Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT V.

Deus colitur et placatur pietate.

I. PRIMA officia debentur Diis immortalibus, secunda patriæ, tertia parentibus, deinceps gradatim reliquis. Cic. 2 Offic. n. ult.

Tria sunt colenda maximè juvenibus, Dii, parentes, leges. Stobaus Serm. 1.

Vir bonus est summæ pietatis erga Deos: itaque sustinet animo æquo quicquid acciderit ei. Scit enim id accidisse lege divinâ, quâ universa reguntur. Senec. Ep. 76.

Pietate adversus Deos sublatâ, fides etiam, et societas humani generis, et excellentissima virtus, justitia, tollitur. Cic. 1. Nat. n. 4. 2. De leg. n. 17.

Debemus colere Deos. Cultus autem Deorum optimus est, ut veneremur semper eos mente purâ, integrâ, incorruptâ. Deus habet locum nulium in terrâ gratiorem animâ purâ. Non templa sunt struenda illi è saxis congestis in altitudinem: est consecrandus cuique in suo pectore. Hieroc. in Pyth. carm. Senec. apud

Lact. l. vi.

Pietas et sanctitas efficiet. Deos placatos. Cic. 2. Offic. n. 11.

2. Animadverto Deos non tam lætari precibus adorantium concinnatis arte et curâ, quàm illorum innocentiâ et sanctitate; et eum esse gratiorem Diis, qui intulerit delubris eorum mentem puram et castam, quàm illum, qui cum carmine meditato accesserit. Plin. in Paneg.

Deus colitur non corporibus opimis taurorum contrucidatis, non auro, non argento, non stipe infusâ, in thesauros; sed voluntate piâ et rectâ. Itaque boni, sunt religiosi etiam oblató, farre ac farinâ: mali contrà non effugiunt impietatem, quamvis cruentaverint aras multo sanguine. Senec. Ep. 116. 1. Benef. c. 6.

Facito sacra Diis castè et purè pro facultate, atque placa eos et quando ieris cubitum, et quando tempus matutinum venerit, ut sint animo benevolo in te. Hesiod. Oper. ver. 336.

CAPUT VI.

Deus est colendus, magis piè, quàm magnificè.

1. HOMINES adeant casiè ad Deos, adhibeant pietatem, amoveant opes. Significat hæc lex probitatem esse gratam Diis, et sumptum esse removendum ab eorum cultu. Cùm enim paupertas debeat esse probro nemini inter homines, non est arcenda ab adytis Deorum. Præsertim cùm nihil sit futurum minùs gratum ipsi Deo, quàm viam ad colendum se et placandum non patere omnibus. Cic. 2. Leg. n. 19. 25.

Cúm Socrates faceret sacra tenuia de facultatibus exiguis, putabat se non præstare minùs, quam eos qui de magnis opibus cæderent hostias multas. Etenim aiebat non decere Deos, ut gauderent potiùs sacrificiis magnis, quàm exiguis: quia cùm scelesti sint plerumquè ditiores viris bonis, eorum sacrificia futura essent acceptiora. .Itaque existimabat sacra illa et munera esse maximè grata Diis, quæ offerrentur ab hominibus maximè piis. Xenoph. 1 Memor.

2. Apud veteres Romanos Dii colebantur magìs piè, quàm magnificè, placabantque eos, eò efficacius, quò simpliciùs, ex libamentis victûs sui, farre et sale. Livius, l. iii. c. 57- Valer. l. ii. c. 1.

L. Papyrius imperator adversùs Samnites dimicaturus fecit votum Jovi, si vicisset, pocillum vini. Imagines fictiles Deorum erant tum laudatissimæ: nullæ conficiebantur ex auro, nullæ ex argento. Nec deinde rempublicam pœnituit eorum qui coluerant Deos tales. Quippe Jupiter videbatur esse magis propitius, cùm statuæ ejus fingerentur ex argillâ, non verò conflarentur ex auro. Simulacra Deorum lignea aut fictilia, sunt dicata Roma in templis usque ad Asiam devictam, unde luxuria invasit urbem. Plin. l. xiv. c. 13. Juven. Sat. xi. 116.

3. Alexander magnus dicitur coluisse magnificè Deos à pueritiâ. Cùm aliquando faciens sacrum injecisset manibus ambabus thura in igñem; Leonidas pædagogus ejus Adolebis, inquit, sic cùm subegeris regiones eas, ubi thura nascuntur. Interea utere parcè præsentibus. Postea Alexander, Arabia, regione thuriferâ redactâ in ditionem

suam; memor reprehensionis oliin factæ à Leonidâ, misit ei thura multa, odoresque alios, admonuitque ne vellet posthac esse parcus in honoribus Deorum.

CAPUT VII.

Plut. in Alex.

Impii non placant Deum donis.

IMPII audiant Platonem, qui vetat dubitare quâ mente Deus sit futurus in eos; cùm vir nemo probus velit donari se ab improbo. Cicer. 2 Leg. n. 41.

Jucundum non esset viro probo accipere dona, quæ non ignoraret dari animo malo. Si pietas adsit, nihil non potest esse gratum Deo: contrà autem, si desit. Hierocl. in Pyth. carm.

Scelesti inducunt in animum suum, se posse placare Jovem donis et hostiis; at perdunt operam et sumptum. Plaut. in Rudente.

Bias navigabat aliquando cum impiis: quum verò, tempestate exortâ, navis quateretur fluctibus, i.lique invocarent Deos: Silete, inquit, ne Dii audiant vos navigare in hac nave. Idem respondit nihil homini impio percontanti quid esset pietas. Cùmque ille sciscitaretur causam silentii Tacco, inquit, quia quæris de rebus nihil pertinentibus ad te. Diog. Laert. in Bian.

2. Puras Deus, non plenas, aspicit manus. P. Syrus. Mentes Deorum possunt placari pietate, et religione, et precibus justis, non superstitione contaminatâ, neque hostiis cæsis ad perficiendum scelus. Cicer. pro Cluent. n.

194.

Eschinus dicit apud Terentium patri: Pater, tu comprecare Deos potiùs, quàm ego. Nam certò scio eos obtemperaturos tibi magis, quòd es vir melior multò, quàm ego sum. Terent. Adelph. act. iv. sc. 5.

Cultus primus Deorum est, credere Deos. Deinde, scire eos esse qui præsident mundo, qui gerunt tutelam generis humani, curiosi, singulorum. Vis propitiare Deos? Esto bonus. Quisquis imitatus est eos, satìs coluit. Senec. Ep. 95.

Ille honorat Deum optimè, qui facit mentem suam similem Deo, quantùm potest fieri. Sexti sentent.

Dilige Deum plùs quàm animam. Si non diligis. Deum, non ibis ad Deum. Non amabis autem Deum, nisi habueris in te aliquid simile Deo. Ibid.

Conandum est, ut efficiamur similes Deo, quantùm licit homini. Homo autem efficitur similis Deo prudentiâ, sanctitate. Plato in Thaet.

CAPUT VIII,

Mens bona et inventio artium veniunt à Deo.

1. VIRTUS non advenit à naturâ, neque à doctrinâ, sed à numine divino. Natura non dat virtutem. Nascimur quidem ad hoc, sed sine hoc. Plato in Menon. Senec. Ep. 90.

Nemo vir bónus est sine Deo. An potest aliquis exsurgere supra fortunam, nisi adjutus ab illo? Ille dat consilia magnifica et erecta: ille habitat in unoquoque virorum bonorum. Si videris hominem interritum periculis, intactum cupiditatibus, felicem inter adversa, placidum in tempestatibus, despicientem quasi ex loco superiore humana omnia; nonne admiraberis eum? Nonne dices: Virtus illa est major et altior corpusculo, in quo est; vis divina descendit illuc. Sen. Ep. 41.

Si quis est animo excellente, et moderato; si quis ridet quicquid cæteri mortales timent aut optant; cœlestis potentia agitat eum ac regit, res tanta non potest stare sine adminiculo numinis.

Itur ad astra frugalitate, temperantiâ, fortitudine, aliisque virtutibus. Dii non sunt fastidiosi, non invidi. Admittunt nos, et porrigunt manum ascendentibus. Imò Deus venit ad homines, et ih homines. Mens bona nulla

est sine Deo. Ep. 73.

2. P. Scipio Africanus nihil cœpit priusquam sedisset diutissimè in cellâ Jovis, quasi acciperet inde mentem divinam, et consilia salutaria reipublicæ. Propterea solitus erat ventitare in Capitolium ante diluculum. Victor. De vir. ill. c. 49. A. Gellius, l. vii. c. 1.

Cicero in oratione pro Sylla palàm prædicat, consilium patriæ servandæ fuisse injectum sibi à Diis, cùm Catilina conjurâsset adversùs eam. O Dii immortales! Vos profectò incendistis tum animum meum cupiditate con

servanda patriæ. Vos avocâstis me à cogitationibus omnibus cæteris, et convertistis ad salutem unam patriæ. Vos denique prætulistis menti meæ clarissimum lumen in tenebris tantis erroris et inscientiæ. Tribuam enim vobis quæ

sunt vestra. Nec verò possum dare tantum ingenio meo, ut dispexerim sponte me in tempestate illâ turbulentissimâ reipublicæ, quid esset optimum factu. Ib. n. 40.

Nihil insolens et gloriosum exiit unquam ex ore Timoleontis: qui quidem cùm audiret laudes suas prædicari, *nunquam dixit aliud quàm se habere atque agere gratias maximas Diis, quòd cùm statuissent liberare Siciliam à dominatu tyrannorum, voluissent se potissimum esse ducem hujus operis. Putabat enim nihil rerum humanarum agi sine numine Deorum. Corn. Nepos in Timol. c. 4.

3. Quidquid boni egeris, puta acceptum esse à Diis; inquiebat Bias. Diog. Laërt. in Bian.

M. Antoninus, in libro de vitâ suâ, agit gratias Diis verbis multis, quòd dederint sibi sæpiùs monita et adjumenta ad instituendam vitam sapienter; quod eripuerint se et juvenem et senem ab occasionibus multis peccandi; quòd concesserint bonos parentes, præceptores, amicos. M. Ant. l. i. c. 17.

Cùm divitiæ soleant afferre hominibus aut amorem voluptatis, aut animi superbiam; opus est homini auxilio divino, ut modestiam colat. Excerp. Nic. Damas. Credendum est neminem virorum bonorum talem fuisse, nisi adjuvante Deo. Et nemo unquam fuit vir magnus sine afflatu aliquo divino. Cic. 2. De nat. n.

165.

Si mens, virtus, fides, concordia inest in genere humano; unde hæc potuerunt defluere in terras, nisi à superis? Ibid. n. 79.

4. Cura priscorum in inveniendo, benignitas in tradendo, est donum Deorum. Si quis fortè credit illa potuisse excogitari ab homine, intelligit ingratè munera Deorum. Plin. l. xxvii. c. 1. 2.

Ne dixeris illa, quæ invenimus, esse nostra. Semina artium omnium insita sunt nobis, et Deus magister ex occulto acuit et excitat ingenia. Senec. 4. Benef. c. 6.

« PoprzedniaDalej »