Obrazy na stronie
PDF

vindictam de inimicis, sed eorum amicis controversiam dirimendam permisi. Isocrat. de Permut.

3. Parum liberalem et nimis ligitiosum esse existimo, vocare aliquem in jus propter maledicta. Lysias Orat. 9.

Negabat Musonius se vocaturum quemquam in jus. Se enim neque injuria neque contumelia affectum putabat, si maledictis lacessi, conspui, verberari, contigisset: Qui ignorant, inquiebat, quid honestum aut turfie revera sit, injuriam se fiati censent, si quis aut torvis oculis ifiso* intueatur, aut irrideat, aut fiercutiat, aut conviciis lacessat. At vir aafiiens his omnibus non fierturbatur: non illa fiati, sed facere, turfie ducens. Itaque ncmo mente firxditus firofiterea ad accusationem et forum convertetur, utfiote qui sibi nullam acccfiisse injuriam videatur. Stobsus, Serm. xix.

CAPUT XXII.

Paci consulendum, nec bella acerbe gerenda.

1. Cum sint duo genera decertandi, unum per disceptationem, alterum per vim: illud proprium hominis est: hoc belluarum: nec confugiendum est ad posterius, nisi ubi uti non licet superiore: sjmperque paci est coneulendum. Quare ideo tantum suscipienda bella sunt, ut sine injuria in pace vivatur. Parta autem victoriS, conservandi sunt ii, qui non crudeles in bello, non immanes, fuerunt. Sic Romani Sabinos, «fiquos, Volscos, etiam in civitatem acceperunt: at Carthaginem et Numantiam funditus sustulerunt. Cic. 1. Offic. n- 34.

2. Cum de imperandi gloria decertatur et armis fama quxritur, causas tamen omnino subesse oportet justas bellandi: tt ejusmodi bella minus acerbi gerenda sunt. Quod egregie prsestiterunt Ptolemseus rex ^Egypti et Demetrius Antigoni filius. Cum a Ptolemxo Demetrius victus esset; major ad Ptolemxum gloria venit ex moderatione, quam ex ipsa victoria. Siquidem et dimisit amicos Demetrii, non solum cum suis rebus, verum etiam additis insuper muneribus, et ipsius Demetrii privatum omne instrumentum ac familiam reddidit, ticcns: Se .non firofiter finedam bettum iniisse. Non multo post Ptolenixus iterum congressus cum Demetrio navali przlio,

ipse, amissa classe, hostique concessH victoria, in J&gyp| tum refugit. Tum Demetrius Ptolemso benignitatis vices rependens, filium ejus, et fratrem, et amicos in JEgyptum remisit cum privato cujusque instrumento: ut appareret, eos, non odio sed laudis studio accensos, donis muneribusque inter ipsa bella contendere. Certe honestius tunc bella gerebantur, quam nunc amicitix coluntur. Ibid. n. 38. Justin. I. xv. c. 1, 2.

CAPUT XXIII.

Justitid hostes vincere gloriosius est quatn armis.

Factis honestis atque justitia hostes vincere, non minor. imo etiam utilior- res est, victoria armis partS. Hic enim necessitate compulsi hostes cedunt, illk sponte. Hic victoria magnis cum damnis revocat ad ofncium malesanos: illa vero sine detrimento in viam rectam reducit aberrantes. Prsterea ubi armis res geritur, pars potissima victorise opes estmilitis: ubi verd justitia, totum decus eorum est qui praesunt. Polyb. I. v.

2. Romani, Camillo duce, obsidebant jamdudum Falerios, Faliscorum urbem. Mos.erat tunc apud Faliscos, ut plures simul pueri unius magistri curse demandarentur. Qui scientia videbatur prxcellere, erudiebat principum liberos. Is quum in pace solitus esset pueros lusus exercitationisque causS extra urbem producere, eo more per belli tempus non intermisso, die quodam eos trahens longius a porta, quam solebat, in castra Romana perdux-t, et Camillo tradidit, prafatus, se tradere Falerios in manus Romanorum, cum daret eos pueros. quorum parentes in ea civitate principes essent. Quae ubi Camillus audivit: JVon ad similem tui, inquit, fiofiulum et imfieratorem venisti cum scelesto munere scelestus ifise. JVobis non est cum Faliscis societas, que fiacto sit humano: sed ea utrique fiofiulo est quam natura omnibtis hominib-is ingeneravit. Sunt belli, sicut fiacis, jura, justeque non minus, ouLm fortiter bella gerere, didicimus. Arma habemus, non *h%ersus eam etatem, cui etiam cafitis urbibus fiarcitur j ted adversus armatos, qui, nec lasi nec lacessiti d nobis, castra Romana ofifiugndrant, Mos tu novo scelere vicisti, tfuantatn in te fuit: ego Romanis artibus, virtute, ofiere, armis, vincam.

Denudari deinde ludimagistrum jussit, eumque pueris tradidiit reducendum Falerios, manibuspost tergum illigatis: virgas quoque eis dedit, quibus proditorem agerent in urbem, verberantes. Ad quod spectaculum concursu populi primum facto, deinde vocato a magistratibus senatu, tanta mutatio animis est injecta, ut ii, qui modd effer&ti odio iraque erant, statim pacem poscerent. Itaque Romanorum justitiam adfnirantes, ultro se iis dediderunt, rati se melius sub imperio eorum, qu^m legibus suis, victuros. Camillo et ab hostibus et a Romanis gratiae actae sunt. Pace Faliscis data, exercitus Romam reductus- Livius' l. v. c. 27.

3. Pyrrhi bello maximum exemplum justitise in hostem est a Romanis datum. Cirm Pyrrhus Epiri rex bellnm populo Romano intulisset, et de imperio certamen csset cum rege generoso acpotente; perfuga venit ab eo in castra Fabricii Consulis, et pollicitus est se Pyrrhum veneno necaturum, si sibi prsemium proponeretur. Hunc Fabricius reducendum ad Pyrrhum curavit. Si specie. utilitatis decipi se passus esset Fabricius, sustulisset unius perfugse opera magnum bellum et gravem populi Romani adversarium. Sed magnum dedecus fuisset et flagjtium, venenis certasse cum hoste, non armis; et eum non virtute, sed scelere, fuisse superatum, cum quo laudis certamen erat Romanis. Cic. 1 Offic. n. 40. 3 Offic. n. 86.

Hanc Fabricii magnitudinem animi admirans Pyrrhivs, exclamasse fertur: Hic est ille Fabricius, gui difficilius ab honestate, quam xol a cursu suo, averti fiotest. Gratias et Fabricio et populo Romano egit: et ne ipse beneficio vietus videretur, quoscumque tum habebat captivos Romanos dimisit sine pretio, et bene vestitos. Quinetiam ad pacem et amicitiam impetrandam misit Romam Cineam legatum cum muneribus pretiosis, tam foeminarum qu^m virorum aptis usui. Quae munera cum aspernati essent ii, quibus primum oblata fuerant, et ad aliostostiatim deferrehtur; tanta Romani omnes abstinentia fuere, ut nullus vir, nulla mulier, patere januam suam regiis donis recipiendis voluerit: Et ne captivi, quos rex remiserat, gratis reciperentur, totidem pro his Tarentinorum Samnitumque remissi sunt ad Pyrrhum. Ewtrofi. I. '\\. A. Gell. I. iv. c. 8. Plutarch. in Pyrrho. Valer. I. iv. c. 13. L.ivius, l. xxxiv, c. 4.

Iisdem ferme temporibus, ut refert Justinus, simile huic totius populi continentiae exemplum fuit, quorumdam legatorum Romanorum. Nam missi a senatu in. jEgyptum legati, cum ingentia sibi a Ptolemxo rege missa munera sprevissent; paucos post dies ad coenam invitatis aurex coronx datx sunt, quas illi receptas postero die statuis regis imposuerunt. Justin. I. xviii. c. 2.

CAPUT XXIV.

Etiatn hosti Jides servanda.

1. Si temporibus adductus aliquid hosti cum jurejurando promiseris, est fides servanda. Est enim jusjurandum affirmatio religiosa: et id tenendum est, quod afnrmat;, quasi Deo teste, promiseris.

Primo Punico bello M. Attilius Hegulus, cum consul iterum in Africa captus esset a PcEnis: Romam ad senatum missus est,juratusse Carthaginem rediturum, nisiimpetrasset ut Poenis redderentur captivi nobiles quidam. In senatum venit, mandata exposuit, et primum ne sententiam ferret recusavit, dicens, se, quoniam in hostium potestatem. venerat, jam non esse senatorem. Deinde jussus expromere qux patrix conducere arbitrabatur, non modo non censuit captivos Poenos esse remittendos, verum etiam dissuasit, negavitque utile esse eos reddi; quia adolescentes essent et boni duces, ipse veio jam confectus se^ nectute. Cujus cum valuisset auctoritas; captivi retenti sunt, ipse Carthaginem rediit, nec eum Romx retinuit caritas patrix et suorum.

Neque vero tum ignorabat Regulus, se ad crudelissimum hostem et ad exquisita supplicia proficisci: sed jusjurandum conservandum putabat. Itaque tum cum. vigilando aliisque cruciatibus necabatur, erat in meliore causa, quam si domi remansisset senex captivus, perjurus consularis. Nisi senatui auctor fuisset retinendorum Romx captivorum Poenorum, essent profecto redditi, et «a incolumis in patria restitisset: sed quia id ;)atrix non

H

Utile putavit, ideirco sibi honestum esse credidit et sentire illa et pati.

Ex tota hac laude Reguli, inquit Cicero, unum illud est admiratione dignum, quod captivos Poenos retinendos censuerit. Nam quod rediit, nobis nunc mirabile videtur: illis quidem temporibus aliter facere non poterat. Ita,que ista laus non est homjnis, sed temporum. Nullum enim vinculum ad astringendam fidem jurejurando arctius majores nostri esse voluerunt. Cic. 1 Offic. n, 13. 3 Offic. 26, 27, 31.

2. Octo Romanorum millia post Cannensem pugnam in Poenorum manus venerant. Cum Annibal illis redimendi se copiam fecisset, decem elegerunt, qui Romam ad senatum irent. Nec Poeni pignus aliud fidei ab eis postularunt, quam ut jurarent se in castra redituros, nisi a senatu impetrassent captivos redimi. Quum egressi e castris essent, unus ex iis minime Romani ingenii homo, in castra paulo post reversus, quasi aliquid esset oblitus, ante noctem comites assecutus est. Hac arte se jurejurando solutum putabat. Et erat verbis, re non erat. Livius, l. xxii. c. 2. 5 8. Cic. 1. Offic. n. 40. 3 Offic. n, 32,

Legatis captivorum in senatum introductis, eorum princeps M. Junius multa dixit cur captivi redimendi essent, et ad movendam patrum misericordiam nihil omisit. Ubi finem dicendi fecit, extemplo clamor flebilis est sublatus ab ei virorum et mulierum turba quse ad fores curix stabat; manusque ad curiam tendebant, orantes, ut sibi patres, liberi, conjuges, fratres, cognati, redderentur. Consulti ex ordine senatores decreverunt captivos non esse redimendos, cum id parva pecunia fieri posset: ut esset insitum militibus Romanis aut vincere aut mori. Quum triste responsum redditum esset, mista cujusvis generis hominum turba cum magnis fletibus questibusque legatos ad portam prosecuta est. Unus e legatis, qui proper fallacem reditum in castra se jurejurando exsolutum putabat, domum abiit. Quod ubi innotuit, relatum ad senatum est. Omnes decreverunt, ut ille veterator et callidus comprehenderetur, etcustodibus publice datis, ad Annibalem reduceretur.

3. Existunt s*pe injurise calumnia quadam, et malitiosi pactionum interpretatione. Quo in genere multa peccantur. Ut ille peccavit, qui, cum triginta dierum inducise essent pactae cum hoste, nocte populabatur ejus

« PoprzedniaDalej »