dei, ut Apostolus ait (Hebr. 1v), id est, doctrina et scientia divinarum Scripturarum quæ per Spiritum nobis tribuuntur. Idcirco autem gladius appellatur, quia sicut gladio fugantur hostes, ita per cogitationem divinarum Scripturarum, quæ per Spiritum sanctum nobis tribuitur, possumus fugare omnes insidias et omnia machinamenta diaboli, appetendo quæ Scriptura sacra docet, et vitando quæ prohibet. Et non solum dæmones per ejus cognitionem et adjutorium possumus superare, sed etiam auctoritate illius bæreticos convincere, et errorem illorum destruere.

« Gratia,» id est fides et remissio peccatorum, «sit in incorruptione,» id est integritate fidei, «cum omnibus qui diligunt Dominum Jesum Christum. » Vel aliter: Gratia, id est fides, remissio peccatorum, societas, æterna, sint cum omnibus sanctis in incorruptioue, hoc est in resurrectione generali, ubi omnes accipient electi incorruptionem et immortalitatem in corpore, et incommutabilitatem in anima (I Cor. xv), fulgentes sicut sol in regno patris sui (Matth. x): cum quo felices in sæcula sæculorum manebunt.

D

[ocr errors]

HOMILIA IV.

DOMINICA VIGESIMA SECUNDA POST TBINITATIS.

(PHILIP. 1.) Fratres, confidimus in Domino Jesu, quia qui cœpit in nobis opus bonum, perficiet <«< usque in diem Jesu Christi. » Christus, qui dedit nobis initium fidei et bonæ conversationis, dabit et perseverantiam usque in diem mortis nostræ, vel usque ad diem judicii per successionem.

« Sicut justum est mihi hoc sentire pro omnibus <«< vobis,» id est, justum est mihi hoc intelligere de vobis, quia permanebitis in fide Christi, et ideo debeo gaudere. Eo quod habeam vos in corde et in «< vinculis meis,» id est vestri reminiscor, «<et in <«< defensione et in confirmatione Evangelii, socios « gaudii mei,» id est promissionis æternæ vitæ. Multis modis autem defendebat et confirmabat Evangelium, videlicet recte medendo, juste vivendo, bene docendo. Defendebat quoque et confirmabat sanctam esse doctrinam Evangelii, dum dicebant ei: Nega Christum et abjice doctrinam istam, erisque florens magno honore in palatio mco, et ille magis eligebat ab illo flagellari, et in vinculis astringi, quam ei consentire, tunc defendebat Evangelium. Et videntes alii hoc, dicebant: Vere nisi esset doctrina ista vera, et nisi esset Christus Dei Filius verus, nequaquam Paulus talia pro ejus nomine sustineret. Omnes vos, subaudis volo esse, id est orto, ut sicut estis socii in labore prædicationis, ita sitis et in remuneratione. Poterat enim aliquis dicere. Vere circuitor Paulus mundi, verbosus, neque diligit nos. Unde dicit ad hæc ille :«< Testis enim mihi est Deus, quomodo «< cupiam omnes vos in visceribus Christi Jesu. » Viscera dicuntur filii, et viscus dicitur, quanquam inter carnem est, ideo duobus modis intelligitur. Cupio, inquit, vos omnes filios esse Dei, vel cupio ut ipse sit templum vestrum, et vos communicantes corpori et sanguini illius, maneatis in illo.

« Et hoc oro, ut charitas vestra magis ac magis «< abundet. » Sicut fides habet initium, habet incrementum et perfectum : ita et charitas. Oro, inquit, ut non solum ad Deum et proximum, sed ad inimicos extendatur vestra charitas. « Justitia,» subaudis legis, « et omni sensu, » id est doctrina Evangelii.

Ut probetis potiora,» id est intelligatis majora de Deo, ut sitis sinceri,» id est perfecti in fide et in omni bonitate. Sinceris materia est integra, solida et firma, quæ nullius rei varietate maculatur, ita debet et fides esse solida «et sine offensa in die Christi, id est sine offensione in die mortis vestræ, vel die judicii.

[ocr errors]
[ocr errors]

Repleti fructu justitiæ,» id est, et sitis repleti omnibus virtutibus, de quibus dicit Apostolus: <«< Fructus autem spiritus est gaudium, pax (Gal. v).» «Per Jesum Christum in gloriam et laudem Dei, id est ut glorificetur Deus in nobis, et laudetur Dominus Jesus, per quem omnia bona habe

mus.

HOMILIA V.

IN DIE DEDICATIONIS TEMPLI.

A ut homines illius fiant tabernaculum, cujus magnitudinem non capit mundus. Tabernaculum Dei cum hominibus, id est, ipsi homines sunt tabernaculum Dei. Joannes in hoc loco typum tenet sanctæ Ecclesiæ, quæ audit vocem dicentem: « Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, » quando per internam inspirationem seipsam cognoscit esse Dei tabernaculum « Et habitabit cum illis,» id est cum illis qui tabernaculum Dei esse meruerunt. Unde ipse Dominus dicit : « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus (Matth. xxvin). » — « Et ipsi populus ejus erunt. » Juxta illud: «Hæreditas mea Israel (Isa. xix), >>-«Et «< ipse cum eis erit eorum Deus. » Habitans in eorum fide et dilectione, sicut ipse dicit : « Si quis diligit me, sermonem meum servabit. Et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV). » Unde et idem Joannes in epistola sua ait : « Qui manet in dilectione, in Deo manet et Deus in eo (I Joan. Iv). » Et ipsorum Deus omnipotens est Deus cum quibus habitare dignatur. Unde Psalmista: Dominus pars hæreditatis meæ (Psal. xv). » Et ipse in lege loquitur, dicens :« Filiis autem Levi non dabitis hæreditatem, ego enim hæreditas illorum (Deut, xvIII). » Quando enim homo peccando recedit a Deo, non est populus Dei, nec Deum possidet, sed dum pœnitendo revertitur ad Daum, populus Dei est, quia possidet Deum et possidetur a Deo.

B

(Apoc. XXI) « Vidi civitatem sanctam Jerusalem << novam descendentem de cœlo, a Deo paratam << sicut sponsam, ornatam viro suo. » Hæc civitas sancta Ecclesia, quæ idcirco civitas appellatur, quoniam a multis inhabitatur, et in quatuor mundi partes distenditur, habens habitatorem Domini. Hinc Paulus dicit : « Templum Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, VI). » Sancta dicitur, quia quotidie per baptismum sanctificatur. Vocatur quoque Jerusalem, quæ visio pacis interpretatur, quia ad hoc laborat, ut visionem Dei in cœlestibus percipiat. Nova dicitur, quia a vetustate peccati exuitur : peccati enim perpetratio ad veterem Adam pertinet. Et ideo dum Ecclesia a peccato originali mundatur, et vetustate peccati, ad novitatem venit. Unde Apostolus « Exspoliantes vos veterem hominem, induite novum, qui renovatur in agnitionem Dei (Col. 1, Eph. iv). » Idcirco autem civitas hæc a Deo descendere dicitur, quia ab exordio sui, jam cum capite suo descendit. Unde idem Dominus dicit : <«<< Nemo ascendit in cœlum (Joan. 11), » etc. Aliter: In hoc descendere de cœlo dicitur, quia cœlestis est gratia, quod Dominus fecit eam Ecclesiam. Juxta illud: « Ego Dominus faciens te (Isa. XLIN).»Quidquam enim habet in fide, spe et charitate, cæterisque virtutibus, et baptismo desuper datum est illi. Unde Jacobus :«< Omne datum optimum, et omne donum perfectum, desursum est, descendens a patre luminum (Jac. 1).» — « Paratam, » id est fide cæterisque C virtutibus ornatam. Unde meretur dici sponsa.« Sicut sponsam ornatam viro suo. » Duo dicit, sponsam et virum, in quo subintelligitur uxor, quia consuetudo est sacræ Scripturæ, ut sponsos appellet viros, et sponsas uxores. Unde Joel :« Egrediatur sponsus de cubili suo, e sponsa de thalamo suo (Joel. 11). » Et Sephora ad Moysen : « Sponsus sanguinum tu mihi es (Exod. IV). »In Evangelio ab angelo dicitur: << Joseph autem vir ejus (Matth. 11). » Et in lege : « Si invenerit vir puellam desponsatam in agro, et dormierit cum ea, morte morietur, quia humiliavit uxorem proximi sui (Deut. xx11). » Sponsa itaque nunc est sancta Ecclesia per fidem, spem et charitatem, sed tunc erit uxor, quando ad amplexus viri, id est ad contemplationem Dei omnipotentis, perve- D nerit. Quod tota die quidem in singulis agitur electis, generaliter autem in fine complebitur : tunc omnes in commune audient: « Venite, benedicti Patris (Matth. xxv), » etc. « Ornatam » dicit, id est in omnibus virtutibus compositam. Juxta illud Psamlistæ : «Astitit regina a dextris tuis (Psal. XLIV), » etc.

[ocr errors]

<< Et audivi vocem magnam de throno. » Thronus hic intelligitur homines et angeli sancti in quibus habitat Deus, ideoque hæc vox magna, vox intelligitur omnipotentis Dei. Quæ idcirco magna dicitur, quia de magnis loquitur Deus.« Ecce tabernaculum «< Dei cum hominibus. » Magna est enim Dei gratia,

« Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis << eorum. » Hæc verba non ad præsentem vitam luctu et lacrymis plenam pertinent, sed ad futuram, quando omnis luctus auferetur a fidelibus, et perpetuum gaudium possidebitur. Juxta illud :« Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. v). » Intuendum autem, quare omnem lacrymam ab oculis sanctorum dicat auferendam, cum sufficere potuisset dicere Absterget lacrymam ab oculis eorum? Sed sciendum quod diverse snnt qualitates lacrymarum, quibus in hac vita affliguntur electi: Aliquando scilicet propter timorem tormentorum, ne ob demerita iniquitatis suæ pœnis tradantur ultricibus; aliquando propter amorem et consortium supernorum civium. Postquam enim veniam peccatorum consequuntur, iterum flere incipiunt, non jam quia timent damnari, sed quia differuntur a regno. Aliquando quoque deplorant aliorum peccata, sicut Samuel flebat Saul, eo quod poenituisset Dominum, quod constituerat eum regem super Israel (I Reg. xv). Et sicut Paulus deflebat Corinthios, qui propter fornicationem et idololatriam non egerunt pœnitentiam (II Cor. XII.) Omnem ergo lacrymam ab oculis electorum Dominus absterget, quia neque timore arctabuntur pœnarum, neque jam differentur a regno quod præsentialiter possidebunt, neque etiam aliorum peccata defiebunt, quia justo Dei judicio damnatis reprobis, nullus deinceps peccare poterit. « Et << mors ultra non erit. » Postquam enim omnes a mortuis resurreximus, in electis jam ultra non erit mors neque corporis neque animæ. Primus namque

homo ea lege conditus est in paradiso, ut nisi pec- A Paulus se faligatum ostendit, dicens : «< 0 infelix casset immortalis mansisset. Et completo electorum numero. ab illo paradiso terreno absque mortis interventu transiret ad patriam cœlestem. Sic autem est conditus, ut si peccaret mori posset. Quæ mors, quia per peccatum eam incurrit, destructa est per Domini mortem. Ideoque locum in electis non habebunt. Postquam omnes ad vitam resurgemus. tales effecti ut deinceps neque mori neque peccare possimus, « neque luctus » erit in illa Ecclesia, qui' ut superius dictum est, multis modis fit in præsenti. << Neque clamor, noque dolor erit ultra. » Clamor in hoc loco intelligitur querela pravæ suggestionis. Prius enim quam peccaret homo, in magna quiete erat, omniaque membra sibi subjecta, et nullo modo in aliqua repugnantia possidebat. Sed postquam peccavit, statim clamorem pravæ suggestionis contra se exsurgentem sensit, vidensque mulierem concupivit, factumque est Dei judicio, ut qui noluit esse subjectus Deo, non posset habere membra slbi subjecta. Hunc clamorem deinceps sustinemus, quo et

ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Video enim aliam legem in membris meis (Rom. VII), » etc. Semper enim fit hic clamor, quia semper caro spiritui resistit. Sed cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem, cessabit clamor tumultuari contra electos, qui eos in hac vita quiescere non sinebat. Ibi enim cessabit omnis prava suggestio, ubi nulla erit carnis delectatio. Sed et dolor post hæc non erit, quia videlicet caro electorum, ultra spinas et punctiones peccatorum pro quibus dolere debeant, non generabit. « Quæ prima abierunt, » quia in præsenti sæculo hæc omnia sustinent. Sed cum innovata cœlum et terra fuerint, tunc et ipsi electi innovabuntur, et nequaquam præteritas passiones susti B nebunt.

<«< Et dixit qui sedebat in throno,» id est Deus omnipotens, qui præsidet Ecclesiæ suæ : «< Ecce uova facio omnia, » ea scilicet quæ superius dicta sunt, inter quæ etiam cœlum et terra innovabuntur.

HAYMONIS

HALBERSTATENSIS EPISCOPI

OPERUM TERTIA PARS. -- MISCELLANEA

DE CORPORE ET SANGUINE DOMINI (a).

(Apud Acherium, Spicileg.)

Sed quoniam hujus Epistolæ opportunitas affert, C carnem et sanguinem. Non enim impossibile est apud

ut aliquid de tanto sacramento latius dicatur, proferatur in medium quod gratia illius contulit, qui hoc sacramentum corporis sui et sanguinis ad salutem fidelium animarum in terris relinquere voluit, ut fidei integritas propensius roboretur, et credentium merita cumulatius augeantur. Substantiam ergo panis et vini, quæ super altare ponuntur, fieri corpus Christi et sanguinem per mysterium sacerdotis et gratiarum actionem, Deo hoc operante divina gratia, secreta potestate, nefandissimæ dementiæ est fidelibus mentibus dubitare. Credimus itaque et fideliter confitemur et tenemus, quod substantia illa, panis scilicet et vini, per operationem divinæ virtutis, ut jam dictum est, id est, natura panis et vini substantialiter convertatur in aliam substantiam, id est in

(a) Tractatus Aimonis sive Haymonis,episcopi Halberstatensis, de Corpore et Sanguine Domini ejus sermonibus subjiciebatur in codice ms. Sancti Ger

D

omnipotentiam divinæ rationis in quidquid voluerit institutas mutare naturas, cum non fuit ei impossibile easdem naturas, cum non fuit, ex nihilo quando voluit instituere. Nam si de nihilo aliquid facere potest, tunc aliquid facere ex aliquo non impossibile est. Commutat ergo invisibilis sacerdos suas visibiles creaturas in substantiam suæ carnis et sanguinis secreta potestate. In quo quidem Christi corpore et sanguine propter sumentium horrorem sapor panis et vini remanet et figura, substantiarum natura in corpus Christi et sanguinem omnino conversa; sed aliud renuntiant sensus carnis, aliud renuntiat fides mentis, Sensus carnis nihil aliud renuntiare possunt quam sentiunt : intellectus autem mentis, et fides veram Christi carnem et sanguinem renuntiat et conmani Parisiensis, ubi nomen Aimonis erat inscriptum. Quare fides non dubia est illud ipsi tribuendum esse, cum titulus id asserat.

fitetur ut tanto magis coronam suæ fidei recipiat A grum accipere; etenim granum tritici in terram proet meritum, quanto magis credit ex integro, quod omnino remotum est a sensibus carnis.

Et notandum quod panis ille sacratus et calix signa dicuntur. Non autem hoc quantum ad carnem Christi et sanguinem accipiendum est: quod tamen quidam errore sensibus carnis omnino dediti, mente cæcati stolidissime putant; jam enim corpus Christi et sanguis non essent. Nullum signum est illud cujus est signum, nec res aliqua sui ipsius dicitur signum, sed alterius. Et omnino omne signum, in quantum esse signum deprehenditur,diversum est ab eo quod significat. Corpus ergo Christi et sanguis sacramentum dicuntur, id est sacrum signum, non sui ipsius, ut præmissum est et probatum, sed ad similitudinem sumentium revera signa dicuntur: sicut enim panis, qui sacratus fit corpus Christi, ex multis granis fit unus panis, et potus ille qui sanctificatus efficitur sanguis Christi, ex multis acinis fit unus potus: sic omnes digne sumentes hoc sacramentum ex multis unum corpus in Christo efficiuntur. Possunt et aliter corpus Christi et sanguis signa nominari, quod manducamus et in corpus Christi nostrum trajicimus, quodam modo nobis incorporari videtur et uniri. Significat ergo hoc corporalis et temporalis carnis Christi et sanguinis comestio et incorporatio, illam æternæ societatis et refectionis visionem spiritalem et sempiternam, qua ei incorporabimur et uniemur in futuro, sic sine fine cum eo permansuri : ad quod nos perduci posse integra fide, alacri spe, flagranti charitate præsumendum est.

Hoc quoque fides sumentium hoc sacramentum firmiter tenere debet, quantulumcunque sumere videatur de hoc sacramento, corpus Christi, non per partes divisum et separatum, sed omnino inte

B

jectum et mortuum, iterum resurgens in fructus multiplicationem, totum esse necesse est in singulis granis ab eo progenitis. Hoc nisi ratione teneamus, quid fieri posset tanta tamque multis diminutio partium, ut ex singulis partibus illius grani singula formarentur grana. Quod si nosmetipsos dijudicaremus, id est, discuteremus et examinaremus vitam nostram, utrum digni esssemus necne; et si nosmetipsos et errores nostros corrigeremus, non utique dijudicaremur; id est non damnaremur a Christo neque in hoc sæculo, neque in futuro. Dum judicamur autem in paucis, in illis videlicet qui infirmantur et febricitant in hoc præsenti tempore, et in illis etiam qui moriuntur,a Domino corripimur, et flagellamur corpore per illos, ut ipsi timore perterriti, non damnemur æternaliter cum hoc mundo (1 Cor. x1, 31), id est cum infidelibus et amatoribus mundi nihil enim distat ab infideli, qui irreverenter, cum sit omnibus peccatis criminalibus commaculatus, ad mensam Domini præsumit accedere: sed potius deterior est illo, et majori pœna dignus; quia melius est viam veritatis non cognoscere, quam post cognitionem retrorsum abire (11 Petr. 11, 21). Itaque, fratres mei, convenientes ad manducandum corpus et sanguinem Christi in ecclesia, invicem exspectate, ut multorum oblatio simul celebretur, et omnes communiter ex uno pane communicate; quia illa oblatio unus panis est,et communis debet esse omnibus.Si quis esurit domi manducet, id est qui impatiens est, nec vult jejunare cum cæteris, domi terreno pane C vescatur. Ut non in judicium conveniatis, id est, ne corpus Christi reprehensibiliter percipiatis ad damnationem vestram. Cætera autem, subauditur quæ restant inordinata, cum venero, disponam (I Cor. XI, 33).

[blocks in formation]

Quantum eruditionis, quantum divinarum et hu- D mus fidem. Ut enim eam breviter commendemus,

manarum rerum notitiæ pie legentibus ecclesiastica conferat historia, nostræ fuit experientiæ cognoscere,

qui sæpe eam, ac studiose legendo, vobis ipsis feci

rerum ab initio gestarum edocet veritatem, pios primitivæ Ecclesiæ actus edisserit, virorum fortium gesta describit, martyrum sudat agones, confessorum me

rita attollit, doctorum, qui et Patres vocantur, dicta ▲ Ignosce, beate Eusebi, ignosce: neque enim hoc ad et scripla commemorat. Sed quoniam propter multiplicitatem, et immensitatem voluminis, fatigat intellectum, onerat audientiam, memoriam involvit, cogitavimus efficere, si Dominus voluerit, ut liber ille immensus ad libellum redigatur. Manuale hoc igitur fieri volumus, hac utilitate considerata, ut, cum Eusebium legeris, facundum quidem eloquio, fecundum eruditione, sed propter Græcæ linguæ copiositatem, de qua translatus est, sermone multiplicem, utque prolixum,ideoque a memoria facile recedentem, hunc te libeat videre, nostrumque de co excerptum inspicere ad integritatem memoriæ reformandam.

tuam molior suggillationem. Parce, quæso, et attende, illum enim sermonem replico, amice, non facio libi injuriam : sicut ante nos ecclesiastici viri fecerunt; de libris eruditorum flosculos colligendo obscura dilucidaverunt,prolixa breviaverunt. Itaque divino operi tuo meum non confero, sed leipsum refero, te inspiciens, te adorans, quem pene penitus e vestigio sequor, sed via breviore. Sit igitur liber ille tuus exemplar, hic cxemplum. Sit ille forma expressior, hic repræsentatio et imago. Sit ille rerum notitia, iste memoria: nam quod ille ducit ad notitiam, iste reducit ad memoriam.

CAPUT PRIMUM

LIBER PRIMUS.

De tempore nativitatis Christi secundum carnem. (Euseb.,lib. 1, c. 2, Hist. eccles.; Niceph., lib. 1, c. 9, Hist. eccles.) Jesus Christus, Dominus ac Salvator noster, sexta mundi ætate, in Bethlehem, Judæ oppido, nascitur, imperante apud Romanos Augusto Cæsare, apud Judæos vero regnante Herode, alienigena et externi generis viro. Hic autem Herodes, sub quo natus est Dominus, ad differentiam minoris, sub quo passus est, major Herodes fuisse intelligitur, secundum Josephum ex parte patris Idumæus, secundum Africanum vero filius cujusdam Antipatri, quondam ab Idumæis latronibus capti, et eorum latronum vita et moribus instituti : de quo natus hic Herodes Judæorum regnum sic obtinuit.

CAPUT II.

Qualiter ad regnum venerit.

(Idem in Chron.) Cum oppugnasset Pompeius Hierosolymam, ac cepisset, et Aristobulum, regem et pontificem Judæorum, cum liberis vinctum Romam misisset, Hyrcano fratre ejus pontifice constituto,in quem ultimus Judæorum pontificatus devenit, mox, eodem Hyrcano a Parthis capto, per senatusconsultum præfatus Herodes Judææ regnum, Augusto imperante, adeptus est, faventibus forsitan aliquibus Judæis. Nam pater hujus Herodis præfato Hyrcano pontifici valde familiaris exstiterat.

CAPUT III.

De facinorosis actibus Herodis.
Itaque regnum adeptus Herodes, delere volens
Judæorum generositatem, spreta nobili et legitima

(a) Christo igitur nato. Herodis anno regni 33, ut nos supra diximus, et Epiphanius contra Alogo. (b) Adventantibus Magis. Ejusdem anno 35. (c) Stella duce. De qua item Chalcidius Platonicus. Hæc stella duobus ante annis apparuit, quam Christus nasceretur. Niceph. Et alii historiæ ecclesiastica scriptores.

(d) Magi. De quibus David Psalmistes tot ante sæculorum conversionibus dixerat. (Psal. LXXII.)

B generis successione, ignobilibus quibusque sacerdotia promittens, omnem ordinem confudit, et, ad cumulum suæ nequitia, sacram vestem qua summus pontifex utebatur, sub signaculo clausam abscondit, nec unquam pontificibus in vita sua uti permisit. Hoc idem Archelaus filius ejus fecit. Hunc et Romani post ipsos morem pontificalis injuriæ tenuere.

C

D

CAPUT IV.

De crudelitate Herodis in infuntes. Christo igitur nato (a), et, secundum Matthæi evangelista testimonium (Matth. 11), adventantibus tribus Magis (b) ad eum stella duce (c), conturbatur, incredibiliter veritus status sui et regni periculum, investigato a Magis (d), et manifestato ex Micheæ oraculis, loco nativitatis ejus, interimi jubet omnes pueros a bimatu et infra (e), secundum tempus a Magis exqui situm, ut cum illis Dominum posset exstinguere.Sed præmonitus ab angelo (f) Joseph, puerum transfert in Ægyptum.

CAPUT V.

Quomodo genealogiam Judæorum delevit. (Niceph., ibid.) Per idem vero tempus summam Herodes tenens potestatem, cum ignobilis esset, invidens generositati Judæorum, libros generationis eorum, qui descripti habebantur, in archivis templi secretioribus, cum quibusdam genealogiis alienigenarum, ut Achior ex Ammonitis, et Ruth ex Moabitis, incendi jubet. Quos aliqui studiosi viri divino munere recolligentes, partim quia jam habebant domi descriptos, partim quia prosapiæ suæ ordinem memoriter tenebant, ad nos usque perduxerunt; inter quos fuerunt quidam heriles, vel Dominici apo

(e) Interimi jubet omnes pueros a bimatu et infra. Cadis horum infantum meminisse videtur Josephus. Lib. xvII, cap. 3, Jud. Antiq.

(f) Joseph puerum transfert in Egyptum. Quo in loco triennium, vel biennium mansit, ut placet Epi phanio Herode autem mortuo, in patriam suam rediit, anno fere sexto ætatis Jesu Christi. Niceph.

« PoprzedniaDalej »