Obrazy na stronie
PDF

que aliquid privatx rei habusrit; sed omnia communia et indivisa fuerint, veluti unum cunotis patrimonium esset. Hic aetas aurea vocata est. Ad servandam. tam fclicis temporis memoriam instituta sunt apud Grxcos et Romanos Saturnalia, in quibus dominorum ac servorum jus aequabatur. Imo per eos dies servi, habitum herilem sumentes, sedebant ad mensam, dominis ministrantibus, aut una sedentibus: honores in aedibus gerebant: jus dicebant. Causidici Romse non veniebant in forum. Clausse erant schols. Gestabantur pilei. Nefas erat poenas a nocentibus exigere, et belium suscipere. Juatin. L xiv. c. 1. Athen. I. xiv. c. 10. Dio. I. xlviii. Sencc. JZfi.47. Martial fiassim. Macrob* 1 Sat. c. 10.

2. Nonnulli Romanorum servos, quorum fideli operi usi erant, donabant libertate, numerabant inter amicos, haevedes scribebant. Patet ex Plinii epistolis, quae fuerit ejus benignitas in manumittendis servis, et in concedenda testamenti conficiendi licentia : qui dolor de eorum infirmitatibus aut mortibus: quae cura et solicitudo, ut aegris nihil deesset ad convalescendum ex morbo. Pliniux l. ii. efi. 16. /. v. efi. 19. I. vii:. efi. 1. 16.

3. Extant quoque plurimse Ciceronis epistolx, quae declarant ejus solicitudinem de valetudine Tironis servi, quem Patris in Achaia aegrum reliquerat; simulque quam parum propterea sumptui pepercerit, et quim studiose eum amicis suis commendaverit. Haec autem estsumma illarum epistolarum:

Paulo facilius posse me ferre desiderium tui putavi: sed plane non fero. Et quanquam magni interest ad honorem meum, quamprimum ad urbem me venire; tamen peccasse mihi videor, qui a te discesserim. Tum hoc tibi persuade, nihil me malle qu^m te esse mecum: at si intelliges opus esse te Patris, convalescendi causa, paulum commorari, existima nihil me malle, quSlm te valere. Quod maxime conducat valetudini tua si feceris, maxime obtemperaris voluntati mese. Hoc pro tuoingenio considera. Innumerabilia sunt tua in me omcia domestica, forensia, urbana, provincialia. Omnia viceris, si, ut spero, te validum videro. Illud, mi Tiro, te rogo, sumptui ne parcas ulla in re, qua ad valetudinem opus sit. Scripsi ad Curium daret medico quod dixisses, ut sit studiosior. Ego omnem spem tui diligenter curandi in Curio habeo. Nihil potest fieri illo humanius, nihil no&fri amantius. Ei te totum trade. A. quoque Varroni, quem tum amantissimum mei cognovi, tum etiam valde tui studiosum, diligentissime te commendavi, quem omnia facturum confido: recepit enim. Festinare te nolo. Nihil laboro, nisi ut salvus sis. Tuam prudentiam, tuum erga me animum, novi. Scio te omnia facturum, ut nobiscum quamprimum sis. Sed tamen ita velim, ut nihil properes. Quanquam te videre toto animo cupio, tamen te penitus rogo, ne te nisi bene firmum committas per hyemem tam longxnavigationi et viae. Cura igitur te, et confirma; et cum commode, et per valetudinem, et per anni tempus navigare poteris, ad nos amantissimos tui veni. Nemo nos amat, qui te non diligat: carus omnibus expectatusque venies. Vale, mi Tiro, vale, vale et salve. Cic. Eft. ad fam. I. xvi.

Hunc Tironem, quem postea manumisit, vere amabat Cicero, ut ipse his verbis scribit ad Atticum: De Tirone video tibi cur:e esse. Qui etsi mirabiles utilitates mihi prsebet, cum valet, in omni genere nee;otiorum vel studiorum meorum; eum ego tamen propter humanitatem et modestiam malo salvum, quam propter usum meum. M. Attic. I. vii. 5.

4. Quam jucunda res est servis, bonos dominos nancisci; et dominis, servos benevolos! Stobeu», Serm. lx. cx Euri/t.

Cum stipendia faceret Cato major, in agmine ferebat ipse arma sua. Servus eum unus sequebatur, qui cibaria portabat: cui quidem prandinm aut coenam quamlibet apponenti nunquam succensuisse dicitur, turpissimum csse existimans cum servis ventris causa rixari: imd eum ipse, expletis militaribus muneribus, saepius adjuvit ad coquendos et parandos cibos. In pace reversus ad villam, iisdem, quibus servi, operibus vacabat, eidem cum illis mensae accumbebat, eodem vescebatur pane, atque idimbibebat vinum. In multis aliis rebus tam benignnm in servos herum agebat, ut illi ubique praedicarent magnam ejus moderationem, assiduos labores, facete aut graviter dicta.

Unum tamen fuit in quo Catonis desiderabatur hurnanitas. Nempe servos, ubi consenuissent, venundandos putabat, neque alendos inutiles. Quod quidem quid aliud erat, quhm servis, sicut jumentis, abuti? atque exjstimare, r.ullam homini cum homine intercedere societatem, nisi quaestus causa? Ego vcrd, inquit Plutarchus', nc bovem quidem operarium velim domo abigere ob senium, et pecuniola aliquavenundare, nedum hominem. Exercenda enim mansuetudine erga bruta animantia assuefacere nos debemus benignitati in homines, qux latius certe patet, quiim constituta legibus justitia? Plut. in Cat. Maj.

CAPUT XXVIII.

Servorum in dominos Jicles.

1. Servi, qui domino clementi ct benigno usi fuerant, pro domino parati erant porrigere cervicem, et periculnm ei imminens in seipsos avertere. Illi, quorum os non consuebatur, sed quibus scfmo erat non solum coram dominis verum etiam cum ipsis, in tormentis taeebant. Senec. Efi. 47.

C. Plotius Plancus, a Triumviris Antonio, Lepido, et Octavio proscriptus, latebat. Ab iis, qui latentem quaerebant, comprehensi servi ejus, multum ac diu torti negabant sc scire ubi dominus esset. Non sustinuit Plancus tam fideles tamque boni cxempli servos ulterius cruciari: sed processit ih medium, jugulumque gladiis militum objecit. Hoc mutux benevolentix inter servos et dominum certamen facit, ut dignus videatur fuisse tlominus, qui tam constantem servorum fidem experiretur; et digni servi, qui tam justi domini misericordia h qmestionis saevitia liberarentur. Valer. I. vi. c. 8.

2. M. Antonius, orator clarissimus, turpis flagitii accusabatur ab inimicis, qui postulabant ad quaestionem ejus servum, qnem testem ct conscium flagitii fuisse contendebant. Dominum vehementer propterea solicitutn ultro hortatus est servus, ut se /udicibus torquendum tradcret: affirmans nullum ore suo verbum exiturum, quo causa ejus laederetur. Ac promissi fidem mira patientia praestitit. Plurimis enim laceratus verberibus, equuleoque impositus, candentibus etiam laminis ustus, e do. mino periculum siientio suo avertit. Ibid.

3. Quim admirabilis fidei servus Panopionis fuit! Qui cum cognovhset advolare milites, ad occidendum dominum suum, qui fuerat proscriptus; commutata cum eo veste, illum postico clam emisit, se r.utem in cubiculum ac lectum domini recipit, et ut Panopionem occidi passus est. Ibid.

Servus barbarus dominum suum ab Asdrubale occisum fuisse graviter ferens, eum subitd aggressus, interemit. Cumque comprehensus omni modo cruciaretur; lsetitiam tamen, quam ex vindicta ceperat, in ore constantissime retinuit. Valer, l. iii. c. 3.

CAPUT XXIX.

Omnes omnium caritates patria complectitur.

1. Justitia, ut ante dictum est, versatur in communi societate tuendS, tribuendoque suum cuique. Quonium vero varii sunt necessitudinem gradus in e2, quse latissime patet, omnium hominum inter se societate, suntque officia, quae aliis magis, quam aliis, debeantur; si ergo quxratur, quibus plurimum tribuendum sit officii: principes sint, patria, et parentes, quorum beneficiis maximis obligati sumus: proximi, liberi, totaque domus qua spectat in nos solos, neque aliud ullum potest habere perfugium: deinceps, propinqui, amici. 1. Offic. n.. 58, 59.

Omnium societatem nulla carior, quam ea qux cum republica est unicuique nostrum. Cari sunt parentes, cari liberi, propinqui, familiares: sed omnes omnium caritates patria una complexa est, pro qua quis bonus dubitet mortem oppetere, si ea sit profuturus? n. 57.

2. Vitae brevis est cursus, glorise sempiternus. Cum sit omnibus definita mors, optandum est, ut vita potiiis .patrise donata, quam reservata naturae, videatur. Pro. Sext. n. 47.

Ego ne immortalitatem quidein accipiendam putarem contra patriam: et eos qui pro republicil vitam reddidemnt, nunquam mortem potius, quam immortalitatem, assuecutos putavi. Pro Planco, n. 90.

Quo sis, Africane, alacrior ad tutandam rempublicam, sic habeto: omnibus, qui patriam conservaverint, adjuverint, auxerint, certum esse in ccelo et riefinitum locum, ubi beati sevo sempiterno fruantur. Somn. Scifi.

3. Sic nos patria nostra delectat, ut sapientissimus Tir Ulysses immortalitati anteponeret Ithacam illam, iit asperrimis saxulis tanquam nidulum affixam. 1 de Or. 3i. 19.6.

Nescio qua natale solum dulcedine cunctos
Ducits ct immemores non sinit esse sui.

Ovid. 1 de Ponto, Efi. 3.

CAPUT XXX.

Dulce et decorum est pro patrid mori.

Horat. /. iii. Od. 2.

1. Cum Attica regio ferro ignique vastaretur a Dcriensium exercitu; rex Atheniensium Codrus, suis sociorumque viribus diffidens, ad Appollinis Delphici oraculum confugit, perque legatos sciscitatus est, quonam modo tam grave bellum averti posset. Respondisse Deus fertur, ita finem ei fore., si rex ipse hostili manu caderet. Quod cum percrebuisset; edixere Dorienses, ne quis Codri corpus vulneraret. At ille, depositis imperii insignibus, gregarii militis cultum induit: tum pabulantium hostium globo sese objiciens, unum ex his, quem falce percusserat, in csedem suam compulit. Cognito regis corpore, Dorienses sine praelio discessere. Atque ita Athenienses virtute ducis, pro salute patrix se morti offerentis, bello liberati sunt. Quis Codrum non miretur qui iisdem artibus mortem quaesierit, quibusvita abignavis quxri solet? Valer. I. v. c. 6. Justin. I. ii. c. 6. Patercul l. i. c. 2.

2. Apud Romanos sanguinem liberorum ac suum patrix impendit L. Junius Brutus, cujus historia videtur altius repetenda. Hic, cum fratrem suum et primores urbis a Tarquinio Superbo avunculo suo interfectos audisset, statuit nihil illi relinquere timendum ab ingenio suo, et nihil in fortuna sua concupiscendum. Itaque stultitiam simulans, et bona sua prxdse esse regi sinens, haud abnuit cognomen Bruti. Ab duobus Tarquinii filiis proficiscentibus Delphos ascitus, ut ludibrium potiiis esset, quam comes, fertur tulisse donum Deo Apollini baculum aureum ligneo cavato inclusum, qux erat efiigies ingenii sui. Ciim regii juvenes peregissent mandata Tarquinii, consulto oraculo de prodigio quod in regil nuper aeciderat, cupido incessit eos sciseitandi Appollinem, ad quem regnura

« PoprzedniaDalej »