Obrazy na stronie
PDF

>

agros: quod, inquiebat, dierum inducise pactx esseht, non noctium. Cic. 1 Offic.n. 33. .

Ciim Q. Labeo pactus esset cum rege Antiocho, quem bello superaverat, ut ab eo dimidiam ciassis partem acciperet: ferant omnes ejus naves medias secuisse, ut regemtota classe privaret. Valer. I. vii. c 3.

Idem Labeo a ssnatu Romano datus arbiter Nolanis et Neapolitanis de finibus agrorum terminandis, cum ad locum venisset, separatim cum utrisque est locutus, ihonuitque ne cupid^ agerent, sed ut regredi, quam progredi, mallent. Id cum utrique fecissent, aliquantum agri in medio relictum est, quod populo Romano adjudicavit. Decipere hoc quidem, non dijudicare est. Quocirca in omni re fugienda est talis solertia. Cic. ibid.

CAPUT XXV.

Jusjurandum colito.

1. Jusjurandum optime coles, si eo nec frequenter utaris, nec temere; sed in rebus tantum necessariis aut gravissimis adhibeas. Invenient autem juramenta tua fidem apudeos qui audient, si itavixeris, ut iis persnasum sit, nihil tibi sive jurato sive injurato videri veritate sahctius in rebus mortalium. Hierocles in carm. Pythag.

Jurandi consuetudine in perjurium facile prolabimur. Contra cumparce juratur, sancte juratur.

Jurare, nisi ubi necesse est, gravi viro parum convcnit. Quintil. I. ix. c. 2.

Jusjurandum refuge, si possis, prorsus: si minus, ciim licet. Cum enim jusjurandum Deum citet testem eorum quae dicuntur; parum pium et religiosum videtur essc, divinum numen advocare ob res humanas, quarum plurimx parvx vilesque sunt. Efiict. c. 44. Simf.lk. ik JZ/iict.

2. Jusjurandum si postulabitur, duabus de causis dabis: vel ut temetipsnm turpi crimine liberes, vel ut amicos a periculis eripias. Pecunix vero causl per nullum Deum jurabis, etiamsi id vere facere possis. Isocrat. ad Dem.

Pythagoras discipulis prxcipiebat, ut ad jurandum raro et tarde accederent; se vero dignos prseberent, quibus non jurantibus fides haberetur, propter vitsc integritatem. Itaque Clinias Pythagoricus, cum trium talentorum mulctam jurejurando effugere posset, maluit tantse pecunirc damnum facere, quam jurare: cum tamen non esset falso juraturus. Diodor. I. vi. Diog. Laert. in Pythag. S. Basil. de legendis lib. Gentil.

Quantum honoris ab Athcniensibus tributum est Xenocrati viro sapientia pariter ac sanctitate claro! Qui ciim testimonium publice dixisset, et, ut mos Graecorum erat, ad aras accederet, jurandi causa se omnia vere retulisse; una voce omnes judices ne is juraret, reclamayerunt; et existimaverunt concsdendum esse integritati illius viri, quod non erant sibi postmodum concessuri in dicenda sententia: juramentum enim prastiterunt. Valer. l.ti.c. 10. Cic. firo Balbo, n. 12.

3. Olim, quum hominibus Deorum cura et reverentia esset, jurejurando in singulis causis i litigantibus requisito res cito simul et tuto judicabantur; nunc vero, quoniam pessimi homines, quorum magna multitudo est, Deos res humanas curare non credunt, aut eos hostiis et blanditiis ita sibi conciiiari posse putant, ut liceat impune vel grandem pecuniam aliis eripere, vel impositam sibi gravem mulctam effugere, commutandseleges sunt. Itaque prudens legum lator iu judiciorum disceptatione prohibebit jtisjurar.dum litigantium, ne si jurandi licentia cuique detnr, piures perjuri fiant. Plat. I. xii.tfe Refi..

Phryges ab omni abstinebant juramento; ita ut ticc ipsi jurarent, nec aiios jusjurandum adigerent. Mcol. fiamasc.

Rarus fuit priscis Romanis usus jurisjurandi, imd, et testium et signorum in privatis pactionibus: quia vix inveniebatur qui datam ficlem faileret. Grotiua ex Polyb.

4. Apud JEgyptios petjuri capite mulctabantur, ut qui pietatem in Deos violarenf, et fidem intcr homvnes tollerent, maximum vinculum societatis humanoe. Diod. Sic. /. i.

Si quis pejeret, .\ Diis pctnam, ab hominibus dedecus, expectct. Latere quidcm homines potest: at Deos non potest. Arcst. llhet. c. 13.

. Perjurii pccna divina, exitium: humana, dedecus. Cic. 2 leg. n. 22. ,

Qui juramento hostem circumvenit, fatetur se hominem timere, Deum vero contemnere. Plutarch. in Lys,

Si quis Deorum, ut fingunt Poetx, per Stygem jurando pejerasset; per annum totum nihil atnbrosise et nectaris degustabat: jacebat lecto afiixus, vocis et spiritus expers, gravi veterno oppressus: novem quoque annos agebat procul a cxteris Uiis; non eorum conciliis intererat, non epuiis. Ilesiod. Theogon. ver. 793.

CAPUT XXVI.

Sei'vis imperare moderate laus est.

1. Meminerimus et adversus infimos justitiam esse servandam. Est autem infima conditio et fortuna servorum: quibus uti debemus, ut mercenariis, ita ut opera exigatur, justa solvantur. Cic. 1 Offic. n. 41.

Servis imperare moderate laus est: et in mancipio tibi cogitandum est, non quantum illud impune pati possit, sed quantum tibi permittat xquitas; quic jubet parcere etiam captivis, et pretio paratis. Cum omnia licere videantur in servum, quia eum emisti; esttamen aliquid, quod commune jus hominum vetet licere in illum. Nam ejusdem natura est, cujus tu. Senec. 1 de Cltm. c. 10.

2. Quis non oderat Vedium Pollionem, quod. mursnas sanguine humano saginaret; et servos, si quid deliquerant, in vivarium abjici juberet? O hominetn mille mortibus dignum 1 Cum aliquando apud eum coenaret Augustus, fregit unus ex servis vas crystallinum. Rapi illum protinus Vedius jussit, et, ne vulgari morte periret, objici muraenis quas ingens piscina continebat. Evasit o manibus puer, et confugit ad Csesaris pedes, ne esca piscium fieret. Motus cst novitate crudelitatis Csesar, imperavitque servum dimitti : crystallina autem vasa omnia coram se frangi, et compleripiscinam. Fuit Caesari sic castigandus amicus; bene usus est potestate sua. 3 de Ird, c. 40.

3. Superbissima consuetudo circumdedit coenanti domino stantium servorum turbam. Comedit ille plus quam capit, et ingenti aviditate onerat distentum ventrem: at infelicibus servis non licet movere labra, ne ut Ioquantur quidem. Nocte tota jejuni mutique perstant. Sic fit ut illi de domino loquantur, quibus coram domino loqui nou licet. ,£fi. 47. B 2

'9

Proverbium jactatur: JVobis totidem esse hostes, guoC servos. Ipsi eoshostes facimus, cum, obliti homines esse, tanquam jumentis abutimur. Cogitemus illum, quem servum nostrum vocamus, eodem modo ortum esse ac nos, eodem frui ccelo, xque spirare, seque vivere, seque mori.

4. Sie cuin inferiore vivas, quemadmodum tecum superiorem velies vivere. Vive cum servo clementer. Gomiter quoque ct in sermonem et in consilium admitte. Amicum in foro aut in curia tanlum ne quxras: si diligenter attenderis, et domi invenies. Virtus nulli prxclusa est; omnes admittit, ingenuos, servos, reges, exules. Nou censum eligit: nudo homine contenta est. Potest servus justus esse, fortis, magnanimus. Dicitur Nicolrus Damascenus, scriptor celeberrimus, maximam in erudiendis famulis curam posuisse, et eos ad morum suorum similitudinem formasse quotidianl cum illis vivendi consuetudine. Itaque eos expertus est non deteriores amicis suis. JVicol. Datnasc,

5. Ergo non ministeriis servos aestimabo, sed moribus. Quemadmodum stultus est, qui, equum empturus, non ipsum inspicit, sed stratum ejus ac frsEnos: sic stultissimus est, qui hominem sestimat aut ex veste, aut ex conditione. Servus est: sed fortasse liber animo. Servus est: vide, quis nostrum non sit? Alius ltbidini servit, alius avaritis, alius ambitioni, fere omnes timori. Nulla servitus turpior est quam. voluntaria.

Ne te fastidiosi isti superbique domini deterreant, quo minus servis tuis hilarem te praebeas. Colant potius te, quam timeant. Id non debet dominis parum esse, quod Deo satis est, qui colitur et amatur. Non potest amor cum timore misceri. Rectissime ergo te facere judico, qudd timeri a servis tuis non vis, quod verborum tantum castigatione uteris. Verberibus muta animalia admonenda sunt.

Lacedsemonio cuidam fiagris savienti in servum, Desine, inquit Demonax, te servo tuo similem ostendere. Lucian. in Dem.

Apud ^Egyptios si quis servum sponte occiderat, eum morte damnari, seque ac si liberum occidisset, jubebant leges, non respicientes hominis occisi fortunam, sed Vacinoris atrocitatem. Dicdor. Sic» l. i.

6. Cum Adrianus imperator stylo oculum servi cujusdam sui vulnersbset, ac postea eum vidisset factum ex illo vulnere unoculum: vocavit ad se, fecitque ei potestatem petendi munus pro amisso oculo. Cum autem ille miser taceret; rursus hortatus est Adrianus, ut quidquid vellet peteret. Tum ille negavit se quidquamfietere, dcs'derare autem atque ofitare oculum quem amisisset. Enimvero quod tandem munus inveniri possit, quo oculus amissus rependatur? Galen. de affect.

7. Roma redeunti mihi, inquit Galenus, itineris comes factus est quidam patria Cretensis, vir bonis moribus, in amicos binevolus, et liberalis, sed sic iracundus, ut suis ipsius manibus adversus servos uteretur. Is furore percitus, qudd servi duo, de supellectili sua interrogati, nihil respondissent, eos in caput ita percussit, ut sanguis multus efflueret. Cum ipsum deinde facti pcenituisset; me manu arreptum introducit in xdes quasdam: deinde lorum porrigens, ubi se ipsum exuit, jubet verberare pro iis, quz furore nefario, ut ipse vocabat, corxeptus patraverat. Cum autem ego, ut par erat, in risum prorumperem; iile mihi ad genua procumbens, instabat, obsecrabatque ut ejusprecibus annuerem. Ego contr^ eo majores risus edebam, quo diutius illum perseverantem videbam in proposito ut csederetur. Tantum promisi me facturum quod petebat, hoc est, ei verbera illaturum, si ipss quoque valde exiguum quiddam, quod ego eram petiturus, mihi vicissim prssstaret. Ubi illi conditio placuit, rogavi hominem, ut me qsdam dicentem audire vellet. "Quod ille se facturum xq'.io animo dixit. Tum ego longiori sermone illum docui, quemadmodum ratione emendari et ccerceri oporteat quidquid est in nobis iracundise ac furoris. Et multa attuli ut probarem, non verberibus, sed alio modo peccata esse corrigenda. Cum ille interea ad seipsum rediisset, longe postea seipso melior effectus est. Galen. ibid.

CAPUT XXVII.

Dominorum benignitas in servos.

1. Antiquissimus Italix rex Saturnus tantae justitix fuissc traditur, ut neque servierit sub illo quisquam, ne

« PoprzedniaDalej »