Obrazy na stronie
PDF

traditur, et nihil magis flexisse animum, quam legati flexerunt. Tum matronse coeuntes pervicerunt, ut Veturia Coriolani mater, exacta setate mulier, et Volumnia uxor, duos parvos ex Marcio filios ferens secum, in eastra hostium irent cum frequenti mulierum comitatu, et eam urbem precibus lacrymisque defenderent, quam viri armis non poterant. Ubi ad eastra ventum est, nunciatumque Coriolano, adesse ingens mulierum agmen; qui motus non fuerat nec publica majestate in legatis, nec religione in sacerdotibus, multo obstinatior erat adversus muliebres lacrymas. At ut matrem aspexit: Exfiugnasti, inquit, et vicisti iram meam, 6 Patria, admotis matris mex firecibus, cui tuam in me injuriam condono 1 Continuoque Romanum agrum hostilibus armis liberavit. Plut. in Coriol. Livius, l. ii. c. 35, (Jfc.

2. Praetor tradidit triumviro necandam in carcere^ mulierem sanguinis ingenui, capitali crimine damnatam. Is qui custodix prseerat, misericordia motus, non eam protinus strangulavit. Dedit quoque aditum ad eam filise, sed diligenter excussse, ne quid cibi inferret. Existimabat enim futurum, ut inedia consumeretur. Cum autem jam dies plures effluxissent, miratus quod tamdiu viveret, curiosius observatS filia, animadvertit illam exerto ubere lenire famem matris lactis sui subsidio. Quse res tam admirabilis, ad judices perlata, impetravit matri remissionem poense. Nec tantum matris salus donata est filise pietati, sed ambs perpetuis alimentis sustentatse sunt, publico sumptu, et carcer ille consecratus est, extructo ibi Pietatis templo. Quo non penetrat, aut quid non cogitat pietas, quae novam rationem invenit genetricis servandse in carcere ? Quid tam inusitatum atque inauditum, quflm matrem natse uberibus alitam fuisse ? Putaret aliquis hoc contra naturam factum esse, nisi prima naturoe lex esset diligere parentes. Valer. I. v. c. 4. Plin. I. vii. c. 36.

Filia alia, cui nomen Pero, admovit velut infantem pectori suo, atque aluitpatrem suum, grandi setate senem, qui in custodiam traditus fuerat. Valcr. ibid.

CAPUT XXXVIII.

Parricidium scelerum omnium maximum est.

1. Parricidium nefarium facinus est, atque ejusmodi, ut eo uno maleficio scelera omnia comprehensa esse videantur. Etenim si (id quod prxclare a sapientibus dicitur) vultu saepe laediturpietas; quod supplicium satis acrc reperietur in eum, qui mortem attulcritparenti, pro quo mori ipsum jura divina atque humana cogebant, si rcs postularet? Cicer. firo Rosc. Amer. n. 37.

Portentum atque monstrum est, esse aliquem humanS specie et figura, qui tantum vicerit bestias immanitate, ut eos indignissime luce privaret, per quos hanc suavissimam lucem aspexerat: Gum partus atque educatioetiam feras intersese conciliet. n. 63.

2. Aiunt Ccelium quemdam Terracinensem, cum coenatus isset cubitum in idcm conclave cum duobus sdolescentibus filiis, inventum esse mane jugulatum. Quoniam nec servus quisquam nec liber reperiebatur, in quem facinoris suspicio caderet; ea autem setate filii prope patrem cubantes ne sensisse quidem se dicebant / nomina filiorum de parricidio delata sunt. Parum enim ▼erisimile videbatur, quemquam ausum esse committere se in id conclave, eo potissimum tempore, cum ibidem essent duo adolescentes filii, qui facile possent et sentire et defendere. Tamen cum judicibus planum esset factum, aperto ostio repertos esse eos dormientes: judicio absoluti sunt, et omni suspicione liberati. Nemo enim putabat, quemquam esse, qui somnum statim capere posset post perpetratum parricidium; propterea qudcl qui tantum facinus commiserunt, non modo non possunt quiescere sine cura, sed ne spirare quidem sine metu. n. 64.

3. Civitas Atheniensium prudentissima fuisse traditur. Ejus porrd civitatis sapientissimum Solonem fcrunt fuisse, qui leges illis scripsit. Is cum interrogaretur, cur nullum supplicium constituisset in eum, qui parentem necasset; respondit: Se id neminem facturum fiutjsse. Sapienter fecissc dicitur, cum nihil sanxerit de illo scelcre, quod antea commissum non erat: ne non tam prohibere videretur, quam ostendere committi posse. Quanto sapientius majores nostri fecere! Qui cum intelligerent nihil esse tam sanctum, quod non aliquando violaret audacia; supplicium in parricidas singulare excogitaverunt, ut ii, quos natura ipsa non potuisset in officio retinere, magnitudine poena summoverentur a maleficio. Insui voluerunt in culeum vivos, atque ita in flumen dejici. O singularem sapientiam! Nonne .videntur hunc hominem ex rerum natura sustulisse et eripuisse, cui repente cseJum, solem, aquam, terramque ademerunt? ut, qui eum xiecasset, unde ipse natus esset, careret iis omnibus rebus, ex quibus omnia nata esse dicuntur. n. 70.

Persae, si quis patrem necasset, eum non genuinum filium existimabant, sed subdititium. Quia alienum a naturi videbatur, et parum credibile, ut certus parens a justis liberis interimeretur. JVicol. Dama.ic. Herodot. t. 1.

CAPUT XXXIX.

Nihil dulcins hoininum generi, quatn liberi.

1. Perspicuum est a natura impelli nos, ut eos, quos genuerimus, amemus. Cicer. 3 de fin. n. 62.

Nonne bestia; pro suo partu ita propugnant. ut vulnera excipiant, et nullos hominum impetust nullos ictus reformident? Si ferae partus suos diligunt, qua nos in liberos nostros indulgentia esse debemus? 6 Tusc. n. 79. 2 de Orat. n. 168.

Quid dulcius hominum generi a natura da.tum est quam sui cuique liberi? Incertum est quam longa cujusque nostrum vita futura sit. Consulere itaque et prospicere vivi deTJe'w>us, ut illorum selitudo et pueritia quam firmissimo praisidio munita sit. Post red. Quir. n. 2. In Ferrem, l. ii. n. 153.

2. Pater nullum clarius potest relinquere monumen* tum sui, quam si filium relinquat effigiem morum suorum, virtutis, constantiae, pietatis, ingenii. Phil. 9. n. 12.

Ad filium haereditas paternst glorise et factorum imitatio pertinet. 1 Offic, n. 78.

K

Optima hrereditas omnique patrimonio prsestantior a patribus traditur liberis, gloria virtutis rerumque gestarum: cui dedecori esse, nefas et impium judicandum est. 1 Offic. n. 33.

3. Nemo liberorum gratia pecuniis cumulandis incumbat, ut ditissimos eos relinquat. Id enim nec ipsis nec patriae conducit. Census juvenum optimus is est, qui eos non reddit obnoxios adulationibus etsufficit rebus necessariis. Liberis ergo non multum auri, sed pudoris oportet relinquere. Plato de Leg. I. v.

Parentes liberis plerumque bono animo mala precantur. Si vis esse felix, Deos ora, ne quid tibi eveniat ex his quse optantur tibi. Ea non sunt bona quse isti in te volunt congeri; divitise, honores, imperia. Unum bonum est, quod beatse vitae causa et firmamentum est, virtus. Fac ipse te felicem. Facies autem, si virtutera colueris. Senec. Efiist. 31.

CAPUT XL.

Liberi patria causd bene instituendi.

Verrem graviter objurgat Cicero, quod prsetor in Sicilia filium flagitiis suis interesse passus erat. Tune, cum te ac tuam vitamnosses, in Siciliam tecum grandem filium ducebas? ut etiamsi natura puerum a paternis vitiis abduceret, consuetudo tamen et disciplina dissimilem tui esse non sineret. Fac enim fuisse in isto C. Lselii et M. Catonis indolem, quid ex eo boni sperari atque effici potest, qui nullum unquam patris pudicum neque sobrium convivium viderit. Qui adulta aetate per triennium inter impudicas mulieres et intemperantes viros in epulis quotidianis versatus sit: nihil unquam a patre audiri, quo pudentior autmelior esset? Quibus in rebusnon solum filio, sed etiam reipublica: fecisti injuriam. Susceperas enim filios non solum tibi, sed etiam patrise : qui non modo tibi voluptati, sed etiam qui aliquando usui reipublicse esse possent. Eos instituere atque erudire debuisti ad majorum instituta, et ad civitatis nostrse disciplinam, non ad tua flagitia, atque ad tuas turpitudines. Esset ex inerti atque impuro et improboparente natus et pudens et probus filius. Nunc pro te Verrem alterura substituisti civitati. Cicer. I. iii. in Verr. n. 159.

2. Pelopidas, qui filium habebat infamem, Epaminondam reprehendebat, quod uxorem non duxisset; illumque male reipublicE consulere dicebat, qui liberos non relinqueret: Vide, inquit Epaminondas, ne tu fiatrix fiejus consulas, qui talem ex te natum relicturus sis. Mihi vero atirfis deesse non fiotest: rtamque ex me natam relinquo fiugnam Leuctricam, qux non modb mihi sufierstes, sed etiam immortalis^ futura est. Cornel. Nep. in Epam. Gratum est, quod patrise civem populoque dedisti, Si facis ut patrix sit idoneus, utilis agris, Utilis et bellorum et pacis rebus agendis. Plurimum enim intererit quibus artibus et quibus

hunc tu Moribus instituas. Juven. Sat. xiv. 70.

CAPUT XLI.

Maxima debetur puero reverentia.

Plurima sunt ....fama digna sinistra,

QuiE monstrant ipsi pueris traduntque parentes.
Sic natura jubet: velocius et citius nos
Corrumpunt vitiorum exempla domestica.
Nil dictu foedum visuque hxc limina tangat,

Intra quse puer est

Maxima debetur puero reverentia. Si quid
Turpe paras, ne tu pueri contempseris annos:
Sed peccaturo obsistat tibi filius infans.

Juven. Sat. xiv. Utinam liberorum nostrorum mores non ipsi perderemus. lnfantiam statim deliciis solvimus. Mollis illa educatio, quam indulgentiam vocamus, nervos omnes et mentis et corporis frangit. Quid non concupiscet cum. adoleverit, qui in cunis pupureis vagierit? In lectieis crescunt: si terram pedibus attigerint, e manibus utrinque sustinentium pendent. Gaudemus, si quid licentiiis dixerint, risu et osculo excipimus verba ingenuis indigna. Nec mirum videri debet: nos docuimus, ex nobis audierunt. Omne convivium obsccenis canticis strepit: pudenda spectantur. Fit ex his consuetudo, deinde natura.

« PoprzedniaDalej »