Obrazy na stronie
PDF
ePub

Concilium, quod nuper Constantino piae memoriae Principe, Agathone, Apostolico praedecessore meo, convenit, medullitus et plenius conservare, quaeque vero praedicaverunt, praedicare; quaeque condemnaverunt, ore et corde condemnare.

Diligentius autem et vivacius omnia decreta praedecessorum Apostolicorum nostrorum Pontificum, quaeque synodaliter statuerunt, et probata sunt, confirmare, et indiminute servare et sicut ab eis statuta sunt, in sui vigoris stabilitate custodire: quaeque vel quosque simili autoritatis sententia condemnaverunt, vel abdicaverunt, simili autoritatis sententia condemnare.

Disciplinam et ritum Ecclesiae, sicut inveni, et a sanctis praedecessoribus meis traditum reperi, inlibatum custodire.

Et indiminutas res Ecclesiae conservare, et ut indiminutae custodiantur, operam dare.

Nihil de Traditione, quod a probatissimis praedecessoribus meis servatum reperi, diminuere vel mutare, aut aliquam novitatem admittere; sed ferventer, ut vere eorum discipulus et sequipeda, totis viribus meis conatibusque tradita conservare ac venerari.

Si qua vero emerserint contra disciplinam canonicam, emendare; sacrosque Canones et Constituta Pontificum nostrorum, ut divina et caelestia mandata, custodire, utpote tibi redditurum me sciens de omnibus, quae profiteor, districtam in divino iudicio rationem, cuius locum divina dignatione perago, et vicem intercessionibus tuis adiutus impleo.

Si praeter haec aliquid agere praesumpsero, vel ut praesumatur, permisero, eris mihi, in illa terribili die divini iudicii, depropitius.

Haec conanti, et diligenter servare curanti, in hac vita corruptibili constituto, adiutorium quoque ut praebeas obsecro, ut irreprehensibilis appaream ante conspectum iudicis omnium, Domini nostri Iesu Christi, dum terribiliter de commissis advenerit iudicare, ut faciat me dextrae partis compotem, et inter fideles discipulos ac successores tuos esse consortem.

Quam professionem meam, ut supra continetur, per Ill. Notarium et Scriniarium me mandante conscriptam, propria manu subscripsi, et tibi, beate Petre Apostole, et Apostolorum omnium Princeps, pura mente et conscientia devota, corporali iureiurando sinceriter obtuli.

Subscriptio. Ego, qui supra Ill. indignus Presbyter Dei gratia electus huius Apostolicae sedis Romanae Ecclesiae

Walter Fontes iuris ecclesiastici.

2

Episcopus, hanc professionem meam, sicut supra continet, faciens iusiurandum corporaliter, tibi, beate Petre, Apostolorum Princeps, pura mente et conscientia obtuli.

(Sequebantur secunda et tertia fidei professio, priori similes, quas omittendas esse duxi).

V. Concilium Germanicum a. 742 *).

In nomine domini nostri Iesu Christi. Ego Carlmannus, dux et princeps Francorum anno ab incarnatione Christi septimgentissimo 42, 11. Kalendas Maias, cum consilio servorum Dei et optimatum meorum, episcopos qui in regno meo sunt, cum presbyteris, et concilium et synodum pro timore Christi congregavi, id est, Bonifacium archiepiscopum, et Burchardum, et Regenfridum, et Hwitanum, et Vuillabaldum, et Dadanum, et Eddanum, cum presbiteris eorum, ut mihi consilium dedissent quomodo lex Dei et aecclesiastica relegio recuperetur, quae in diebus praeteritorum principum dissipata corruit, et qualiter populus christianus ad salutem animae pervenire possit, et per falsos sacerdotes deceptus non pereat; et per consilium sacerdotum et optimatum meorum ordinavimus per civitates episcopos, et constituimus super eos archiepiscopum Bonifatium, qui est missus Sancti Petri. Statuimus per annos singulos synodum congregare, ut nobis praesentibus canonum decreta et aecclesiae iura restaurentur, et relegio christiana emendetur. Et fraudatas pecunias ecclesiarum ecclesiis restituimus. Falsos presbiteros et adulteros vel fornicatores diaconos et clericos, de pecuniis ecclesiarum abstulimus et degradavimus, et ad poenitentiam coegimus.

II. Servi Dei per omnia omnibus armaturam portare vel pugnare, aut in exercitum et in hostem pergere, omnino prohibuimus, nisi illi tantummodo qui propter divinum mysterium, missarum scilicet solemnia adinplenda, et sanctorum patrocinia portanda, ad hoc electi sunt. Id est, unum vel duos episcopos cum capellanis praesbiteris princeps secum habeat, et

*) Huius concilii convocandi, ut alia monumenta testantur, Carlmannus rex apud S. Bonifacium auctor fuit, et in statutis eius condendis regiaque auctoritate promulgandis, more illius saeculi, plurimum valuit. Textum ope librorum manuscriptorum puriorem exhibuit Pertz Legum Tom. I. p. 16., quem secutus sum. Caeterum vide Lehrbuch des Kirchenrechts §. 90. not. 12.

unusquisque praefectus unum presbiterum, qui hominibus peccata confitentibus iudicare et indicare poenitentiam possit. Necnon et illas venationes et silvaticas vagationes cum canibus omnibus servis Dei interdiximus. Similiter ut acceptores et walcones non habeant.

III. Decrevimus quoque iuxta sanctorum canones, ut unusquisque presbiter in barrochia habitans episcopo subiectus sit illi in cuius barrochia habitet; et semper in quadragissima rationem et ordinem ministerii sui, sive de babtismo, sive de fide catholica, sivi de precibus et ordine missarum episcopo reddat et ostendat. Et quandocumque iure canonico episcopus circumeat parrochiam populos ad confirmandos, presbiter semper paratus sit ad suscipiendum episcopum, cum collectione et adiutorio populi qui ibi confirmari debet. Et in cena Domini semper novum crisma ab episcopo quaerat, ut episcopum testis adsistat castitatis, et vitae et fidei et doctrinae illius.

IV. Statuimus ut secundum canonicam cautellam, omnes undecumque supervenientes ignotos episcopos vel presbiteros, ante probationem synodalem in ecclesiasticum ministerium non admitteremus.

V. Decrevimus ut secundum canones unusquisque episcopus in sua parrochia sollicitudinem adhibeat, adiuvante gravione qui defensor ecclesiae est, ut populus Dei paganias non faciat, sed ut omnes spurcitias gentilitatis abiiciat et respuat; sive sacrificia mortuorum, sive sortilegos vel divinos, sive filacteria et auguria, sive incantationes, sive hostias immolatitias, quas stulti homines iuxta ecclesias ritu pagano faciunt, sub nomine sanctorum martyrum vel confessorum, Deum et suos sanctos ad iracundiam provocantes; sive illos sacrilegos ignes, quos nied fyr vocant, sive omnes, quaecumque sunt, paganorum observationes diligenter prohibeant.

VI. Statuimus similiter ut post hanc synodum, quae fuit 11. Kalendas Maias, ut quisquis servorum Dei vel ancillarum Christi in crimen fornicationis lapsus fuerit, quod in carcere poenitentiam faciat in pane et aqua. Et si ordinatus presbiter fuisset, duos annos in carcere permaneat, et antea flagellatus et scorticatus videatur, et post episcopus adaugeat. Si autem clericus vel monachus in hoc peccatum ceciderit, post tertiam ververationem in carcerem missus, vertentem annum ibi paenitentiam agat. Similiter et nonnae velatae eadem paenitentia conteneantur, et radantur omnes capilli capitis eius.

VII. Decrevimus quoque ut presbiteri vel diaconi non sagis, laicorum more, sed casulis utantur, ritu servorum Dei. Et nullus in sua domu mulierem habitare permittat. Et ut monachi et ancillae Dei monasteriales iuxta regulam sancti Benedicti ordinare et vivere, vitam propriam gubernare studeant.

VI. Regula Chrodogangi episcopi Metensis*).. Incipit Prologus.

Temporibus piissimi ac serenissimi regis Pippini, Chrodogangus servus servorum Dei, Metensis urbis episcopus **).

Si trecentorum decem et octo reliquorumque sanctorum patrum canonum auctoritas perduraret, et clerus atque episcopus secundum eorum rectitudinis normam viverent, superfluum videretur a nobis exiguis minimisque, super hac re tam ordinate disposita aliquid retractari 1), et quasi quidem novi aliquid dici: sed dum pastorum, subditorumque negligentia et his temporibus nimium crevit, quid aliud agendum nobis est, qui in tam gravi discrimine venimus, nisi ut quantum possumus, si non quantum debemus, ad rectitudinis lineam, Deo inspirante, clerum nostrum reducamus?

Igitur quamvis indignus adeptam huius sedis pontificalem cathedram, cumque officii mei pastoralis curam invigilare coepissem, et in tantam negligentiam clerum plebemque devenisse conspicerem, coepi moestus conqueri 2), quid agere deberem: sed divino fultus auxilio, fratrumque spiritualium consolatione adiutus 3), volui necessitate compulsus parvum decretulum facere, per quod se clerus ab illicitis coërceat, vitiosa deponat, mala diu longeque usurpata derelinquat; ut dum mens ab assuetis vitiis vacuatur, facilius quae bona optimaque sunt 4) in

serantur.

Scripturis enim sacris nitentes 5) decernimus, ut omnes sint unanimes, officiis divinis lectionibusque sacris assidui, atque ad obedientiam episcopi sui praepositique, ut ordo canonicus deposcit, parati, caritate connexi, zelo bono ferventissimi ©), amore

*) Circa annum 760 composita est.

Dedi eam ex editione Harduini in eius Act. Concil. IV. 1181. Vide Lehrbuch des Kirchenrechts §. 140. **) Variae lectiones sumuntur ex editione domini Lucae Dacherii, tomo 1. Spicilegii. 1) al. retractare aut dicere. 2) Forte, conquirere. 3) al. atque recuperatione provocatus. 4) al. bona et optima quaeque sunt.

5) al. intenti. 6) al. ferventissimoque amore.

coniuncti, a litibus vel scandalis seu odio semoti. Pastor eorum quilibet fuerit, non solum de carnalibus, sed etiam de spiritualibus curam gerat: et in utraque parte sagacissimam sollicitudinem, in quo facultas fuerit, habeat: ut et vitia reprimat, et ea radicitus, ut oriri coeperint, ut praevalet, amputare festinet; et quod usibus humanis, iuxta formam subter dispositam, necessarium fuerit, eis praebere audeat. Ut cum pastor pastorum iudexque vivorum et mortuorum Christus in ultimo tremendoque die in sede maiestatis suae disceptaturus cum omnibus gentibus sederit, et omnis clerus eum relevata facie conspexerit; et si non cum summis pastoribus et gregibus sibi commissis pro dispensatis talentis multiplicatisque spiritualibus lucris, audire merebimur: Euge serve bone et fidelis: vel saltem hoc concedatur, ut delictorum venia ad integrum tribuatur. Quia manifestum est, quibus peccatorum venia ad integrum tribuitur, regni introitus non negatur: quia nec infelix potest iudicari, qui contigerit qualemcumque partem in paradiso habere. Sed illis ibidem sors datur, qui in quantum possunt per vitae meritum ad hoc in huius temporis curriculo, dum licet, currere

festinant.

Intendamus ergo ad hoc animum quantum possumus; quia non possumus quantum debemus: et vita nostra ad tempus amarescat in poenitentia; ne ultio divina, quae nunc mitis est et exspectat, post saeviat ad vindictam.

Explicit Prologus.

Incipit regula Chrodogangi Metensis episcopi *).
Cap. I. De humilitate.

Clamat nobis scriptura divina: Omnis qui se exaltat humiliabitur; et qui se humiliat exaltabitur (Luc. 14). Et, quantum enim humilior fueris, tantum te sequitur gloriae altitudo. Et, quia superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam (Iac. 4). Omnisque arrogans immundus est coram Domino (Prov. 16). Quemcumque enim superbum videris, filium diaboli esse non dubites: et quem 1) humilem perspexeris, Dei filium esse omnino

*) Ex Mss. Vaticano, Andeg. et Fiscan. et apographo Sirmondi. Exstat et alia brevior, sed interpolata, in Annal. Eccles. Franc. ad annum 757. Alia rursum aliquantum discrepans ab utraque, tomo 1. Spicilegii Dacheriani.

1) al. quemcumque.

« PoprzedniaDalej »