Obrazy na stronie
PDF
ePub

ipse, amissâ classe, hostique concessa victoria, in Egyp tum refugit. Tum Demetrius Ptolemæo benignitatis vices rependens, filium ejus, et fratrem, et amicos in Egyptum remisit cum privato cujusque instrumento: ut appareret, eos, non odio sed laudis studio accensos, donis muneribusque inter ipsa bella contendere. Certè honestiùs tunc bella gerebantur, quàm nunc amicitiæ coluntur. Ibid. n. 38. Justin. l. xv. c. 1, 2.

CAPUT XXIII.

Justitia hostes vincere gloriosius est quam

armis.

Factis honestis atque justitiâ hostes vincere, non minor, imò etiam utilior, res est, victoriâ armis partâ. Hic enim necessitate compulsi hostes cedunt, illic sponte. Hæc victoria magnis cum damnis revocat ad officium malesanos: illa verò sine detrimento in viam rectam reducit aberrantes. Præterea ubi armis res geritur, pars potissima victoriæ opes est militis: ubi verò justitiâ, totum decus eorum est qui præsunt. Polyb. l. v.

2. Romani, Camillo duce, obsidebant jamdudum Falerios, Faliscorum urbem. Mos erat tunc apud Faliscos, ut plures simul pueri unius magistri curæ demandarentur. Qui scientiâ videbatur præcellere, erudiebat principum liberos. Is quum in pace solitus esset pueros lusus exercitationisque causâ extra urbem producere, eo more per belli tempus non intermisso, die quodam eos trahens longiùs à portâ, quàm solebat, in castra Romana perduxit, et Camillo tradidit, præfatus, se tradere Falerios in manus Romanorum, cùm daret eos pueros, quorum parentes in eâ civitate principes essent. Quæ ubi Camillus audivit : Non ad similem tui, inquit, populum et imperatorem venisti cum scelesto munere scelestus ipse. Nobis non est cum Faliscis societas, quæ pacto sit humano: sed ea utrique populo est quam natura omnibus hominibus ingeneravit. Sunt belli, sicut pacis, jura, justéque non minùs, quim fortiter bella gerere, didicimus. Arma habemus, non adversùs cam ætatem, cui etiam captis urbibus parcitur ; sed adversus armatos, qui, nec læsi nec lacessiti à nobis, castra Romana oppugnárant, Eos tu novo scelere vicisti,

quantum in te fuit: ego Romanis artibus, virtute, opere, armis, vincam.

Denudari deinde ludimagistrum jussit, eumque pueris tradidiit reducendum Falerios, manibus post tergum illigatis: virgas quoque eis dedit, quibus proditorem agerent in urbem, verberantes. Ad quod spectaculum concursu populi primùm facto, deinde vocato à magistratibus senatu, tanta mutatio animis est injecta, ut ii, qui modò efferati odio irâque erant, statim pacem poscerent. Itaque Romanorum justitiam admirantes, ultro se iis dediderunt, rati se meliùs sub imperio eorum, quàm legibus suis, victuros. Camillo et ab hostibus et à Romanis gratiæ actæ sunt. Pace Faliscis datâ, exercitus Romam reductus. Livius. l. v. c. 27.

3. Pyrrhi bello maximum exemplum justitiæ in hostem est à Romanis datum. Cum Pyrrhus Epiri rex bellum populo Romano intulisset, et de imperio certamen esset cum rege generoso ac potente; perfuga venit ab eo in castra Fabricii Consulis, et pollicitus est se Pyrrhum veneno necaturum, si sibi præmium proponeretur. Hunc Fabricius reducendum ad Pyrrhum curavit. Si specie utilitatis decipi se passus esset Fabricius, sustulisset unius perfugæ operâ magnum bellum et gravem populi Romani adversarium. Sed magnum dedecus fuisset et flagitium, venenis certâsse cum hoste, non armis; et eum non virtute, sed scelere, fuisse superatum, cum quo laudis certamen erat Romanis. Cic. 1 Offic. n. 40. 3 Offic. n.

86.

Hanc Fabricii magnitudinem animi admirans Pyrrhus, exclamâsse fertur: Hic est ille Fabricius, qui difficiliùs ab honestate, quàm sol à cursu suo, averti potest. Gratias et Fabricio et populo Romano egit: et ne ipse beneficio victus videretur, quoscumque tum habebat captivos Romanos dimisit sine pretio, et bene vestitos. Quinetiam ad pacem et amicitiam impetrandam misit Romam Cineam legatum cum muneribus pretiosis, tam fœminarum quàm virorum aptis usui. Quæ munera cùm aspernati essent ii, quibus primùm oblata fuerant, et ad aliosostiatim deferrentur; tantâ Romani omnes abstinentiâ fuêre, ut nullus vir, nulla mulier, patere januam suam regiis donis recipiendis voluerit: Et ne captivi, quos rex remiserat, gratis reciperentur, totidem pro his Tarentinorum Samnifumque remissi sunt ad Pyrrhum. Eutrop. 1. ii.

A. Gell. l. iv. c. 8. Plutarch. in Pyrrho. Valer. l. iv. c. 13. Livius, l. xxxiv, c. 4.

Iisdem ferme temporibus, ut refert Justinus, simile huic totius populi continentiæ exemplum fuit, quorumdam legatorum Romanorum. Nam missi à senatu in Egyptum legati, cùm ingentia sibi à Ptolemæo rege missa munera sprevissent; paucos post dies ad cœnam invitatis aureæ coronæ datæ sunt, quas illi receptas postero die statuis regis imposuerunt. Justin. l. xviii. c. 2.

CAPUT XXIV.

Etiam hosti fides servanda.

1. Si temporibus adductus aliquid hosti cum jurejurando promiseris, est fides servanda. Est enim jusjurandum affirmatio religiosa: et id tenendum est, quod affirmatè, quasi Deo teste, promiseris.

Primo Punico bello M. Attilius Regulus, cùm consul iterum in Africâ captus esset à Pœnis: Romam ad senatum missus est, juratus se Carthaginem rediturum, nisi impetrâsset ut Pœnis redderentur captivi nobiles quidam. In senatum venit, mandata exposuit, et primùm ne sententiam ferret recusavit, dicens, se, quoniam in hostium potestatem venerat, jam non esse senatorem. Deinde jussus expromere quæ patriæ conducere arbitrabatur, non modò non censuit captivos Pœnos esse remittendos, verùm etiam dissuasit, negavitque utile esse eos reddi; quia adolescentes essent et boni duces, ipse verò jam confectus se nectute. Cujus cùm valuisset auctoritas; captivi retenti sunt, ipse Carthaginem rediit, nec eum Romæ retinuit caritas patriæ et suorum.

Neque verò tum ignorabat Regulus, se ad crudelissimum hostem et ad exquisita supplicia proficisci: sed jusjurandum conservandum putabat. Itaque tum cùm vigilando aliisque cruciatibus necabatur, erat in meliore causâ, quàm si domi remansisset senex captivus, perjurus consularis. Nisi senatui auctor fuisset retinendorum Romæ captivorum Pœnorum, essent profectò redditi, et ita incolumis in patriâ restitisset; sed quia id patriæ non

H

utile putavit, idcirco sibi honestum esse credidit et sentire illa et pati.

Ex totâ hâc laude Reguli, inquit Cicero, unum illud est admiratione dignum, quòd captivos Panos retinendos censuerit. Nam quòd rediit, nobis nunc mirabile videtur illis quidem temporibus aliter facere non poterat. Itaque ista laus non est hominis, sed temporum. Nullum enim vinculum ad astringendam fidem jurejurando arctius majores nostri esse voluerunt. Cic. 1 Offic. n. 13. 3 Offic. 26, 27, 31.

2. Octo Romanorum millia post Cannensem pugnam in Pœnorum manus venerant. Cum Annibal illis redimendi se copiam fecisset, decem elegerunt, qui Romam ad senatum irent. Nec Pœni pignus aliud fidei ab eis postulârunt, quàm ut jurarent se in castra redituros, nisi à senatu impetrâssent captivos redimi. Quum egressi è castris essent, unus ex iis minimè Romani ingenii homo, in castra paulò pòst reversus, quasi aliquid esset oblitus, ante noctem comites assecutus est. Hâc arte se jurejurando solutum putabat. Et erat verbis, re non erat, Livius, l. xxii. c. 2. 58. Cic. 1. Offic. n. 40. 3 Offic. n. 32.

Legatis captivorum in senatum introductis, eorum princeps M. Junius multa dixit cur captivi redimendi essent, et ad movendam patrum misericordiam nihil omisit. Ubi finem dicendi fecit, extemplo clamor flebilis est sublatus ab eâ virorum et mulierum turbâ quæ ad fores curiæ stabat; manusque ad curiam tendebant, orantes, ut sibi patres, liberi, conjuges, fratres, cognati, redderentur. Consulti ex ordine senatores decreverunt captivos non esse redimendos, cùm id parvâ pecuniâ fieri posset: ut esset insitum militibus Romanis aut vincere aut mori. Quum triste responsum redditum esset, mista cujusvis generis hominum turba cum magnis fletibus questibusque legatos ad portam prosecuta est. Unus è legatis, qui proper fallacem redi.. tum in castra se jurejurando exsolutum putabat, domum abiit. Quod ubi innotuit, relatum ad senatum est. Omnes decreverunt, ut ille veterator et callidus comprehenderetur, et custodibus publicè datis, ad Annibalem reduceretur.

3. Existunt sæpe injuriæ calumniâ quâdam, et malitiosâ pactionum interpretatione. Quo in genere multa peccantur. Ut ille peccavit, qui, cùm triginta dierum inducia essent pactæ cum hoste, nocte populabatur ejus

agros: quòd, inquiebat, dierum inducia pacta essent, non noctium. Cic. 1 Offic. n. 33.

Cùm Q. Labeo pactus esset cum rege Antiocho, quem bello superaverat, ut ab eo dimidiam classis partem acciperet ferunt omnes ejus naves medias secuisse, ut regem totâ classe privaret. Valer. l. vii. c. 3.

Idem Labeo à senatu Romano datus arbiter Nolanis et Neapolitanis de finibus agrorum terminandis, cùm ad locum venisset, separatim cum utrisque est locutus, monuitque ne cupidè agerent, sed ut regredi, quàm progredi, mallent. Id cùm utrique fecissent, aliquantum agri in medio relictum est, quod populo Romano adjudicavit. Decipere hoc quidem, non dijudicare est. Quocirca in omni re fugienda est talis solertia. Cic. ibid.

CAPUT XXV.

Jusjurandum colito.

1. Jusjurandum optimè coies, si eo nec frequenter utaris, nec temerè; sed in rebus tantùm necessariis aut gravissimis adhibeas. Invenient autem juramenta tua fidem apud eos qui audient, si ita vixeris, ut iis persuasum sit, nihil tibi sive jurato sive injurato videri veritate sanetius in rebus mortalium. Hierocles in carm. Pythag.

Jurandi consuetudine in perjurium facilè prolabimur.. Contrà cùm parcè juratur, sanctè juratur.

Jurare, nisi ubi necesse est, gravi viro parum convenit. Quintil. l. ix. c. 2.

Jusjurandum refuge, si possis, prorsùs: si minùs, cùm licet. Cùm enim jusjurandum Deum citet testem eorum quæ dicuntur; parum pium et religiosum videtur esse, divinum numen advocare ob res humanas, quarum plurimæ parvæ vilesque sunt. Epict. c. 44. Simplic. in Epict.

2. Jusjurandum si postulabitur, duabus de causis dabis vel ut temetipsum turpi crimine liberes, vel ut amicos à periculis eripias. Pecuniæ verò causî per nulluin Deum jurabis, etiamsi id verè facere possis. Isocrat. ad Dem.

Pythagoras discipulis præcipiebat, ut ad jurandum rarò et tardè accederent; se verò dignos præberent, qui

« PoprzedniaDalej »