Obrazy na stronie
PDF
ePub

cedit. Dii regum ultores adeste. Concitat calçaribus equum, atque in ipsum consulem dirigit. Sensit in se iri Brutus, et avidè se certamini obtulit. Adeò infestis animis concurrerunt, ut uterque lanceâ transfixus ex equo lapsus sit. Valerius Bruto college funus, quanto potuit apparatu, fecit. Sed majus morti Bruti decus fuit publica mœstitia, maximè matronarum, quæ eum, ut parentem, per annum integrum luxerunt, quòd tam acer ultor fuisset violate in Lucretiâ pudicitiæ. Livius, l. ii. c. 6.

CAPUT XXXI.

Deciorum pro patria devotiones.

Consulibus Decio et Manlio Româ profectis ad bellum adversùs Latinos gerendum, dicitur visa esse utrique per noctem species, humanâ major augustiorque, viri dicentis: Ex una acie imperatorem Diis inferis deberi, ex alterá exercitum : et victoriam fore ejus exercitus et populi, cujus imperator devovisset legiones hostium, et se super eas. Ubi consules contulerunt inter se hos visus nocturnos, placuit primùm victimas cædi, avertendæ Deorum ire causâ deinde statuerunt, ut ille consul se pro populo Romano devoveret, ab cujus cornu cedere Romanus exercitus cœpisset. Manlius dextro, Decius lævo, cornu præerat. Primò utrimque æquis viribus, et eodem ardore animorum res gerebatur. Deinde ab lævo cornu Romani non ferentes impressionem Latinorum, pedem referre cœperunt. In hâc trepidatione Decius consul solennia devotionis verba pronunciavit, præeunte M. Valerio Pontifice, armatus in equum insiluit, ac se in medios hostes immisit, patriæ salutem, sibi verò mortem, petens. Quàcumque équo invectus est, eò secum pavorem ac terrorem tulit.

Postquam verò corruit obrutus telis, tum Latini latè fugam fecêre. Sic ille voluntariâ morte magnam Romanis victoriam peperit. Manlius lacrymis et laudibus debitis prosecutus est tam memorabilem collega interitum. Decii corpus postero die inventum est inter maximam hostium stragem, coopertum telis: funusque ei par morti est factum. Livius, l. viii. c. 6. 9. Valer. l. V. c. 6.

Tam egregium exemplum æmulatus est bello adversus Gallos Decii filius. Nam in quarto consulatu, paternis vestigiis insistens, erexit ac restituit labantes ac propè perditas urbis Romanæ vires simili devotione et pari exitu. Livius, l. x. c. 28. Valer. l. v. c. 6.

[ocr errors]

Denique bello contra Pyrrhum regem, tertius P. Decius se tertiam victimam reipublicæ præbuit, à patrio avitoque in patriam amore non degener. Cic. 2 de fin. n. 61.

CAPUT XXXII.

Divitiæ in patriam impensa.

Doni quidem magnitudo facit ut gratum sit; gratius tamen est, licèt parvum, si opportunè detur. Hinc opportunitas liberalitatis Q. Fabii maximi fecit eum ad hoc usque tempus laudabilem, ob parvam pecuniæ summam tot ante sæcula erogatam patriæ causâ. Captivos Romanos ab Annibale Carthaginiensium duce receperat, interpositâ pactione nummorum. Qui cùm à Senatu non solverentur, misso in urbem filio, fundum, quem unicum possidebat, vendidit; ejusque pretium Annibali protinus numeravit, parvum quidem, ut pote è septem agelli jugeribus redactum, sed omni pecuniâ majus, si æstimetur animo erogantis. Se enim carere patrimonio, quàm patriam fide, maluit.

Ejusdem temporis fœmina Apuliæ ditissima, Busa nomine, Romanos, qui è Cannensi claude supererant, benignissimè alimentis sustentavit. Salvo tamen statu fortunarum suarum, munificam se populo Romano præstitit: Fabius in honorem patriæ ex paupere inops factus est. Valer. l. iv. c. 8.

CAPUT XXXIII.

Inimicitiæ publicæ utilitatis causâ depositæ.

1. M. Æmilius Lepidus bis consul, pontifex maximus, gravitateque vitæ par splendori honorum, gessit diutinas ac vehementes inimicitias cum Fulvio Flacco

ejusdem amplitudinis viro: quas, statim atque censores simul renunciati sunt, deposuit: existimans non oportere eos, qui publicè juncti essent potestate, privatis odiis dissidere. Id judicium Lepidi et præsens ætas comprobavit, et veteres annalium scriptores nobis laudandum tradiderunt. Valer. l. iv. c. 2.

2. Noluerunt quoque ignotum esse posteritati Livii Salinatoris illustre consilium finiendarum, patriæ causâ, `simultatum. Is namque, etsi Neronis odio ardebat, cujus præcipuè operâ in exilium ierat, tamen ubi ei collega in consulatu est datus, sibi imperavit oblivisci et ingenii sui, quod erat acerrimum, et injuriæ, quam gravissimam acceperat : ne, pertinacem se exhibendo inimicum, malum consulem ageret. Hæc mentis inclinatio ad tranquilliorem habitum, plurimùm profuit ad salutem urbis atque Italiæ in difficili temporum articulo: quia pari virtutis impetu connisi duo consules, terribiles Panorum vires contuderunt.

3. Cùm P. Scipioni Africano duo Q. Petilii diem dixissent, tribunus plebis eo tempore Tib. Sempronius Gracchus erat, cui inimicitiæ cum P. Scipione intercedebant. Tristem omnes ab eo sententiam expectabant. At ille dixit: Se non passurum P. Scipionem absentem accusari: et, cùm rediisset, auxilio ei futurum, ne causam diceret. Multa deinde addidit de insignibus inimici sui meritis in patriam. Movit oratio Gracchi non cæteros modò tribunos, sed ipsos etiam accusatores: et, senatu habito, gratiæ ingentes ab universo ordine Tib. Graccho actæ sunt, quòd rempublicam privatis simultatibus potiorem habuisset: Petilii verò vexati sunt probris, quòd splenderc alienâ invidiâ voluissent. Silentium deinde de Afri cano fuit. Livius, l. xxxviii. c. 52.

CAPUT XXXIV.

Patria irasci nefas est.

Ut parentum, sic patriæ sævitia, patiendo ac ferendo lenienda est. Livius, l. xxvii. c. 34.

Suorum injurias civium patienter ferebat Epaminondas, quòd se patriæ irasci nefas esse duceret. Cùm aliquando eum propter invidiam Thebani noluissent præfi

cere exercitui; delectus erat dux alius imperitus belli, cujus errore res eò deducta fuerat, ut omnes de salute exercitûs pertimescerent, quòd locorum angustiis clausus, ab hostibus obsidebatur. Tum desiderari cœpta est Epaminondæ diligentia qui tunc miles sine ullo imperio Cùm ab illo opem petissent sui, nullam retinuit memoriam acceptæ contumeliæ, et exercitum obsidione liberatum domum reduxit incolumem. Neque verò hoc semel fecit, sed sæpius. Cor. Nep. in Epam. c. 7.

erat.

Aristides Athenis, Camillus Româ ejecti in exilium, longè alio animo patriæ injuriam tulêre. Ille enim urbe egrediens, Deos oravit, ne unquam Athenienses operâ suâ indigerent. Hic contrà dicitur à Diis precatus esse, ut, si sibi innoxio injuria fieret, desiderium sui facerent ingratæ patriæ quamprimum. Idem tamen non multo antè tempore digniora bono cive vota fecerat. Nam captis Veiis, urbe opulentissimâ, manus ad cœlum tollens, precatus erat, ut si cui Deorum nimia sua populique Romani fortuna videretur, liceret eam invidiam lenire suo privato incommodo potiùs, quàm publico populi Romani. Et cùm deinde, Româ à Gallis obsessâ, missus ad Camillum exulem Cædicius, eum dictatorem creatum esse nunciâsset, cohortarique cœpisset, ne injuriæ à patriâ illatæ reminisceretur; ille, interrupto sermone Cadicii, Nunquam, inquit, à Diis precatus essem, ut mei desiderium Romani facerent, si ejusmodi illorum desiderium futurum esse existimassem. At nunc aquiora à Diis postulo: mea ut opera tantam patriæ utilitatem afferat, quanta est ea, quả nunc premitur, calamitas. Plut. in Aristid. Livius, l. v. c. 33. et 21. Appian. I. iv. Celtic.

Vide infrà Coriolani iram in patriam, cap. xxxvii. et Q. Fabii Maximi patientiam, 1. iv.

CAPUT XXXV.

Fundamentum est omnium virtutum pietas in parentes. Cic. pro Planc. n. 29.

1. Prima et optima pietatis in parentes magistra est Hæc nullo vocis ministerio, nullo usu literarur

natura.

indigens, propriis viribus caritatem parentum pectoribus liberorum tacitè infundit. Valer. l. v. c. 4.

Parentes carissimos habere debemus, quòd ab iis nobis vita, matrimonium, libertas, civitas tradita est. Cicer. post red. in Sen. n. 2.

Beneficiorum maxima sunt ea, quæ à parentibus accipimus, dum aut nescimus, aut nolumus. Parentes cogunt teneros infantes ad salubrium rerum patientiam. Flentium ac repugnantium corpora diligenti curâ fovent, et, ne membra in pravum detorqueantur, constringunt. Mox liberalia studia inculcant, adhibito timore nolentibus. Juventam frugalitati, pudori, moribus bonis applicant coactam, si non obsequatur libenter. Adolescentibus quoque vis adhibetur et servitus, si remedia per intemperantiam rejiciunt. Senec. 6. Benef. c. 24.

2. Quisquis in vitâ suâ parentes colit, hic et vivus et defunctus Diis carus est. Contrà contemptus parentum ejus generis peccatum est, quod et ab hominibus odio habetur, et in viventibus ac mortuis à Diis damnatur ac punitur. Stobæus, Serm. 77.

Ea caritas, quæ est inter natos et parentes, dirimi, nisi detestabili scelere, non potest. Cic. de Amic. n. 27. Facilè intelligo liberos non modò reticere parentum injurias, sed etiam æquo animo ferre oportere. Pro

Cluen. n. 17.

Adolescentulus quidam Zenonis scholam diu frequentaverat. Reversum in paternas ædes interrogavit pater, quid tandem sapientiæ didicisset? Ille rebus ipsis se ostensurum respondit. Indignante autem patre et verbera ipsi ingerente, ille quietus permanens, et patienter ferens, Hoc, inquit, didici, iram patris æquo animo ferre. Elian. 1. ix. c. 33.

3. Quæri solitum est in philosophorum scholis, an semper atque in omnibus patri parendum sit. Certè in plurimis parendum est, in quibusdam non obsequendum. Omnia enim, quæ in rebus humanis fiunt, sicut docti censuerunt, aut honesta sunt, aut turpia. Quæ suâ vi recta honestaque sunt, ut fidem colere, patriam defendere, ea fieri oportet, sive imperet pater, sive non imperet. Sed quæ his contraria, quæque turpia, et omnino iniqua sunt: ea ne, si imperet quidem, facienda sunt. Illa tamen ipsa, in quibus obsequi patri imperanti non oportet, leniter et verecundè declinanda, sen

« PoprzedniaDalej »