Obrazy na stronie
PDF
ePub

non contumeliosè neque ut patientiam meam ostentem, sed benignè et ingenuè; interius enim me ita affectum esse oportet, ut ipsi Dii videant me eum esse qui nihil indignè agrève feram. M. Anton. l. vi. c. 6. l. xi. c. 13.

Amico noli maledicere, ac ne inimico quidem: inquiebat Pittacus. Diog. Laërt in Pittac.

Laudante quodam Cleomenis dictum, qui interrogatus, quodnam esset boni regis officium, responderat, Amicis benè, inimicis malè, facere: Quanto rectius erat, inquit Socrates, amicis benefacere, ex inimicis autem amicos facere? Plut. Apoph.

Sic invicem vivendum esse, dicebat Pythagoras, ut non ex amicis inimicos, verum ex inimicis amicos faciaDiog. Laërt. in Pythag.

mus.

2. M. Marcellus, cùm de eo consulatum tunc gerente Siculi questum Romam venissent, ultro de illis in senatum admittendis retulit, querentesque de se patienter sustinuit. Improbatis à patribus querelis eorum, clementer excepit orantes ut ab eo in clientelam reciperentur: nullas adversus illos inimicitias exercuit, et per reliquam vitam illis benefacere non destitit. Plin. l. iv. c. 1. Plut. in Marcell.

Cùm è carcere atque ipsâ urbe Atheniensium profugisset orator Demosthenes, respexit aliquos ex inimicis citato cursu vestigia sua subsequentes, et latebras pavidus quæsivit. At illi eum sæpius nomine compellatum tandem assecuti, oraverunt ut, positâ formidine, pecuniam acciperet, quam domo ei attulerant in viaticum et subsidium ; adhortatique sunt ne casum ferret acerbiùs. Quibus Demosthenes: Quomodo, inquit, possum non graviter ferre, me ea urbe carere, ubi tales inimicos habeam, quales alibi amici inveniri vix queant? Plut. in Demosth.

3. Magni animi est, injurias in summâ potentiâ pati : Nec quicquam est gloriosius principe impunè læso. Senec. 1 de Clem. c. 20.

Cicero hanc laudem eximiam Cæsari tribuit, quòd nihil oblivisci soleret, nisi injurias. Omnium victor regressus in urbem, omnibus, qui contra se arma tulerant, ignovit. Simultates omnes, occasione oblatâ, libens deponebat. Ultro ac prior scripsit C. Calvo post famosa ejus adversum se epigrammata. Valerium Catullum, cujus versiculis famam suam laceratam non ignorabat, adhibuit

cœnæ. C. Memmii suffragator in petitione consulatûs fuit, licèt asperrimæ fuissent ejus contra se orationes. Cicer. pro. Ligar. n. 25. Patercul. l. ii. c. 56. Sueton. in Cas. c. 73.

Vespasiani, inter cætera bona, illud singulare fuit, inimicitias oblivisci: adeo ut Vitellii hostis sui filiam locupletissimè dotaverit, et viro splendidissimo in matrimonium dederit. Ferebat quoque patienter contumelias, iis, ut erat facetissimus, dictis jocularibus respondens. A. Vict. Epit. c. 17.

CAPUT XIX.

Justitia victrix odii.

1. Cn. Domitius tribunus plebis M. Scaurum principem civitatis in judicium populi Romani vocaverat, iratus quòd ab eo in augurum collegium non fuisset cooptatus. Cùm opprimendi inimici summo studio flagraret, servus Scauri ad eum noctu pervenit, promittens se instructurum ejus accusationem multis et gravibus domini criminibus. At Domitius nefario indicio servi perfidi uti noluit. Continuò enim et suis auribus obduratis, et indicis ore clauso, comprehendi hominem et ad Scaurum deduci jussit. Sicque in infesto accusatore justitia odium vicit. Hunc Domitium deinde populus, tum hanc ob causam, tum propter alias virtutes, libentiùs et consulem et censorem et pontificem maximum fecit. Valer. l. vi. c. 4.

2. Non minùs insigne justitiæ specimen dedit L. Crassus in nobili illâ accusatione, quam adversus Carbonem instituit, annos natus unum et viginti. Nam cùm scrinium rei, plura continens, quibus facilè opprimi posset, allatum ei fuisset ab illius servo; signatum, ut erat, remisit ad illum cum servo catenato, nolens causam obtinere alienâ fraude ac perfidiâ.

Quo pacto viguisse tunc inter amicos justitiam credimus, cùm inter accusatores quoque et reos eam tantum virium obtinuisse videamus?

CAPUT XX.

Utilitas ex inimicis capienda.

1. Vulgus hominum satis habet nullo malo ab inimicis affici: at viri prudentes etiam utilitatem ex iis capiunt. Inimicus dicta factaque nostra observare infenso animo non cessat, captans nocendi occasionem: quam ne præbeamus, cavemus. Hæc autem cautio sensim affert studium et consuetudinem rectam et inculpatam vitam agendi. Plut. de utilit. capiendâ ex inimic.

Vis inimicum modestiâ afficere? noli eum illiberalem, libidinosum, scelestum nominare: ipse esto humanus, castus, probus. Hinc Diogenes, quem cum interrogâsset quidam, quâ ratione ulcisceretur inimicum? Si ipse, inquit, quàm optimus fiam.

Cùm accepisset Philippus Macedoniæ rex se ab oratoribus Atheniensibus proscindi conviciis in concione: Magnam, inquit, ejusmodi hominibus gratiam habeo. Dabo enim operam deinceps et verbis et factis, ut illos mendacii coarguam. Plut. Apoph.

Verè dictum est ab Antisthene, eum, qui probitatem suam salvam esse velit, opus habere vel veris amicis, vel inimicis vehementissimis: quod illi admonendo, hi criminando à vitiis avertant. Sed quoniam nostrâ ætate amicitia voce valde exili ad liberas reprehensiones est prædita, loquax in adulando, muta in castigando; audienda est nobis ex inimicis veritas. Quemadmodum enim Telephus, ut ferunt fabulæ, domestico medico destitutus, vulnus hostili hastæ sanandum præbuit: ita necesse est, ut ii, quos deficit benevolus castigator, sermonem audiant infensi inimici peccata eorum insectantis, non considerantes animum maledicentis, sed reprehensionis veritatem atque utilitatem. Plut. de utilit. capiend.

3. Sicut qui volebat Jasonem Thessalum interficere, gladio vomicam ejus aperuit, eâque ruptâ salutem illi attulit; sic sæpe convicium, ab irato homine aut inimico jactum in nos, aperuit et sanavit morbum animi latentem aut neglectum. At plerique maledictis impetiti, non despiciunt an verè aliquid ipsis objiciatur; sed quid vicissim possint arguere in maledicentibus.

Ab inimico tuo notatus aliquo crimine, illud, si verum sit, majore studio expurgare debes, quàm commonstratam aliquam vestis tuæ maculam; si falsum, quærenda tamen est causa, quæ criminationi occasionem dedit, ca. vendumque, ne deinceps committas aliquid aut affine aut simile ejus quod objectum fuit.

4. Multa sunt qua inimicus magis deprehendit in nobis, quàm amicus: quoniam, ut ait Plato, cæcus amor est. Hiero, cùm ei quidam inimicus oris fœtorem exprobrâsset, domum se ad uxorem recipiens: Quid hoc, inquit, rei est? Cur tu mihi oris vitium non indicavisti? Illa verò, ut erat pudica et simplex, Existimabam, ait, omnes viros sic olere. Adeò non animi tantum, sed etiam corporis vitia, sæpe nobis nota fiunt ab inimicis priùs, quam ab amicis. Ibid.

CAPUT XXI.

A litibus est abhorrendum.

1. Convenit hominem dando munificum esse, et in exigendo non acerbum; in omnique re contrahendâ, vendendo, emendo, conducendo, locando, æquum et facilem se præbere, multa multis de jure suo cedentem, à litibus verò abhorrentem. Cic. de Offic. n. 64.

Est autem non modò liberale, sed interdum etiam fructuosum, paulùm de jure suo decedere: et

Pecuniam in loco negligere maximum interdum est lucrum. Ter. Adelph. Act. ii. sc. 2.

Habenda quidem est ratio res familiaris, quam dilabi sinere, flagitiosum est; sed ita ut illiberalitatis avaritiæque absit suspicio. Et ut res familiaris quæri dibet iis rebus, à quibus abest turpitudo; sic conservari diligentiâ et parsimoniâ. Cic. Ibid. n. 87.

2. Isocrates vocatus in jus anno ætatis octogesimo secundo, orationem habuit, in quâ his verbis ostendit quam alieno à litibus animo semper fuisset: Sic vixi hactenus, ut nemo unquam me ullius injuriæ aut contumeliæ accusaverit ; neque judex neque arbiter fuerit, qui de meis adversùs quemquam factis aut dictis pronunciaverit. Etenim cavi, ne quid ipse erga quemquam delinquerem. Mihi verò si qua facta fuit injuria; non judicio quæsivi

vindictam de inimicis, sed eorum amicis controversiam dirimendam permisi. Isocrat. de Permut.

3. Parum liberalem et nimis ligitiosum esse existimo, vocare aliquem in jus propter maledicta. Lysias Orat. 9.

Negabat Musonius se vocaturum quemquam in jus. Se enim neque injuriâ neque contumeliâ affectum putabat, si maledictis lacessi, conspui, verberari, contigisset: Qui ignorant, inquiebat, quid honestum aut turpe revera sit, injurium se pati censent, si quis aut torvis oculis ipsos intucatur, aut irrideat, aut percutiat, aut conviciis lacessat. At vir sapiens his omnibus non perturbatur: non illa pati, sed facere, turpe ducens. Itaque ncmo mente præditus propterea ad accusationem et forum convertetur, utpote qui sibi nullam accepisse injuriam videatur. Stobæus, Serm. xix.

CAPUT XXII.

Paci consulendum, nec bella acerbè gerenda.

1. Cùm sint duo genera decertandi, unum per disceptationem, alterum per vim : illud proprium hominis est hoc belluarum; nec confugiendum est ad posterius, nisi ubi uti non licet superiore: semperque paci est consulendum. Quare ideo tantùm suscipienda bella sunt, ut sine injuriâ in pace vivatur. Partâ autem victoriâ, conservandi sunt ii, qui non crudeles in bello, non immanes, fuerunt. Sic Romani Sabinos, Equos, Volscos, etiam in civitatem acceperunt: at Carthaginem et Numantiam funditus sustulerunt. Cic. 1. Offic. n. 34.

2. Cùm de imperandi gloriâ decertatur et armis fama quæritur, causas tamen omnino subesse oportet justas bellandi: et ejusmodi bella minùs acerbè gerenda sunt. Quod egregiè præstiterunt Ptolemæus rex Egypti et Demetrius Antigoni filius. Cùm à Ptolemæo Demetrius victus esset; major ad Ptolemæum gloria venit ex moderatione, quàm ex ipsâ victoriâ. Siquidem et dimisit amicos Demetrii, non solùm cum suis rebus, verùm etiam additis insuper muneribus, et ipsius Demetrii privatum omne instrumentum ac familiam reddidit, dicens: Se non propter prædam bellum iniisse. Non multò pòst Ptolemæus iterum congressus cum Demetrio navali prælio,

« PoprzedniaDalej »