Obrazy na stronie
PDF
ePub

nifesto ergo vobis veritatem, et non abscondam a A suum, et revocet ad te omnes captivos, et gandeas vobis occultum sermonem. Quando orabas cum lacrymis, et sepeliebas mortuos,

et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino. Et quia acceplus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te. Et nunc misit me Dominus, ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a dæmonio liberarem. Ego enim sum Raphael angelus, unus ex septem, qui astamus ante Dominum. Cumque hæc audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt super terram in faciem saam. Dixitque cis angelus Pax vobis, nolite timere. Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram: ipsum benedicite, et cantate illi. Videbar quidem vobiscum manducare, et bi- B bere sed ego cibo invisibili, et potu, qui ab hominibus videri non potest, utor. Tempus est ergo nt revertar ad eum, qui me misit: vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus. Et cum hæc dixisset, ab aspectu eorum ablatus est, et ultra eum videre non potuerunt. Tune prostrati per horas tres in faciem, benedixerunt Deum; et exsurgentes, narraverunt omnia mirabilia ejus.

1

[Cap. XIII.] Aperiens autem Tobias senior os suum benedixit Dominum, et dixit: Magnus es, Domine, in æternam, et in omnia sæcula regnum tuum, quoniam tu flagellas et salvas : deducis ad inferos, et reducis ; et non est qui effugiat manum tuam. Confitemini Domino, filii Israel, et in conspectu gentium laudate eum: quoniam ideo dispersit vos inter gentes, quæ ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia ejus, et faciatis scire cos, quia non est alius Deus omnipotens præter eum. Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras : et ipse salvabit nos propter misericordiam suam. Aspicite ergo quæ fecit nobiscum, et cum timore et tremore confitenini illi; regemque sæculorum exaltate in operibus vestris. Ego autem in terra captivitatis meæ confitebor illi: quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem. Convertimini itaque, peccatores, et facite justitiam coram Deo, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam. Ego autem, et anima mea in co

lætabimur.

Benedicite Dominum omnes electi ejus, agite dies lætitiæ, et confitemini illi. Jerusalem civitas Dei 3, castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum. Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum sæculorum, ut reædificet in te tabernaculum

Hic vero vocem omnia, idem ms. prætermittit.

* Idem ms., in Deo lætabimur.

3 Plus habet idem ms. Civitas Dei magni casti gavit, etc.

* Solida hæc verba, A cunctis tribulationibus ejus Pominus Deus noster, quæ etiam abesse sine recti sensus dispendio possunt, Palat. ms. prætermisit; muito autem plura in llebr. et Græco textibus hic

[ocr errors][merged small]

in omnia secula sa culorum. Luce splendi.la fulgebis et omnes fines terræ adorabunt te. Nationes ex longinquo ad te venient et munera deferentes, adorabunt in te Dominum, et terram tuam in sanctificationem habebunt. Nomen enim magnum invocabunt in te. Maledicti erunt qui contempscrint te et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te benedictique erunt qui ædificaverint te. Tu autem lætaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur, et congregabuntur ad Dominum. Beati omnes qui diligunt te, et qui gaudent super pace tua. Anima mea, benedic Dominum, quoniam liberavit Jerusalem civitatem suam a cunctis tribulationibus ejus Dominus Deus noster. Beatus ero, si fuerint reliquiæ seminis mei ad videndam claritatem Jerusalem. Porta Jerusalem ex sapphiro et smaragdo ædificabuntur et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum ejus. Ex lapide candido et mundo omnes plateæ ejus sternentur: et per vicos ejus alleluia cantabitur. Benedictus Dominus, qui exaltavit eam, et sit regnum ejus in sæcula sæculorum super eam. Amen.

5

:

[Cap. XIV.] Et consummati sunt sermones Tobiæ. Et postquam illuminatus est Tobias, vixit annis quadraginta duobus, et vidit filios nepotum suorum. Completis itaque annis centum duobus *, sepultus est honorifice in Ninive. Quinquaginta namque et sex annorum lumen oculorum amisit, sexagenarius vero recepit. Reliquum vero vitæ suæ in gaudio fuit, et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace.

In hora autem mortis suæ vocavit ad se Tobiam filium suum, et septem juvenes filios ejus nepotes suos, dixitque eis: Prope erit interitus Ninive: non enim excidit verbum Domini: et fraires nostri, qui dispersi sunt a terra Israel, revertentur ad eam. Omnis autem deserta terra ejus replebitur, et domus Dei, quæ in ea incensa est, iterum reæd.ficabitur ibique revertentur omnes timentes Deum, et relinquent gentes idola sua, et venient in Jerusalem, et inhabitabunt in ea, et gaudebunt in ca omnes reges terræ, adorantes regem Israel. Audite ergo, filii mei, patrem vestrum: Servite Domino in veritate, et inquirite, ut faciatis quæ placita sunt illi et filiis vestris mandate ut faciant justitias et eleemosynas, ut sint memores Dei et benedicant eum in omni tempore in veritate, et in tota virtute sua. Nunc ergo, filii, audite me, et nolite manere hic; sed quacunque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulcro, ex eo dirigite

loci desiderantur.

Idem mis. ut sit regnum ejus, tum verba, in sæcula sæculorum, non agnoscit.

In eodem ms. centum duodecim, pro centum duobus legitur; etenim nihil de sepultura Tobia tradant sive Hebræus, sive Græcus textus, quin potius iste tantum nonaginta sex annos vite Tobiæ videtur tribuere,

gressus vestros ut exeatis hinc : video enim quia A pit; viditque quintam generationem, filios filiorum iniquitas ejus finem dabit ei.

Factum est autem post obitum matris suæ, Tobias abscessit ex Ninive cum uxore sua, et filiis, et filiorum filiis, et reversus est ad soceros suos. Invenitque eos incolumes in senectute bona: et curam eorum gessit, et ipse clausit oculos eorum: et omnem hæreditatem domus Raguelis ipse perce

suorum. Et completis annis nonaginta novem in timore Domini, cum gaudio sepelierunt eum.

Omnis autem cognatio ejus, et omnis generatio ejus in bona vita, et in sancta conversatione permansit, ita ut accepti essent tam Deo, quam hominibus, et cunctis habitantibus in terra.

Explicit liber Tobia.

PRÆFATIO HIERONYMI IN LIBRUM JUDITH'.

[ocr errors]

Apud Hebræos liber Judith inter apocrypha le- B Nicæna in numero sanctarum Scripturarum legigitur : cujus auctoritas ad roboranda illa quæ in contentionem veniunt, minus idonea judicatur 3. Chaldæo tamen sermone conscriptus, inter histo rias computatur. Sed quia hunc librum Synodus

'Hunc quoque librum cum prologo ad eosdem recognovimus codices mss. Vaticana bibliothece, alterum Palatinum num. 24, alterum regine Suecorum, num. 7, quos in superioris Tobiæ libri recensione laudavimus. Martianæus nullis, ut et illo excudendo fecerat, mss. est usus.

Idem ms. Bibliorum codex Cartusiæ Ville-Novæ secus Avenionem, supra jam laudatus præfatione in librum Tobiæ, constanter legit apocrypha, non hagiographa, ut habent editi libri, ac miss. fere omnes. Exemplar vero ms. sacrorum Bibliorum collegii Avenionensis e societate Jesu, qui in pro- C logo superiori depravatam lectionem hagiographa retinebat, puram hoc loco ac genuinam repræsental, eam scilicet, quam nos restituimus ad fidem duorum istorum mss. codicum: fulti præsertim auctoritate S. Hieronymi, qui dum numerum librorum hagiographorum et apud Hebræos canonicorum circumscribit ac definit præfationibus suis in Regumo, Danielis, Paralipomenonque volumina, nulIam mentionem facit Tobiæ vel Judith, nisi cum hos libros e numero viginti quatuor sive viginti duorum segregatos, inter apocrypha scripta esse ponendos decernit. Id quoque docuit ante Hieronymum Origenes, in epistola ad Africanum, ubi lestatur Judæos non uti libris Tobiæ et Judith; nec apud eos haberi nisi in apocryphis De quo nos oportet scire, inquit, quod Hebræi Tobia non utuntur, neque Judith. Non enim ea habent nisi in apocryphis Hebraice, ut ab ipsis discentes cognovimus. Plures prætermittimus conjecturas, quia D manifesta proposuimus testimonia el argumenta ad rem præsentem, seu editionem nostram plane confirmandam. MART.

Diximus fortasse plus satis de hujus veritate lectionis supra ad geminum isti locum prologi in Tobiam. Male adeo e nostris quoque ms. alter Regine cum pridem editis legit hagiographa. Videsis et Origenem, epistola ad Africanami.

Huc refer illud in prologo ad libros Salomonis: Legit Ecclesia ad ædificationem plebis, non ad auctoritatem ecclesiasticorum dogmatum confirmandam. › Alibi clausulam paulo duriorem adhibet, ut in epist. LIV, ad Furiam, num. 16: ‹ Si cui tamen placet hunc librum recipere. Et in cap. Aggæi Si quis tamen vult librum accipere mulieris. Laudat tamen impense alibi, ut in epist. ad Principiam ; ‹ Ruth, Esther, et Judith, tantæ gloriæ sunt, ut sacris voluminibus nomina

tur computasse, acquievi postulationi vestræ, imo exactioni et sepositis occupationibus, quibus ve. hementer arctabar, huic unam lucubratiunculam dedi, magis sensum e sensu, quam ex verbo ver. dederint.

Excidit temporum injuria Chaldæum istud exemplar, quod Hieronymus laudat ; nec quæ omnium antiquissima superest versio Græca, ab eo videtur exemplari expressa.

Non edito quidem canone novo Scripturarum, aut peculiari in hujus libri gratiam decreto; sed, ut vulgo autumant docti viri, ideo eum dicitur recepisse Nicana synodus, quod ejus Patres ex eo etiam Libro sumpserint testimonia atque exempla. Qui in hanc concessere sententiam, longam instruunt Patrum etiam Antenicænorum seriem, quibus illa interdum laudatur Judith historia. Et magno quidem numero, atque ex omni pene Ecclesiæ sæculo, proferri in hanc rem posse, non iuficior verum non eam fuisse opinor Hieronymi mentem: sed certam, et scriptis traditam synodi definitionem appellasse, tametsi spuriam et falso Nicænis Patribus attributam. Exstabant scilicet olim Hieronymianis temporibus indiculi sacrorum librorum sub Nicæni concilii atque etiam Chalcedo · nensis nomine, qui ut pia fraude constarent, vulgo tamen circumferebantur, atque auctoritatem obtinebant. Colligimus id manifesto ex Cassiodoro Institut. Litterar. cap. 14, ubi cum dixisset de Hieronymiana interpretatione Scripturæ, deque ejus divisione, ac librorum numero, subdit: Unde licet multi Patres, id est, S. Hilarius, et Rutinus, et Epiphanius, et synodus NICENA, el Chalcedo nensis non contra dixerint, sed diversa; omnes tamen per divisiones suas libros divinos sacramentis competentibus aptaverunt. Erant igitur jamdiu antea scripta Nicænæ synodi, ut et Chalcedonenst monumenta, quæ aliter Scripturarum ordinem texeren!, ac libros supputarent.

Eo fortasse, quo Tobiæ versionem modo adornaverat, ut que Chaldaice scripta erant, alio in Hebraicum reddente, ipse in Latinum refunderet, historia magis veritatem, quam sententiarum et verborum seriem sedulo persecutus. Quanquam non desunt eruditi viri, qui Latinam istam versionem cum Græca componentes, nescire se profitentur, quæ fuerit utriusque ratio, et qua ipse mente Hieronymus dixerit, se magis sensu, quam ex verbo verbum, transtulisse. Quin etiam dubitant, sitne isthec interpretatio Hieronymi, cum phrasibus scaleat, quæ Græcum magis redoleant, quam Chaldaici textus ingenium. Nos quæ majoris saltem momenti sunt, suis locis expendemus.

1

bum transferens. Multorum codicum varietatem A declarate. Hanc enim non solum feminis, sed et

vitiosissimam amputavi sola ea, quæ intelligentia integra in verbis Chaldæcis invenire potui, Latinis expressi. Accipite Judith viduam, castitatis exemplum, et triumphali laude, perpetuis ea mpræconiis

Videre est etiamnum tot variantia in his qui supersunt antiquioris Vulgatæ codicibus mss. quæ Martianæus quidem in se receperat exhibere in hujus partis appendice, postmodum vero improbo labore superatus, latiori operi reservavit, ac demum penitus prætermisit. Exemplar tamen vetus Corbeiense P. Calmero communicavit, qui sub nomine veteris Vulgatæ illud passim laudat in suis commentariis. Nobis etiam unum atque alterum hujusmodi exemplarium videre contigit, quæ in prælatione nominamus, atque ita ad Græcum propius accedere animadvertimus, ut tamen alibi cum Vulgata magis consentiant.

Reginæ ms., solaque ea, quæ, etc. Hinc videatur S. interpres eam historiam interdum in compendium redegisse.

Ex hoc loco videmur nobis satis recte colligere, vis, non feminis fuisse hanc præfationem, ipsamque adeo versionem Judithæ ab Hieronymo

viris imitabilem dedit, qui castitatis ejus remunerator, virtutem ei talem tribuit, ut invictum omnibus hominibus vinceret, et insuperabilem superaret.

nuncupatam. Nempe cum nulla personarum, quibus inscribitur, mentio sit in editis aut mss. libris, Tillemontius, aliique postį eum conjiciunt, ex ipsius, ut aiunt, convenientia operis, oжоvwtatas Paulæ, filiæque ejus Eustochio dari. Nobis propius videtur ad fidem, geminos episcopos, Chromatium atque Heliodorum, quorum nominibus et superiorem proxime Tobiæ librum dedicaverat, hic iterum compellare, unamque esse dicere tantæ feminæ virtutem in causa, cur ejus historiam viris nuncupet, quæ se non solum feminis, sed et viris imitabilem dedit. Id si verum sit, ratio quoque temporis, quo laborem hunc exantiavit S. Pater, verosimilius constabit. Haud autem intelligo quid sibi voluerit qui Reginæ codicem descripsit amanuensis, cum subdit in fine, Girardo fratri suo.

Mss. quamplures, ut invictum ab omnibus vin

ceret.

INCIPIT

LIBER JUDITH.

terminos Ethiopiæ. Ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum : qui omnes uno animo contradixerunt, et remiserunt eos vacuos, et sine honore abjecerunt. Tunc indignatus Nabuchodonosor rex adversus omnem terram illam, juravit per thronum et regnum suum, quod defenderet se de omnibus regionibus his.

[Cap.-1.] Arphaxad itaque rex Medorum subju- C omnem terram Jesse, quousque perveniatur ad gaverat multas gentes imperio suo, et ipse ædificavit civitatem potentissimam, quam appellavit Ecbatanis, ex lapidibus quadratis et sectis fecit muros ejus in latitudinem cubitorum septuaginta1, et in altitudinem cubitorum triginta, turres vero ejus posuit in altitudinem cubitorum centum. Per quadrum vero earum, latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur [Al. tenebatur], posuitque portas ejus in altitudinem turrium: et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui, et in gloria quadrigarum suarum.

Anno igitur duodecimo regni sui, Nabuchodonosor rex Assyriorum, qui regnabat in Ninive civis tate magna, pugnavit contra Arphaxad, et obtinuit eum in campo magno, qui appellatur Ragau, cir- D ea Euphraten, et Tigrin, et Jadason, in campo Erioch regis Elicorum. Tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor, et cor ejus elevatum est, et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia, et Damasco, et Libano, et ad gentes, quæ sunt in Carmello, et Cedar, et inhabitantes Galilæam in campo magno Esdrelon, et ad omnes qui erant in Samaria, et trans flumen Jordanem usque ad Jerusalem, et

Hic altitudinem pro latitudine, et mox vicissim latitudinem pro altitudine Reginæ ms. præferi. Paulo post vitiose legebatur vicinorum, pro vice

[blocks in formation]

[Cap. II. ] Anno tertio decimo Nabuchodonosor regis, vicesima et secunda die mensis primi, factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se. Vocavitque omnes majores natu, omnesque duces et bellatores suos, et habuit cum eis mysterium consilii sui. Dixitque cogitatio nem suam in eo esse, ut omnem terram suo subjugaret imperio. Quod dictum cum placuisset omnibus, vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiæ suæ, et dixit ei: Egredere adversus omne regnum Occidentis, et contra eos præcipue, qui contempserunt imperium meum. Non parcet oculus tuus ulli regno, omnemque urbem munitam subjugabis mihi.

Tunc Holofernes vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum et dinumeravit viros in expe

3 Palatinus ms., ad montes, pro ad terminos. Nostri mss. pari consensu, de omnibus tantum, nec addunt voces regionibus his. Paulo superius unus Reginæ pro adversus omnem terram, legit ad

omnem terram.

2

ditionem, sicut præcepit ei rex, centum viginti A incubuit, ut universarum urbium habitatores prin

cipes et honorati simul cum populis exirent obvíam venienti, excipientes eum cum coronis et lampadibas, ducentes choros in tympanis et tibiis". Nec ista tamen facientes ferocitatem ejus pectoris mitigare potuerunt: nam et civitates eorum destruxit, et lucos eorum excidit. Preceperat enim illi Nabuchodonosor rex, ut omnes deos terræ exterminaret, videlicet ut ipse solus diceretur Deus ab his nationibus, quæ potuissent Holophernis potentia subjugari. Pertransiens autem Syriam Sobal, et omnem Apameam, omnemque Mesopotamiam, venit ad Idumæos in terram Gabaa, accepitque civitates eorum, et sedit ibi per triginta dies, in quibus diebus adunari præcepit universum exerB citum virtutis suæ.

[Cap. IV.] Tunc audientes hæc filii Israel, qui habitabant in terra Juda, timuerunt valde a facie ejus. Tremor et horror invasit sensus eorum, ne hoc faceret Jerusalem et templo Domini, quod fecerat cæteris civitatibus et tempiis earum. Et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Jericho et præoccupaverunt omnes vertices montium et muris circumdederunt vicos suos, et congregaverunt frumenta in præparationem pugnæ.

millia peditum pugnatorum, et equitum sagittariorum duodecim millia. Omnemque expeditionem suam fecit præire in multitudine innumerabilium camelorum, cum his qui [Al. quæ] exercitibus sufficerent copiose, boum quoque armenta gregesque ovium, quorum non erat numerus. Frumentum ex omni Syria in transitu suo parari, constituit. Aurum vero et argentum, de domo regis assumpsit multum nimis. Et profectus est ipse, et omnis exercitus, cum quadrigis, et equitibus, et sagittariis qui cooperuerunt faciem terra, sicut locustæ. Cumque pertransisset fines Assyriorum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinistro Cilicia, ascenditque omnia castella eorum, et obtinuit omnem munitionem. Effregit autem civitatem opinatissimam Melothi, prædavitque omnes filios Tharsis,et filios Ismael [Al. Israel], qui erant contra faciem deserti, et ad austrum terræ Cellon 2.Et transivit Euphratem, et venit in Mesopotamiam et fregit omnes civitates excelsas, quæ erant ibi, a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare: et occupavit terminos ejus, a Cilicia usque ad fines Japheth, qui sunt ad austrum. Abduxitque omnes filios Madian, et prædavit omnem locupletationem eorum, omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii. Et post hæc descendit in campos Damasci in diebus messis, et succendit omnia sala, omnesque arbores et vineas fecit incidi : et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram. C montium, per quos via esse poterat ad Jerusalem, [Cap. III.] Tune iniserunt legatos suos universa- et illic custodirent ubi angustum iter esse poterat rum urbium ac provinciarum reges ac principes, inter montes. Syriæ scilicet, Mesopotamiæ, et Syriæ, Sobal [ AI. Syriis Sobal, et Libyæ atque Cilicia, qui venientes ad Holophernem, dixerunt: Desinat indignatio Lua circa nos; melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno, et subditi simus tibi, quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostræ damna patiamur. Omnis civitas nostra, omnisque possessio, omnes montes, et colles, et campi, et armenta boum, gregesque ovium, et caprarum, equorumque et camelorum, et universæ facultates nostræ, atque familiæ, in conspectu tuo sunt : sint omnia nostra sub lege tua. Nos et filii * nostri, servi tui sumus. Veni nobis pacificus domi- D pus, et utere servitio nostro, sicut placuerit tibi.

Tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magua, et obtinuit omnem civitatem, et omnem inhabitantem terram. De universis autem urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fortes et electos ad bellum. Tantusque metus provinciis illis

Cod. Palatin., Et equites sagittarios, qui et paulo post voce innumerabilium prætermissa, in multitudine camelorum legit.

Ms. Reginæ, Ad Austrum terram et Cæleon: Palatinus, et Austrum terræ et Celeon.

In Palatino ms., feen incendi, pro incidi. * Idem is. Tacet pronomen nostra: tum legit,

Nos jam et filii, etc.

• Voculas et tibus idem ms. omittit

Sacerdos etiam Eliacim scripsit ad universos qui erant contra Esdrelon, quæ est contra faciem campi magni juxta Dothain, et universos, per quos viæ transitus esse poterat, ut obtinerent ascensus

Et fecerunt filii Israel, secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Eliacim. Et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna, et humiliaverunt animas suas in jejuniis et orationibus*, ipsi et mulieres eorum. Et induerunt se sacerdotes ciliciis, et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini, et altare Domini operuerunt cilicio, et clamaverunt ad Dominum Deum Israel unanimiter, ne darentur in prædam infantes eorum, et uxores eorum in divisionem, et civitates eorum in exterminium, et sancta eorum in pollutionem, et fierent opprobrium gentibus.

Tunc Eliacim, sacerdos Domini magnus, circumivit omnem Israel, allocutusque est eos dicens : Scitote quoniam exaudiet Dominus preces vestras, si manentes permanseritis in jejuniis et orationibus in conspectu Domini. Memores estote Moysi servi Domini, qui Amalec confidentem in virtute sua, et in potentia sua, et in exercitu suo", et 6 Rursum tacet idem ms. voces et orationibus. 7 Hic quoque verba, Deum Israel, idem ms. non agnoscit.

Istud isocolon, et fierent opprobrium gentibus, in nullo e nostris mss. invenitur. Palatinus tantum habet plurium numero, in pollutionibus.

9

Reginæ ms. tacet hoc alterum comma, el in exercita suo.

[Al. add. in] clypeis suis, et in curribus suis, et Atare potuit, vel filius hominis requievit. Illic fontes

in equitibus suis, non ferro pugnando, sed precibus sanctis orando, dejecit: sic erunt universi hostes Israel, si perseveraveritis in hoc opere, quod cœpistis.

Ad hanc igitur exhortationem ejus deprecantes. Dominum, permanebant in conspectu Domini, ita ut etiam hi, qui offerebant Domino holocausta, præcincti ciliciis offerrent sacrificia Domino, et erat cinis super capita eorum. Et ex toto corde suo omnes orabant Deum, ut visitaret populum suum Israel.

[Cap. V.] Nuntiatumque est Holoferni principi militiæ Assyriorum, quod filii Israel præpararent se ad resistendum, ac montium itinera conclusissent, et furore nimio exarsit in iracundia magna, B vocavitque omnes principes Moab et duces Ammon, et dixit eis Dicite mihi, quis sit populus iste, qui montana obsidet: aut quæ, et quales, et quantæ sint civitates eorum quæ etiam sit virlus eorum, aut quæ sit multitudo eorum: vel quis rex militiæ illorum : et quare præ omnibus, qui habitant in Oriente, isti contempserunt nos, et non exierunt obviam nobis, ut susciperent nos cum pace.

C

amari obdulcati sunt eis ad bibendum, et per annos quadraginta annonam de cœlo consecuti sunt. Ubicunque ingressi sunt sine arcu et sagitta, et absque scuto et gladio, Deus eorum pugnavit pro eis et vicit. Et non fuit qui insultaret populo isti, nisi quando recessit a cultu Domini Dei sui *. Quotiescunque autem præter ipsum Deum suum, alterum coluerunt, dati sunt in prædam, et in gladium, et in opprobrium. Quotiescunque autem poenituerunt se recessisse a cultura Dei sui, dedit eis Deus cœli virtutem resistendi. Denique Chananum regem, et Jebusæum, et Pherezæum, et Hettæum, et Hevæum, et Amorrhæum, et omnes potentes in Esebon prostraverunt, et terras eorum, et civitates eorum ipsi possederunt et usquedum non peccarent in conspectu Dei sui, erant cum illis bona Deus enim illorum odit iniquitatem. Nam et ante hos annos, cum recessissent a via, quam dederat illis Deus, ut ambularent in ea, exterminati sunt præliis a multis nationibus, et plurimi eorum captivi abducti sunt in terram non suam. Nuper autem reversi ad Dominum Deum suum, ex dispersione, qua dispersi fuerant, adunati sunt, et ascenderunt montana hæc omnia, et iterum possident Jerusalem, ubi sunt sancta eorum. Nunc ergo, mi domine, perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum ascendamus ad illos, quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi, et subjugati erunt sub jugo potentiæ tuæ. Si vero non est offensio populi hujus coram Deo suo, non poterimus resistere illis; quoniam Deus eorum defendet illos; et erimus in opprobrium universæ terræ.

Et factum est, cum cessasset loqui Achior verba hæc, irati sunt omnes magnates Holofernis, et cogitabant interficare eum, dicentes ad alterutram ; Quis est iste, qui filios Israel posse dicat resistere regi Nabuchodonosor, et exercitibus ejus, homines inermes, et sine virtute, et sine peritia artis pugue? Ut ergo agnoscat Achior quoniam fallit nos, ascen damus in montana: et cum capti fuerint potentes corum, cum eisdem gladio transverberabitur : ut sciat omnis gens [Al. sciant omnes gentes], quoniam

Tunc Achior dux omnium filiorum Aminon respondens, ait: Si digneris audire, domine mi, dicam veritatem in conspectu tuo, de populo isto qui in montanis habitat, et non egredietur verbum falsum ex ore meo. Populus iste ex progenie Chaldæorum est : hic primum in Mesopotamia habitavit, quoniam noluerunt sequi deos patrum suorum, qui erant in terra Chaldæorum. Deserentes itaque cæremonias patrum suorum, quæ in multitudine deorum erant, unum Deum cœli coluerunt, qui et præcepit eis, ut exirent inde, et habitarent in Charan. Cumque operuisset omnem terram fames, descenderunt in Egyptum, illicque per quadringentos annos sic multiplicati sunt, ut dinumerari corum non posset exercitus. Cumque gravaret eos rex Egypti, atque in ædificationibus urbium suarum in luto et latere subjugasset eos, clamaverunt ad Dominum suum, et percussit totam terram Egypti plagis variis. Cumque ejecissent eos Egyplii a se, et cessasset plaga ab eis, et iterum eos p Nabuchodonosor deus terræ est, et præter ipsum vellent capere, et ad suum servitium revocare, fugientibus his Deus cœli mare aperuit, ita ut hinc inde aquæ quasi murus solidarentur, et isti pede sicco fundum maris perambulando transirent. In quo loco dum innumerabilis exercitus Ægyptiorum eos persequeretur, ita aquis coopertus est, ut non remaneret vel unus, qui factum posteris nuntiaret. Egressi vero mare Rubrum, deserta Sina montis occupaverunt, in quibus nunquam homo habi

In Palatino ms., Egressus etiam mare : et mox, occurrerunt, pro occupaverunt.

* Pro cultu, præferunt duo nogtri mss. cultura : Palatin. præterea subsequens Domini nomen Lacet.

alius non est.

[ocr errors]

[Cap. VI. Factum est autem cum cessassent loqui, indignatus Holofernes vehementer, dixit ad Achior: Quoniam prophetasti nobis dicens, quod genus Israel defendatur a Deo suo, ut ostendam tibi quoniam non est Deus, nisi Nabuchodonosor : cum percusserimus eos omnes, sicut hominem unum, tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis, et omnis Israel tecum perditione disperiet:

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »