Obrazy na stronie
PDF

Romanum esset venturum postea? Hanc ex imo specu redditam esse vocem ferunt: Qui firimus vestrum 6 juvenes, tulerit osculum inatri, is imfierium summum Roma habebit, Duo Tarquinii permisfire sorti, uter eorum prior matri osculum daret, cum Romam redissent. Brutus ratus oraculi responsum alio spectare, terram osculo contigit, quod ea communis mater omniam mortalium esset. Livius, l. i. c. 56.

Tarquinio Superbp cum omni familia postea ejecto ex urbe, maxime opera L. Junii Bruti, primi Romx consules creati sunt ipse L. Junius Brutus et L. Tarquinius Collatinus. Caeterum ut Romanis auctor libertatis fuerat Brutus, ita custos'fuit. Erant in Romana juventute adolescentes aliquot, nec ii tenui loco orti, quorum Hbido solutior fuerat regnante Tarquinio, aequales et sodales adolescentium Tarquiniorum, assueti ct ipsi regio more vivere. Hi pristinam vitse licentiam quxrentes, nefarium iniere consilium de accipiendis clam nocte in urbem Tarquiniis: et assumpsere in societatem sceleris ipsos Bruti liberos Titum Tiberiumque. /. ii. c. 3.

Cum conjurati de initio consilio inter se agerent, re. rnotis, ut putabant, arbitris, sermonem eorum unus ex servis excepit: et prseterea literse, quas ad Tarquinios scripserant, deprehensse, rem coarguerunt. Proditores .extemplo in vincula conjecti sunt, deindedamnati. Consules in sedem processere suam: missique lictores ad sumendum supplicium, nudatos juvenes virgis ceciderunt, securique percusserunt; cum interea omnium oculi conjecti essent in vultum Bruti patris, qui ejus supplicii exactor erat, cujus spectatorem esse eum ingenita liberorum caritas minime pati videbatur. At ille patris personam exuit, ut consulis retineret; maluit orbus vivere, quam publicx vindictae deesse: et

Vicit amor patrix, laudumque immensa cupido.

Valer. I. v. c. 8. Virgil. I. vi. yer. 83.

Ubi Tarquinius viam dolo obseptam vidit ad regnum repetendum, bello aperto rem aggressus est. Obviam hosti consules eunt; Valerius consul peditem ducit, Brutus cum equitatu antecedit. Prscerat hostium equitibus iilius regis Aruns Tarquinius. Qui ut Brutum agnovit, innammatus ird: Itie est vir, inquit, qui nos exiiulit fiatrid. I/isc en iile nostri» decoratusJn.iignibus tnagnifici in

i

cedit. Dii regum ultores ddeste. Concitat calcaribus equum, atque in ipsum consulem dirigit. Sensit in se iri Brutus, et avide se certamini obtulit. Adeo infestis animis concurrerunt, ut uterque lancea transfixus ex equo lapsus sit. Valerius Bruto collegse funus, quanto potuit apparatu, fecit. Sed majus morti Bruti decus fuit publica moestitia, maxime matronarum, quse eum, ut parentem, per annum integrum luxerunt, quod tam acer ultor fuisset violatx in Lucretia pudicitise. Livius, l. ii, c. 6. /

CAPUT XXXI.

Deciorum pro patrid devotiones.

Consulibus Decio et Manlio Roma profectis ad bellum adversus Latinos gerendum, dicitur visa esse utrique per noctem species, humana major augustiorque, viri dicentis: Ex und acie imfieratorem Diis inferis deberi, ex alterd txercitum: et victoriamfore ejus exercit&s et fioftuli, cujusimfierator devovisset legiones hostium, et se sufier eas. Ubi consules contulerunt inter se hos visus nbcturnos, placuit primum victimas caedi, avertendae Deorum irse causa: deinde statuerunt, ut ille consul se pro populo Romano 'devoveret, ab cujus cornu cedere Romanus exercitus . coepisset. Manlius dextro, Decius laevo, cornu prseerat. Primo utrimque sequis viribus, et eodem ardore animorum res gerebatur. Deinde ab lxvo cornu Romani non ferentes impressionem Latinorum, pedem referre coeperunt. In hac trepidatione Decius consul solennia devotionis verba pronunciavit, prxeunte M. Valerio Pontifice, armatus in equum insiluit, ac se in medios hostes immisit, patrix salutem, sibi vero mortem, petens. Quacumque equo invectus est, eo secum pavorem ac terrorem tulit. Postquam vero corruit obrutus telis, tum Latini late fugam fecere. Sic ille voluntaria morte magnara Romanis victoriam peperit. Manlius lacrymis et laudibus debitis prosecutus est tam memorabilem collega interitum. Decii corpus postero die inventum est inter maximam hostium stragem, coopertum telis: funusque ei par morti est factum. Livius, l. Viii. c. 6. 9. Valer. I. v. c. 6.

Tam egregium exeniplum amulatus est bello adversus Gallos Decii filius. Nam in quartq consulatu, paternis vestigiis insistens, erexit ac restituit labantes ac props perditas urbis Romanse vires simili devotione et pari exitu. Livius, l. x. c. 28. Valer. I. v. c. 6.

Denique bello contra Pyrrhum . regem, tertius P. Decius se tertiam victimam reipublicae prsebuit, & patrio avitoque in patriam amore non degener. Cic. 2 defin. n. 61.

CAPUT XXXII.

Divitia in patriam impensa.

Doni quidem magnitudo facit ut gratum sit; gratius tamen est, licet parvum, si opportune detur. Hinc opportunitas liberalitatis Q. Fabii maximi fecit eum ad hoc usque tempus laudabilem, ob parvam pecuniae summam tot ante sscula erogatam patrise causa. Captivos Romanos ab Annibale Carthaginiensium duce receperat, interposita pactione nummorum. Qui cum a Senatu non solverentur, misso in urbem filio, fundum, quem unicum possidebat, vendidit; ejusque pretium Annibali protinus numeravit, parvum quidem, ut pote e septem agelli jugeribus redactum, sed omni pecunia majus, si aestimetur animo erogantis. Se enim carere patrimonio, quam patriam fide, maluit.

Ejusdem temporis foemina Apulix ditissima, Busa nomine, Romanos, qui e Cannensi claude supererant, benignissime alimentis sustentavit. Salvo tamen statu fortunarum suarum, munificam se populo Romano prsestitit: Fabius in honorem patriae ex paupere inops factus e.st. Valer. I. iv. c. 8.

CAPUT XXXIII. Inimicitia publica utilitatis causd deposita.

1. M. ^Lmilius Lepidus bis consul, pontifex maxiinus, gravitateque vitae par splendori honorum, gessit diutinas ac vehementes inimicitias cum Fulvio Flacco ejusdem amplitudinis viro: quas, statim atque censores simul renunciati sunt, deposuit: existimans non oportere eos, qui publice juncti essent potestate, privatis odiis dissidere. Id judicium Lepidi et pnesens stas comprobavit, et veteres annalium scriptores nobis laudandum tradiderunt. Valer. I. iv. c. 2.

2. Noluerunt quoque ignotum esse posteritati Livii Salinatoris illustre consilium finiendarum, patria causa, simultatum. Is namque, etsi Neronis odio ardebat, cujus praecipue opera in exilium ierat, tamen ubi ei collega in consulatu est datus, sibi Imperavit oblivisci et ingenii sui, quod erat acerrimum, et injurise, quam gravissimam acceperat: ne, pertinacem se extnbendo inimicura, malum consulem ageret. Hsc mentis inclinatio ad tranquilliorem habitum, pturimum profuit ad salutemurbis atque Italia in difficili temporum articulo: quia pari virtutis impetu counisi duo consules, terribiles Poenorum vires contuderunt.

3. Cum P. Scipioni Africano duo Q. Petilii diem diKissent, tribunus plebis eo tempore Tib. Sempronius Gracchus erat, cui inimicitiae cum P. Scipione intercedebant. Tristcm omnes ab eo sententiam expectabant. At ille dixit: Se non fiassurum P. Sci/iionem absentem accutarl: et, ctm rcdiisset, auxilio eifutnrum, ne causam diceret. Multa deinde addidit de insignibus inimici sui meritis in patriam. Movit oratio Gracchi non cxteros modo tribunos, sed ipsos etiam accusatores: et, senatu habito, gratiae ingentes ab universo ordine Tib. Graccho actae sunt, quod rempublicam privatis simultatibus potiorem habuisset: Petilii vero vexati sunt probris, quod splenderc aliena invidia voluissent. Silentium deinde de Africano fuit. Livius, l. xxxviii. c. 52.

CAPUT XXXIV.

Patricc irasci nefas est.

Ut parentum, sic patria e savitia, patiendo ac ferendo lenienda est. Livius, t. xxvii. c. 34.

- Suorum injurias civium patienter ferebat Epaminondas,?quod se patria: irasci nefas esse duceret. Cum aliquando eum propter invidiam. Thebani noluissent prseficere exercitui; delectus era-t dux alius imperitus belli, cujus errore res eo deducta fuerat, ut omnes de saluto exercitus pertimescerent, quod locorum angustiis clausus, ab hostibus obsidebatur. Tum desiderari ccepta est Epaminondae diligentia qui tunc tniles sine ullo imperio erat. Ciim ab illo opem petissent sui, nullam retinuit memoriam acceptae contumelise, et exercitum obsidione liberatum domum reduxit incolumem. Neque vero.hoc semel fecit, sed saepius. Cor. JVefi. in Efiam. c. 7.

Aristides Athenis, Camillus Romi ejecti in exilium, longe alio animo pafrise injuriam tulere. Ille enim urbe egrediens, Deos oravit, ne unquam Athenienses operii sua indigerent. Hic contra dicitur a Diis precatus esse, ut, si sibi innoxio injuria fieret, desiderium sui facerent ingratie patrise quamprimum. Idem tamen non multo ante tempore digniora bono cive vota fecerat. Nam captis Veiis, urbe opulentissima, manus ad coelum tollens, precatus erat, ut si cui Deorum nimia sua populique Roipani fortuna videretur, liceret eam invidiam lenire suo privato incommodo potius, quarn publico populi Romani. Et cum deinde, Roma a Gallis obsessa, missus ad Camillum exulem Caedicius, eum dictatorem creatum esse nunciasset, cohortarique ccepisset, ne injurise a patria illat.r. reminisceretur; ille, interrupto sermone Csedicii, JVunquam, inquit, a Diis firecatus essem, ut mei desiderium Romani facerent, si cjusmodi illorum desiderium futurum esse existimassem. At nunc squiora a Diis ficstulo: me,a ut ofiera tantam fiatrix utilitatem afferat, quanta est ea, qud nunc firemitur, calamitas. Plut. in Aristid. Livius, I. v. c. 33. et 21. Appian. 1. iv. Celtic.

Vide infra Coriolani iram in patriam, cap. xxxvii. et Q. Fabii Maximi patientiam, 1. iv.

CAPUT XXXV.

Fundamentum est omnium, virtutum pietas in parentes. Cic. pro Planc. n. 29.

1. Piima et optima pietatis in parentes magistra e'f natura. H,ec nullo vocis ministerio, nullo usu literarivi

« PoprzedniaDalej »