Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT XXXVIII.

Parricidium scelerum omnium maximum est.

1. Parricidium nefarium facinus est, atque ejusmodi, ut eo uno maleficio scelera omnia comprehensa esse videantur. Etenim si (id quod præclarè à sapientibus dicitur) vultu sæpe læditur pietas; quod supplicium satìs acre reperietur in eum, qui mortem attulerit parenti, pro quo mori ipsum jura divina atque humana cogebant, si res postularet? Cicer. pro Rosc. Amer. n. 37.

Portentum atque monstrum est, esse aliquem humanâ specie et figurâ, qui tantùm vicerit bestias immanitate, ut eos indignissimè luce privaret, per quos hanc suavissimam lucem aspexerat: cùm partus atque educatio etiam feras inter sese conciliet.

n. 63.

2. Aiunt Cœlium quemdam Terracinensem, cùm conatus îsset cubitum in idem conclave cum duobus adolescentibus filiis, inventum esse manè jugulatum. Quoniam nec servus quisquam nec liber reperiebatur, in quem facinoris suspicio caderet; eâ autem ætate filii prope patrem cubantes ne sensisse quidem se dicebant; nomina filiorum de parricidio delata sunt. Parum enim verisimile videbatur, quemquam ausum esse committere se in id conclave, eo potissimùm tempore, cùm ibidem essent duo adolescentes filii, qui facilè possent et sentire et defendere. Tamen cùm judicibus planum esset factum, aperto ostio repertos esse eos dormientes: judicio absoluti sunt, et omni suspicione liberati. Nemo enim putabat, quemquam esse, qui somnum statim capere posset post perpetratum parricidium; propterea quòd qui tantum facinus commiserunt, non modò non possunt quiescere sine curâ, sed ne spirare quidem sine metu.

n. 64.

3. Civitas Atheniensium prudentissima fuisse traditur. Ejus porrò civitatis sapientissimum Solonem ferant fuisse, qui leges illis scripsit. Is cùm interrogaretur, cur nullum supplicium constituisset in eum, qui parentem necâsset; respondit: Se id neminem facturum putásse. Sapienter fecisse dicitur, cùm nihil sanxerit de illo scelere, quod antea commissum non erat: ne non tam pro

hibere videretur, quam ostendere committi posse. Quantò sapientiùs majores nostri fecêre! Qui cùm intelligerent nihil esse tam sanctum, quod non aliquando violaret audacia; supplicium in parricidas singulare excogitaverunt, ut ii, quos natura ipsa non potuisset in officio retinere, magnitudine pœnæ summoverentur à maleficio.. Insui voluerunt in culeum vivos, atque ita in flumen dejici. O singularem sapientiam! Nonne videntur hunc hominem ex rerum naturâ sustulisse et eripuisse, cui repentè cælum, solem, aquam, terramque ademerunt? ut, qui eum necâsset, unde ipse natus esset, careret iis omnibus rebus, ex quibus omnia nata esse dicuntur. n. 70.

Persæ, si quis patrem necâsset, eum non genuinum filium existimabant, sed subdititium. Quia alienum à naturâ videbatur, et parum credibile, ut certus parens à justis liberis interimeretur. Nicol. Damasc. Herodot. 1. 1.

CAPUT XXXIX.

Nihil dulcius hominum generi, quàm liberi.

1. Perspicuum est à naturâ impelli nos, ut eos, quos genuerimus, amemus. Cicer. 3 de fin. n. 62.

Nonne bestiæ pro suo partu ita propugnant, ut vulnera excipiant, et nullos hominum impetus, nullos ictus reformident? Si feræ partus suos diligunt, quâ nos in liberos nostros indulgentiâ esse debemus? 5 Tusc. n. 79. 2 de Orat. n. 168.

Quid dulcius hominum generi à naturâ datum est quàm sui cuique liberi? Incertum est quàm longa cujusque nostrûm vita futura sit. Consulere itaque et prospicere vivi debemus, ut illorum selitudo et pueritia quàm firmissimo præsidio munita sit. Post red. Quir. n. 2. In Verrem, l. ii. n. 153.

2. Pater nullum clarius potest relinquere monumentum sui, quàm si filium relinquat effigiem morum suorum, virtutis, constantiæ, pietatis, ingenii. Phil. 9. n.

12.

Ad filium hæreditas paternæ gloriæ et factorum imitatio pertinet. 1 Offic, n. 78.

K

Optima hæreditas omnique patrimonio præstantior à patribus traditur liberis, gloria virtutis rerumque gestarum: cui dedecori esse, nefas et impium judicandum est. 1 Offic. n. 33.

3. Nemo liberorum gratiâ pecuniis cumulandis incumbat, ut ditissimos eos relinquat. Id enim nec ipsis nec patriæ conducit. Census juvenum optimus is est, qui eos non reddit obnoxios adulationibus et sufficit rebus necessariis. Liberis ergo non multum auri, sed pudoris oportet relinquere. Plato de Leg. l. v.

Parentes liberis plerumque bono animo mala precantur. Si vis esse felix, Deos ora, ne quid tibi eveniat ex his quæ optantur tibi. Ea non sunt bona quæ isti in te volunt congeri; divitiæ, honores, imperia. Unum bonum est, quod beatæ vitæ causa et firmamentum est, virtus. Fac ipse te felicem. Facies autem, si virtutem colueris. Senec. Epist. 31.

CAPUT XL.

Liberi patria causa bene instituendi.

Tune,

Verrem graviter objurgat Cicero, quòd prætor in Siciliâ filium flagitiis suis interesse passus erat. cùm te ac tuam vitam nôsses, in Siciliam tecum grandem filium ducebas? ut etiamsi natura puerum à paternis vitiis abduceret, consuetudo tamen et disciplina dissimilem tui esse non sineret. Fac enim fuisse in isto C. Lælii et M. Catonis indolem, quid ex eo boni sperari atque effici potest, qui nullum unquam patris pudicum neque sobrium convivium viderit. Qui adultâ ætate per triennium inter impudicas mulieres et intemperantes viros in epulis quotidianis versatus sit: nihil unquam à patre audiri, quo pudentior aut melior esset? Quibus in rebus non solùm filio, sed etiam reipublicæ fecisti injuriam. Susceperas enim filios non solùm tibi, sed etiam patriæ : qui non modò tibi voluptati, sed etiam qui aliquando usui reipublicæ esse possent. Eos instituere atque erudire debuisti ad majorum instituta, et ad civitatis nostræ disciplinam, non ad tua flagitia, atque ad tuas turpitudines. Esset ex inerti atque impuro et improbo parente natus et

pudens et probus filius. Nunc pro te Verrem alterum substituisti civitati. Cicer. l. iii. in Verr. n. 159.

2. Pelopidas, qui filium habebat infamem, Epaminondam reprehendebat, quòd uxorem non duxisset; illumque malè reipublicæ consulere dicebat, qui liberos non relinqueret: Vide, inquit Epaminondas, ne tu patria pejus consulas, qui talem ex te natum relicturus sis. Mihi verd stirps deesse non potest: namque ex me natam relinquo pugnam Leuctricam, quæ non modò mihi superstes, sed etiam immortalis, futura est. Cornel. Nep. in Epam.

Gratum est, quod patriæ civem populoque dedisti,
Si facis ut patriæ sit idoneus, utilis agris,
Utilis et bellorum et pacis rebus agendis.

Plurimùm enim intererit quibus artibus et quibus hunc tu

Moribus instituas. Juven. Sat. xiv. 70.

CAPUT XLI.

Maxima debetur puero reverentia.

Plurima sunt..............famâ digna sinistrâ,
Quæ monstrant ipsi pueris traduntque parentes.
Sic natura jubet: velociùs et citiùs nos
Corrumpunt vitiorum exempla domestica.
Nil dictu fœdum visuque hæc limina tangat,
Intra que puer est..........

Maxima debetur puero reverentia. Si quid
Turpe paras, ne tu pueri contempseris annos:
Sed peccaturo obsistat tibi filius infans.

Juven. Sat. xiv.

Utinam liberorum nostrorum mores non ipsi perderemus. Infantiam statim deliciis solvimus. Mollis illa educatio, quam indulgentiam vocamus, nervos omnes et mentis et corporis frangit. Quid non concupiscet cùm adoleverit, qui in, cunis pupureis vagierit? In lecticis crescunt: si terram pedibus attigerint, è manibus utrinque sustinentium pendent. Gaudemus, si quid licentiùs dixerint, risu et osculo excipimus verba ingenuis indigna. Nec mirum videri debet: nos docuimus, ex nobis audiêrunt. Omne convivium obscœnis canticis strepit: pudenda spectantur. Fit ex his consuetudo, deinde natura.

Discunt hæc miseri, antequam sciant esse vitia. l. i. c. 3.

Quintil.

Adolescentium indolem non tam juvant quæ bene dicta sunt, quàm inficiunt quæ pessimè; multoque magis si plura sint, quæ deteriora sunt. A. Gell. l. xii. c. 2.

CAPUT XLII.

Salubriter institui plurimùm prodest in reliquam vitam.

1. Philippus, cujus virtute atque industriâ Macedones locupletissimo imperio aucti sunt, nunquam inter negotia bellica alienus fuit à Musis et literis. Erat ei plena acuminis et solertia oratio, quâ non minores res, quàm præliis, confecit: ipseque pluris æstimabat victorias verbis partas, quàm armis. Extant libri epistolarum ejus plenarum et venustatis et prudentiæ, è quibus una brevis è Græco in Latinum convertenda visa est, inquit A Gellius, quæ possit esse parentibus hortamentum curæ diligentiæque in liberorum institutione. Philippus Aristoteli salutem. Filium mihi genitum scito. Nec Diis gratiam perinde habeo, quia natus est, quàm quòd illum nasci temporibus vitæ tuæ contigit. Spero enim fore, ut educatus eruditusque abs te, dignus nobis existat, et non sit impar tanto imperio. A. Gell. I. v. c. 3. Justin. l. ix. c. 8 Polyæn. 1. iv.

Non fefellit Philippum sua de Aristotele opinio. Quippe Alexander co doctore diu usus, accepit ab illo tam utilia agendi et loquendi præcepta, ut non dubitaverit prædicare. Non minus Aristoteli debere se, quàm Philippo: hujus enim munus esse quod viveret; illius, quòd honestè viveret. Voluit verò Philippus prima literarum elementa filio suo tradi ab Aristotele, summo ejus ætatis philosopho, et ille suscepit hoc officium: quia magni momenti est ad studia, eorum initia à perfectissimo præceptori tradi. Cicer. 3 de Orat. n. 141. Plut. in Alex.

Quintil. l. i. c. 2.

2. Plurimùm in reliquam vitam proderit, pueros statim salubriter institui. Facile est enim animos adhuc teneros componere; difficulter reciduntur vitia, quæ no

« PoprzedniaDalej »